lingua latina et scientia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

lingua latina et scientia

Emitteby charlemont on Iov 25 Ian, 2007 10.10

Salutem omnibus. Doceo pueros historiam in parvo lyceo prope Durocortorum. Non sine magna insolentia stultus magister de scientia naturali coram clamat latinum studentibus inutilem et antiquissimam disciplinam, sed scientiam solam hodie docendam esse. Quasi asinus asinum, sic insanis alios magistros de scientia fricat ad magnum detrimentum latinae linguae dignitatis. Quem ad finem sese effrenata cras iactabit audacia ?
Quid de hoc remini ? Qui satis crudelem poenam inveniet ?
charlemont
 
Nuntii: 10
Nomen dedit: Iov 16 Nov, 2006 10.21

Emitteby Rhumak on Iov 25 Ian, 2007 14.26

Salve Charlemont! quae dixisti graviora sunt.
Hunc alios compares seducere conari dixisti: et alii magistri scientiarum quid faciunt? Vtrum sequuntur an reprobant?

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: lingua latina et scientia

Emitteby cogitoergosum on Iov 25 Ian, 2007 16.00

charlemont wrote:Salutem omnibus. Doceo pueros historiam in parvo lyceo prope Durocortorum. Non sine magna insolentia stultus magister de scientia naturali coram clamat latinum studentibus inutilem et antiquissimam disciplinam, sed scientiam solam hodie docendam esse. Quasi asinus asinum, sic insanis alios magistros de scientia fricat ad magnum detrimentum latinae linguae dignitatis. Quem ad finem sese effrenata cras iactabit audacia ?
Quid de hoc remini ? Qui satis crudelem poenam inveniet
?


Censeo hunc magistrum delendum esse!!!!

Censeo hunc magistrum delendum esse!!!


Censeo hunc magistrum delendum esse!!!

"Crucifigite" eum!!!

Indocti atque illitterati est putare scientiam sine magno Latinae linguae auxilio intellegi posse. Aliter enim nescio quis huius disciplinae verba propria cognoscere atque intelligere possit. Preaterea, indocti atque illitterati est nescire Latina lingua discipulos ratione uti atque sapienter argumentari semper consuevisse.
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby charlemont on Iov 25 Ian, 2007 17.31

Heu miser ! Credo latinum odio etiam aliis magistris de scientia esse. Olim quicumque scientificus suam doctoratus thesim in lingua latina scribebat, hodie eam contemnit ! Alii censent latinum non gravem esse, alli oderunt... Sed gratias Deo ! duas expertas magistras de latina lingua habemus in lyceo nostro ad resistandum inimicis barbaris. Quod si eos infames magistros demus ad bestias sicut servi in arena ? Valete !
charlemont
 
Nuntii: 10
Nomen dedit: Iov 16 Nov, 2006 10.21

Emitteby Rhumak on Iov 25 Ian, 2007 18.55

Ad Charlemont et Cogitoergosum sdp

Minime populus ludo gaudet, si bestiae bestias convorant! :lol:

Sed tu magister es! Optima arma habes, quibus illis simul illa magistra, si volet, modo velis, oppugnare possis. Horteris enim discipulos tuos, ut thesin suam latine conscripturi sint, magistra hortetur ut etiam per colloquium latine discant. "Et si latinus sermo scientiarum non est, quinam sermo scientiarum erit?? Num britannicus, pro di boni?? Num Galileius britannice, Iordanus Bruno britannice cum doctoribus oxoniensibu colloquebatur, pessimi rerum?": isthoc ad illos magistros respondeas. :evil:
Omnes nunciam britannice loquuntur, sed Europae decus suum, sua lingua, quae historiae suae signum et vexillum esse debet, eligenda est. Quomodo possumus Europaei lingua populi cuiusdam uti, qui ne nummo quidem europaeo fruitur, ne mensuris quidem communibus utitur? Qui de scientia loquar metris diversis? Si in Europa scientiarum studentes latine loqui et scribere rursus incipiunt; si discipuli vestri thesis suas latine scribere audent, novi decoris omnino europaei vexilliferi esse poterunt. Hodie omnes britannicis cultibus obsequuntur. Levemus caput!

Vale(te)
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 25 Ian, 2007 22.25

Forsitan, optime Charlemont / Caroli Mons, magnum tibi solacium haec afferant verba Hieronymi (ep. 52, 14):

Sagitta in lapidem numquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem.

Quid plura?
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby cogitoergosum on Ven 26 Ian, 2007 1.07

Rhumak wrote:Ad Charlemont et Cogitoergosum sdp

Minime populus ludo gaudet, si bestiae bestias convorant! :lol:

Sed tu magister es! Optima arma habes, quibus illis simul illa magistra, si volet, modo velis, oppugnare possis. Horteris enim discipulos tuos, ut thesin suam latine conscripturi sint, magistra hortetur ut etiam per colloquium latine discant. "Et si latinus sermo scientiarum non est, quinam sermo scientiarum erit?? Num britannicus, pro di boni?? Num Galileius britannice, Iordanus Bruno britannice cum doctoribus oxoniensibu colloquebatur, pessimi rerum?": isthoc ad illos magistros respondeas. :evil:
Omnes nunciam britannice loquuntur, sed Europae decus suum, sua lingua, quae historiae suae signum et vexillum esse debet, eligenda est. Quomodo possumus Europaei lingua populi cuiusdam uti, qui ne nummo quidem europaeo fruitur, ne mensuris quidem communibus utitur? Qui de scientia loquar metris diversis? Si in Europa scientiarum studentes latine loqui et scribere rursus incipiunt; si discipuli vestri thesis suas latine scribere audent, novi decoris omnino europaei vexilliferi esse poterunt. Hodie omnes britannicis cultibus obsequuntur. Levemus caput!

Vale(te)


cogitoergosum ad Rhumak

Ave,
magno gaudio tuum nuntium legi.
Profecto, cum ego scriberem "censeo illum magistrum delendum esse", atque "crucifigite eum" iocatus sum, immo illum magistrum simpliciter ludibrio habere volui.

Recte tu scripsisti: "Sed tu magister es! Optima arma habes, quibus illis simul illa magistra, si volet, modo velis, oppugnare possis. Horteris enim discipulos tuos, ut thesin suam latine conscripturi sint, magistra hortetur ut etiam per colloquium latine discant. "Et si latinus sermo scientiarum non est, quinam sermo scientiarum erit??".

Recentissime enim multis discipulis, qui in "scholam secundariam" inscripturi erant, persuasi ut deligerent lyceum classicum, in quo circiter ante decem annos non solum mathematicam, sed etiam "informaticam" atque Britannicam linguam quinque annos discipuli student. Nam validis argumentis probavi hoc lycaeum et praesertim linguae Latinae at Graecae cognitionem maxime idonea esse etiam studiis "universitariis" obsequendis. Nam non solum iis qui humanitatis studia, sed etiam iis qui aut Medicinam, aut Architecturam, aut Mathematicam, discere volunt, lingua Latina (sed etiam Graeca) studenda est, praesertim quia ad rationem discendi semper validam et fimam discipulos consuescit.

Nemo negare potest maximam Latinae linguae vim atque auctoritatem.

Vale
cogitoergosum
Last edited by cogitoergosum on Ven 26 Ian, 2007 2.15, edited 1 time in total.
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby cogitoergosum on Ven 26 Ian, 2007 1.10

Marcus Favonius Ursinus wrote:Forsitan, optime Charlemont / Caroli Mons, magnum tibi solacium haec afferant verba Hieronymi (ep. 52, 14):

Sagitta in lapidem numquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem.

Quid plura?


Nihil aliud plura.

:D :D Optime quidem haec Hieronymi verba scripsisti. :lol: :lol:

Vale
cogitoergosum
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby Iulia on Ven 26 Ian, 2007 10.50

Iulia Carolo Montano, Cogitanti, Rhumaki, Marco ceterisque sal.

Equidem censeo nihilo gravius esse, si magister scientiarum naturalium linguas antiquas spernit, quam si amator humanitatis studiorum scientias naturales spernit; huius generis hominum autem sat multos novi, qui etiam hilariter confitentur se nihil ed scientiis scire neque scire curare. :evil: Neutra pars maioris momenti est quam altera.

Quanti singuli faciant scientiam rerum antiquarum, imprimis ex eo pendet, quod singuli volunt. Quamquam prorsus non intellego, quonam pacto ullus homo rebus humanis non velit studere, tamen exstant tales homines (etiam inter eos, qui Latine sciunt!); talibus autem revera nihil prodest linguam Latinam discere. Rationem enim discendi, qua Cogitoergosum mentionem fecit, vel verba singularum disciplinarum propria, quorum plurima in sermone cottidiano Latino Graecove non occurrunt, multaeque aliae res facilius celeriusque ipsa discuntur, quam per studium linguae Latinae. Cogitoergosum, concedo in schola res nonnumquam aliter se habere, sed studia mathematica, physica et alia scientifica in universitate optime studentes "ad rationem discendi semper validam et fimam consuescit", immo magis, ut credo, quam studia Latinitatis.
His mehercle non dicere volo nihil prodesse studium linguarum antiquarum; quae autem praestet, melius latent, quam ut ii, qui nihil aut parum operae dederunt, facile videre possint. Eo maioris est momenti discipulos saltem aliquantulum etiam talibus rebus studere, ut facultas iis sit cognoscendi, quid prosit scientia rerum antiquarum.

Rhumak, propositum tuum, ut magistri discipulos hortentur, qui thesin Latine scribant, mundo reali, ut ita dicam, perfici non potest: Tantum enim nostro aevo pendet ab eo, in quo periodico publicaveris, et egomet non credo 'Naturam' vel 'Scientiam' articulos Latine scriptos publicaturos esse, tantum etiam ab eo, quot homines, quae scripseris, legant - pauci rebus naturalibus dediti audent Latina legere -, ut, quicumque de scientiis naturalibus aliquid Latine conscripserit, id non solum nihil ei proderit, immo quidem nocebit, quippe qui oleum et operam in rem perdididerit, quae - nostro saltem aevo - nihil prorsus prodesse posset. Aliter se habent res in philologia classica: Primum omnes optime sciunt linguas, deinde etiam nunc plures linguaer modeernae adhibentur, imprimis iuxta Anglicam etiam Italica, Germanica, Francogallica. Si haec saltem disciplina ad usum linguae Latinae reverteretur, iam aliquantum profecisse nos arbitrarer; philosophia, theologia, historia sequi poterunt; dum autem non oportet omnes bene scire Latine, scientiae pergent Anglice scribere.

Semper miror Americanos revera credere pedes, milia passuum, gradus Fahrenheit, uncias vel, cum coquunt, pocula cochlearesque suos aptiores esse quam metri, chiliogrammata, gradus Celsius nostri. Ergo oportet etiam sciant, quot pedes habeant milia passuum - ego quantum non curem, dicere vix possum!

Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

lingua Latina et scientia

Emitteby Ericus Palmén on Sat 27 Ian, 2007 1.52

Salvete, Charlemont necnon ceteri sodales huius argumenti studiosi!
Scribis, Charlemont, magistrum istum, qui linguam Latinam â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Maria Barbara on Sol 28 Ian, 2007 19.57

Maria sodalibus s. d. p.
Non scientiae eget lingua Latina, sed Latinum eget vocabulario scientiarum, quia sunt homines, quis linguam sine vocabulario scientiarum infeniorem esse putant. Et, si student scientisti hanc linguam, quare ne possent de scientiis loqui?
Valete.
Quem quidam eligentes, vel potius religentes miseramus negligentes.
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Scientia latine scripta

Emitteby Phlebas on Sol 28 Ian, 2007 23.44

Phlebas Charlemont sodalesqe omnes salutat

Qui clamat latinam linguam inutilem disciplinam et dicit solam scientiam docendam, aperte demonstrat ignorantiam suam scientiae: vere pulcerrima opera scientiae Latine scripta sunt. Quaero quomodo magister scientiae scientiam docere possit, si nunquam legit opera prestantissima antiquorum doctorum scientiae? Quomodo potest dicere disciplinam quandam amare qui demonstrat nullam curiositatem historiae disciplinae suae? Praesertim opera mathematica pulcherrima latine scripta invenies et, mea opinio, periucunda eorum lectura.

Hodie, defatigato propter longum iter, otium ago et, ab tua epistula inductus, Caroli Mons optime, opera scientiae percurro: excerpta vobis mitto ad demonstrandum vivacitatem et pulchritudinem operum scientiae.

Observationes Domini Petri de Fermat, ubi invenies enuntiatum pulcerrimi theorematis:

Cubum autem in duos cubos, aut quadratoquadratum in duos quadratoquadratos et generaliter nullam in infinitum ultra quadratum potestatem in duos ejusdem nominis fas est dividere: cujus rei demonstrationem mirabilem sane detexi. Hanc marginis exiguitas non caperet.


Id est: xⁿ + yⁿ = zⁿ non habet solutionem si pones n > 2, x, y, z integer.

Liber Abaci Compositus a Leonardo filio Bonacij Pisano anno 1228, in quo Leonardus noster praesentat celeberrimos numeros 1, 1, 2, 3, 5, 8, 13, 21, 34, 55 ... et demonstrat plurima problemata algebrae:

De Leone et leopardo et urso. Quidam leo comedabat unam ovem in horis IIIIor; et leopardus in horis 5. Et ursus in horis 6: queritur, si inter eos ovis una eiecta fuerit, in quantis horis eam devoraverunt. Sic facies: pro quattuor horis, in quibus leo ovem comedit. Pone 1/4; et pro horis 5 leopardi pone 1/5; et pro horis 6 ursi, pone 1/6: et quia 1/6 1/5 1/4 reperiuntur in 60. Pone ut in horis 60 ipsi devorarent ovem illam. Considera itaque, quot oves leo comederet il illis horis 60: cum in quattuor oris unam devoret ovem, est manifestum, quod ipse devoraret oves 15 in illis 60 horis; et leopardus devoraret oves 12 per quintum de 60, que est 12. Similiter et ursus devoraret oves 10; cum 10 sint 1/6 de 60. Ergo in horis 60 comederent ipsi oves 15, et 12, et 10, hoc est 37. Quare dices: pro horis 60, quas pono, comedunt ipsi oves 37. Quid ponam ut tantum comedent ovem unam. Multiplica itaque unum per 60, et divide 37, exibit hora 23/37 1. Et in tot ipsi ipsam ovem devoraverunt.


Id est, Charlemont, id est sodales optimi, periucundum est legere opera scientiae latine scripta.

Vale, valete et depugna, depugnate adversus detractores latinitatis
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Rhumak on Lun 29 Ian, 2007 18.41

Ad Charlemont, Iuliam Ericumque necnon ceteris spd

Ita Charlemont scripserat:
Olim quicumque scientificus suam doctoratus thesim in lingua latina scribebat


illud "olim" non est olim oliorum, sed vix 70 ante annos: et Majorana et Einstein et plurimi alii prima opera mathematica in iuventute latine legerunt. Sed ne tunc quidem ephemerides scientificae latine scripta edebant: nihilominus inter doctos lingua romana scripta nova theoremata tractationesque circumibant. Hanc igitur consuetudinem restituere, Iulia, minime reditus ad nescioquas tenebras antiquitatis esset: quantum ad difficultatem de qua Erice dixisti, quid dicam? Queuntes faciant, nequeuntes...

nec scilicet in ephemeridibus ita tractatus describuntur, ut in libris doctis destinatis legas: quando et in qua ephemeride articulum legisti, mea Iulia, qui cum tractatu comparari posset? Articuli scientiae divulgandae apti sunt, itaque iure ac merito vulgariter scribuntur, non nego nec umquam negavi (ergo non britannice modo, vero etiam italice, germanice etc), sed tractatus, qui tantum ut docti lecturi sint eduntur, ne nimiam operam versorum perperam detur, quin latine, ut per saecula fine sexagesimo summumve septuagesimo abhinc anno fecimus, scribere oporteat? Et cur britannice et non latine? praeter id, quod America, cui britannicus vernaculus sermost, prima potentia mundi sit, nullam rationem cernere queo: sed num scientia potentiae obsequi debet? Itaque se habet res et in politicis: nam magna pars impensarum europaearum in versorum operis perditur: licet sit ita nunc Europa modo nata, sed num ita semper in aevum? Di meliora! Et num sermo eligatur, qui quibusdam europaeis vernaculus sit, ita ut, ut ita dicam, alii aliis dispares simus? Di longe meliora: ne si quidem italicus meus legatur sermo ipse consentiam! Et num quam linguam eligamus, qua numquam quicquam quisquam in temporibu scripserit, et qua ex omnibu linguis artificiose decerpta instar illius monstri Frankenstein omnibu pariter extranea miraque sentiatur velut hesperantica? Di longius usque permeliorissima...

Sic stantibu rebus, discipulos latine scribendo - non, ita me Di ament, coactos, sed, modo queant, volentes - consuetudinem non solum tam antiquam quam recentem, sed etiam his temporibus tam audacem quam oportunam reciperaturos, mea saltem opinione, adfirmari posse senserim.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Lucus Eques on Ven 02 Feb, 2007 0.16

Lucius omnibus s.d.p.

Haud ei credere possum! quod ipse recentius artes epistomologicas studere incipiens omnino puto scientiam non intellegi posse sine Latina lingua necnon Graeca pernota. Prope enim omnia termina Romana Hellenicave sunt origine horum studiorum. Praecipue inter Americanos epistomologos quibuscum ad geologiae operam dandum saepe negotior necessariam, immo essentialem video cognitionem ipsius linguae necnon Graecae tantummodo ad verba epistomologica recte utenda! Doleo, amici, doleo audire hos epistomologos perprave Classicis verbis utilissimis ignarissimos nocere, etsi doctores doctos capacesque. Laetor vero me saltem paullum intellegere, uti cum epistomologus ipse viam rectam linguarum usus ducam.

Valete atque valete.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Lingua Latina et scientia

Emitteby Ericus Palmén on Sol 04 Feb, 2007 0.15

Ericus Palmén Rhumaki s.d.
In nuntio tuo 7238 ea, quae de difficultatibus discipulorum theses Latine scribendi dixeram, in dubium vocas; quem nuntium videnti mihi in mentem venerunt lectiones a me duobus ultimis decenniis millennii proxime praeteriti habitae, quibus in universitate studiosos Latinitatis elementa huius linguae docebam. In singulis lectionibus nonnihil temporis etiam simplicibus Latine scribendi et colloquendi exercitiis solebam dedicare. Haud facile id erat; plurimi enim discipuli tanta erant timiditate, ut imprimis cum de Latine loquendo agebatur, prae metu errorum os aperire vix auderent. Saepe diversi generis iocis mihi utendum erat, ut illo vano metu liberarentur. Dicebam consuetudinem loquendi paullatim obtineri posse, dummodo voluntas sive â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron