De miris nuntiorum eventibus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De miris nuntiorum eventibus

Emitteby Rhumak on Sat 05 Ian, 2008 14.15

Comites, vel ipse tu, Quisutdeus, nostisne qua de causa omnes nuntii qui a Quisutdeo amico nostro scripti sunt verbis suis privati sint, quae binis punctibu sunt substituta? Nullam litem vidi, quae huic rei rationi esse potuerit.
Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 05 Ian, 2008 16.37

Equidem, optime mi Rhumak, damnationem memoriae esse reor ab ipso Norico nescio qua de causa factam...
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Scipio on Sat 05 Ian, 2008 16.40

Scipio Rhumakem salutat.
Rhumak amice, non solum omnes nuntii, a Quisutdeo scripti, substituti sunt, sed autem nuntii Bubonis sodalis. Vide argomentum "Qualem Unionem Europaeam vultis?". Quid?
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby noricus on Sat 05 Ian, 2008 19.33

noricus sodalibus omnibus salutem

s.u.b.e.ego quidem ualeo. ecce epistulae a uobis, carissimi relictae sunt, quae agunt causam meam eo die, quo hoc in forum reuertor! ut ualeatis, Erice, Marce, Mercuri, Rhumak omnium Tuscorum mi optime! :D uero spero, sodales, ut quam commodissime uos habeatis! diu huic foro afui et equidem grauissimis de causis et, dum colloquia peruestigem, inuenio perpaucas modo litteras absente me depositas esse. qua de causa? num interdum alium locum ad colloquendum aptiorem immenso retis spatio adepti sitis? an uobis priuatim solum epistulas inuicem mittatis? uelim paulum de hac re quid sentias a uobis audire! sed, ut ad meam causam nempe nuntios erasos reuertar, haud iniuria me reprehenseritis. sed eo id quo feceram tempore, ego me re uera moriturum esse putabam, quod tam acerbae me ualetudo paupertasque criminationes quoque premebant. itaque optime fore censebam, si epistulas cunctas meas delerem. hoc autem instrumenta istius paginae non permisere quadrantibus usque remanentibus, quare uerba, quae quidem mea erant, saltem erasum properaui. sed hoc quoque non facere licuit, nisi duo litteris relictis, quarum puncta illa elegi, quae nunc in quadrantibus inspiciatis. nuntiorum autem amissorum me minime paenitet duobus de causis. primum cum assectator semper fui uiui cuiusque sermonis maius iudicans quaecumque colloquia extemporaliter habita uerbis cum uoce simul ortis uel occasis. deinde cum uos nescio an iure credo nec mei nec sermonis mei umquam desiderauisse. utcumque sit: uiuo, domi habito, computatrum possideo. quamobrem spero uos, sodales carissimi, me rebus aduersis purgatum nedum recreatum amice recepturos esse! ualete!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Iov 10 Ian, 2008 22.08

Vivus redivivo spd

Temporis egestate sero respondere potui, tamen tui scripti humanitate item respondere volui: nam epistulae tuae semper comes et tam opinionibu diversis apertae sunt, ut tecum hic colloqui magno gaudio non censeo quemquam nostrum hic esse, cui non sit: absentia tua ergo non parvo lepore nos, vel me saltem, privasti: ignovi diu absenti, ignoscas sero respondenti. :)
Iam raro, nordice Norice amice, scribebas, sed tunc tampridem non scribebas, ut te omnino nos liquisse, et in aeternum, iudicarem. Nil de te comperi: eadem tua epistula te mala passum novi; eadem tua epistula te mala superasse legi: ergo eadem mea epistula scito me vicibus tuis dolere et gaudere, quamvis paucis verbis te mala passum, nullo verbo quae mala passus sis dixeris, ergo fide bona tantum doleo gaudeoque. Sed cum vitam tuam, tot tantisque peregrinationibus, tot tamque diversis gentibus invisitis, si vero egestas pretium est, pretium longe operae sit multo magis quam nostram narrare, committe sodes, quid tibi evenerit, ni iustus sua sibi servandi pudor vetuerit: habe pro certo me te avide lecturum, quippe qui nos semper te itinera fecisse, raro quae itinera fecisses, numquam quid in itineribu fecisses referendo delectaveris. Hoc nempe ad mores tuos cynicos, ut puto, pertinet, ut qui sequaces suos quam minime mortalibu conversari iubeant! Solvas ergo si vis absentiam tuam nova narratione.

Interim valeto
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Ven 11 Ian, 2008 1.17

noricus Rhumaki salutem

salue, mi optime! litteras tuas tam amicissimas me ualde gaudere scito, idque magis cum me nonnulorum meorum nuntiorum paeniteret, quos hoc foro reliqui. sed iis ad nihilum reductis abolitisque nouas epistulas scribendo non minus laetor. peregrinationibus, de quibus auide scire cupere uideare, interea finem impositum esse scito. sed memoriae mandata sunt, quae omnia uidi Europae atque quibuscum hominibus conueni. equidem cumque uehicula adspicio quaecumque me praeteruehientia pergrauia desiderio doloreque nonnulo affici soleo atque cupidine itinera faciendi. nunc autem domi sedeo fumans dum algorem curasque omnes huius hiemis foris esse facile patior. uiuo ac uos quod me haud minus placere tamen scito! :D nonnumquam cellam peto carbonem domum latum caffeo calido supra foco inuitante. reliquuum tempus consumo ad discendum. computatris studeo et hic inprimis programmatibus, quae sunt exscripta SCHEMATE (id est anglice scheme - praebeo tibi hic situm, si forte plus de hoc legere uelis: http://schemers.org ] ), quod quidem plurimum usui est linguis antiquis studenti, breuitate elegantiaque simili quam lingua Latina praedito. praeterea Graecum meum cogere conor, ut Latinum meum exaequeat., dum puellas insequor amicosque conuenio et caetera, quae nisi priscae mei uitae periculis gaudiisque sufficiant tamen nonnihil sollacii praestant. nolito, amice, nunc putare me hortulos Epicureos irrigare, sed pernecessarium est ualetudinis causa me aliquo modo recreatum iri. autumno fere occiserim...praeterea non diu uno et eodem loco uiuere possum, itaque nouum officium discere me oporteat, siquidem libere, ut mei generis decet, uiuere uelim. haec hactenus. si uere cupis de praeteritis temporibus a me quid audire, proponas forsitan aliquam rem. num cuncta quae mihi acciderint scire uelis? ceterum quaeram, anne per iocum de tantis itineribus, quae feci, et tam multis gentibus, quibuscum conueni locutus eris. nonne ludibrium quoddam e uerbis tuis percipi possit? numquam me Europae fines transgressum esse scito. et quis est, qui totis gentibus conuenire queat? Caesarem tantum fecisse putemus, me minime! si tibi Italo de aliis Europae gentibus quid narrem forte dicas qua de terra id faciam. :D

uale
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Ven 11 Ian, 2008 22.16

Ave!

Heri, verum fatebor, mihi quoque epistulam meam relegenti male scripsisse visus sum neu te invitus offenderem veritus verba mutaturus fui, sed spiritum tuom ingenuom considerare me impulit, ne non necessaria facerem: male scripsi, spero bene lecturum, mihi dixi. :)

Nempe te omnia tibi eventa narrare nolo: iustum sanumque est, quae privata sint, privata maneant. Sed tamen itinera fecisti: sunt in itineribus privata, quae unum vitam doceant, et publica, quae universos: tu ergo doceas universos hortor. Siquem verbi gratia in Graecia horum socialistarum quos te mi nosse narrasti ceteris praestantiorem intellectu cogitationeque cognosti, describe, vel siqua musica ideave in viis ambulanti obviam iit, ede, vel quid scio? omnia quae vis, dummodo ne privata sint atque tacenda et dummodo ne hoc te taedeat.

Valeto
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Sol 13 Ian, 2008 0.42

Rhumaki noricus

salue, amice! ne credas me, ut aliquo pacto maleuolus esses uir, credere! mihi litteras maxime placere scito, cum aceto saleque non carent! :D sed nescio an iniuria questus es in poemate tuo recentissimo temporibus nostris nullum Vlyxen extare. num ille ipse de factis scripserit suis? minime! alii hoc fecere. ita mihi crede hodieque quoque permultos tales uiros existere, qui neuqe pericula metuant mortemque usque fugiant, sicut et alii qui quod illi agerent memoriae tradant. quod ad me adtinet doleo male modo narrare posse neque opus esse arbitrari quidquid narrare. quae autem mihi acciderent facile quasi inter uersus legas meos. nam uestigia in me posuere. et hercle nullum umquam mea uita feci iter, nisi aut fortuitum aut pernecessarium. ita enim discis. nam semel bisque quoque anno conuenire alios, quibus idem officium eaedem forte cogitationes quam tibi ipsi, non est difficile. et melius facturus mihi uidear, si tibi suadeo quomodo iter faciendum sit, quam de meis aliquid narrare. nam optime iter incipias ignorans ubi postero die eris, ubi dormies, quid mandabis. cum scortis insanisque tempus conteras nec crastino de die quicquam proponens. si uehiculo ueheris esto, melius autem aliis uehas. exempli gratia Berolina Vindobonam horis quattuordecim ueni grauiter obaeratus, dum hanc spatium permensus et unum Fascistam, qui me proxima statione uehiculo expulsit et collegam deinde quemdam uectorem et uirum Germanicum Sueuiae uiuens artis translationis peritissimus, qui olim nauiculariis laborabat, et Georgicum postremo quemdam captatorem, quem uigiles publici Bauariae uetauere proprio uehiculo uti, quod nullam uel saltem falsam licentiam possideret, cognoui. ergo ipse suum uehiculum gubernans eum Vindobonam uexi. num, cum uno semper loco habites, aliquo modo putes fieri posse, ut tales homines noscas? agedum autouiam Romae propera iter tale facturus. tunc diligenter audio quodcumque homines tibi narraturi sint fortuna incerta futura!

uale!
:wink:
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Sol 13 Ian, 2008 14.47

Salve.

Quae dixisti servabo ac semel tempore passo perficiam. De scortis nescio quid rear: apud nos vel paucissima sunt vel optime latent (potius hoc quam illud :wink: ): difficile est cum iis conversari nisi per commercium (et a commercio scortorum, verum dicam, non causa servandi moris, ut aliquis forte putabit, sed potius honoris, et forsan etiam valetudinis - nam a lupanaribus interdictis quavis structura caremus, quae meretricum sanitatem ipsarum emptorumque servandorum causa tutetur, me abhorrere fatebor): sed tamen, quamvis commercio abstineam, eorum amicitiam non recusarim. Narra mi de iis, qui sit animus illis, quales amicae sint, si amicae: si obviam irint, ita paratus ero.

Ceterum Hulixem alicui sua facta narrasse oportet, alioquin qui putes ad auris Homeri venire ea potuisse?

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron