Angulus philosophicus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Sol 27 Iun, 2004 15.41

Non solum Iudaei sed etiam pagani arrepticii fiunt, atque hi quoque digni curari sunt:

15:21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
15:22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
15:23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
15:24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
15:25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
15:26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
15:27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
15:28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora



Quando poterimus et mundum purgare et maleficos homines diabolumque punire? Die iudicii extremi, vel “die irae”:






25:40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
25:41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
25:42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
25:43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
25:44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
25:45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
25:46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam.


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 27 Iun, 2004 15.43

Si mihi fas est dictu, facile perspicindi est quod hoc loco satan haud infernum habitare videtur, sed igne sempiterno supplicium subire aliquando deberet, non solum cum angelis maleficis sed etiam cum omnibus peccatoribus. Ubinam? Nescio, quia res ista non enucleate dicta erat. Fortasse sub tellure, ut huius modi posteritas interpretationem addixerit, sed hoc loco haec res non aperte demonstrata erat.

Idcirco habemus nunc existimationem plura continentem, quam patri ecclesiae catholicae apostolicae multam operam dabunt ut melius hoc thema explicare possent. Eloquar an sileam? Tantum dicam quod Deus hactenus castigabat peccatores gentesque impias dum vitam agentes, non iam mortuos, aut nepotes eorundem etiamnunc viventes. Nunc illi peccatores poenas dare possunt a Deo cum iam mortui essent!

Illis temporibus ubi Iesus in vita erat, atque etiam post paulum, erant plures gentes quae credebant finem mundi valde quam proximum fuisse. Quare plerique omnes non solliciti erant quod ad spatium temporis post mortem et ante “diem irae” requiescendum attinet. Hodie, post duo milia annorum, necesse est hanc rem melius explanare. Vere, in principio aetatis mediae sacerdotes iamdiu coeptavit novam interpretationem e scriptura sacra praebere. Sed de hoc iam satis.






Finis
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Laus philosophiae

Emitteby Marcus Favonius on Sol 27 Iun, 2004 17.24

M. Favonius sodalibus, imprimis Spartaco sal.
Novissima tua epistula, mi Spartace, impulsus Lucretium in manus resumpsi, ut De rerum natura libri secundi prooemium diligenter retractarem. Nemo est, quin praestantissimis his commoveatur versibus (2, 1-19):

„Suave, mari magno turbantibus aequora ventis,
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Suave etiam belli certamina magna tueri
per campos instructa tua sine parte pericli..
Sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque videre
errare atque viam palantis quaerere vitae,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
O miseras hominum mentes, o pectora caeca!
Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
degitur hoc aevi quodcumquest! Nonne videre
nihil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?“

Philosophemur ergo, ut serena illa teneamus templa!

Valete. v Kal. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Mart 29 Iun, 2004 1.23

Notate bene: per imprudentiam, misi hanc epistulam in alio loco. Emendam statim errorem meum. Peto a vobis ut mihi ignoscatis.

Spartacus inclyto viro Favonio sal.

Quid ergo dicam de Lucretio?, nullam rem, praeter eius poema – De Rerum Natura – mihi quam valde speciosum esse. Praeterea, excerptum quod mihi misisti melius etiam atque etiam fieri cum bis vel ter lectum.

Recte, magnae vires eius versuum demonstrant eorum auctorem hominem mentis luculentae cordisque sereni metuque carentis. Attamen ille mortuus est florenti aetate, fere quadraginta annos natus. Si longius vixisset, alia opera taliter permagna nempe scripsisset.

Vale.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 03 Iul, 2004 23.33

Spartacus omnibus sodalibus sal.


De Existimatio Diaboli in euangelio secundum Lucam, ut opinor, paene par aliis duobus superis esse. Sunt tamen aliquae res, quae mihi pariter inspiciendae videtur.

Hoco loco, exempli gratia, Iesus vituperavit aliquos Iudaeos, qui inveniebant demonium in quocumque, dummodo ille a religione eorum dissentiret. Quisque discordans erat, in summo discrimine sese praebuit.

7:33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
7:34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
7:35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis



Dicendum est quod, cum apostoli duodecim tum mulieres “curatae ab spiritibus malignis” Iesum sequebantur, atque apud eas stabat Maria Magdalene, mirabile dictu, iam curata a quattuor daeminii possessione.


8:1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
8:2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
8:3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 03 Iul, 2004 23.35

Hac parabola Iesus volebat dicere officium diaboli nos tentare a recta via avertere esse:

8:11est autem haec parabola semen est verbum Dei
8:12qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
8:13nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
8:14quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
8:15quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia



Posquam Christus discipulis negotium dedit ut, bini, diabolum ex hominibus extraherent, atque hoc prospere successerat, illi maxime gavisi sunt. Sed res monet cavere, quia satan eidem valde perniciosus esset.

10:17reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
10:18et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
10:19ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
10:20verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis

Sequitur
Last edited by Spartacus on Sat 03 Iul, 2004 23.40, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 03 Iul, 2004 23.37

Lucas vidit insidias vel infidelitatem Iudae apostoli sicut operam daemonii:

22:1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
22:2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
22:3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
22:4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
22:5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
22:6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis



Cum Petrus putaret fidem suam in Iesu maximam fuisse, Iesus tamen ei dixit diabolum etiam petivisse eum probare.

22:31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
22:32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
22:33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
22:34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me



Sed haec hactenus. Puto nunc momentum magis idoneus ad spatium animo dandum. Tantummodo dicam quod existimatio diaboli apud pristinos christianos paulatim ingravescit.





Finis
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 11 Iul, 2004 3.45

Spartacus omnibus sodalibus s.p.d.


De Malefici Existimatione ex Euangelio sucundum Ioannem:

Extremum ex quattuor euangelis, euangelium secundum Ioannem sane dissimile ceteris tribus est. Nec miror, nam apostolus Ioannes idem scripserat iam dudum senectus, anno Domini nonagesimo octavo, tum prope centum annos natus!

His rebus dictis, nunc tempus est ad ipsum librum Ioannis inspiciendum: Hic vir sicut Lucas (lege vel Lc 22, 1-6 vel caput tertium ab hoc libello nostro) putavit insidias vel infidelitatem Iudae apostoli sicut operam daemonii:

6:71 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
6:72 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duo


Et alibi de eadem re dicitur:

13:1ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
13:2et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
13:3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
13:4surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
13:5deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus

Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 11 Iul, 2004 3.47

Et iterum alibi invenitur:


13:21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
13:22aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
13:23erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
13:24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
13:25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
13:26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
13:27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
13:28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei


Hoc loco, rationem concludere possumus quod, temporibus illis, mos erat omnia insolita atque difficilia intellectu atque etiam contraria praeceptis veterum Iudaeorum, diabolo quodam semper tribuere. Expendiam sententiam meam: Ioannes scripsit non solum Iesum credidisse illos Iudaeos incredulos intra sese diabolum habere, sed etiam Iudaeos religiosos ipsam opinionem de impavido Iesu tenuisse:

8:43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
8:44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
8:45 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
8:46 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
8:47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
8:48 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
8:49 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
8:50 ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat
8:51 amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
8:52 dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
8:53 numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
8:54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est
8:55 et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo
8:56 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est
8:57 dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
8:58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
8:59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo.


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 11 Iul, 2004 3.50

Interum videmus, euvangelium Ioannis legendo, dissensionem apud Iudaeos attinnentem ad potestatem Christi. Erant qui dicebant Iesum daemonium intus sese habitare; alli contra interrogabant quomodo ille caecum natura curare potuisse, sine ipsius Dei auxilio? Iesus respondit: “ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur”(Jo 10,9). Nunc hoc excerptum cum cura tuemini:


10:19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
10:20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
10:21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire

Finem huius capitis faciam, sed non priusquam nonnulla verba, quae mihi magni ponderis sunt, vobis praebeam. Mea sententia, si mihi fas est dictu, in Ioannis euangelio existimatio gestorum diaboli haud penitus facta est. Ille apostolus vero omnem diligentiam praecipue adhibuerat ad demonstrandum Iesum et verum et unicum et sacrum filium Dei esse.


Finis
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Mart 27 Iul, 2004 2.48

Spartacus omnibus sodalibus sal.


De Malefici Existimatione ex Apostolorum Actibus:

Scriptus a Luca, his liber narrat periplum circuitumque mundi tum apostolorum Petri tum Pauli, ab anno Domini tricesimo tertio usque ad sexagesimum primum. Eruditi arbitrantur eundem librum Romae perfectum

Prima specie, sane videtur secundum Lucam infernus haud sedes diaboli, sed domus mortuorum infra tellurem esse. Sicut iam de re relata commentavi, atque hoc loco omnino corroboratur, pristini christiani putabant Satan angelum maleficum orbem circumeuntem (legite extremum capitis II ex parti secunda, quaeso).

2:22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
2:23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
2:24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
2:25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
2:26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
2:27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
2:28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
2:29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
2:30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
2:31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
2:32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus

Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Mart 27 Iul, 2004 2.53

Fraudes vel fallaciae vel dissimulationes quasi opus daemonis temptationisve eius causa videbatur:



5:1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum
5:2et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit
5:3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
5:4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
5:5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant
5:6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt
5:7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit
5:8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti
5:9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
5:10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum
5:11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec

Deus subito vexatori Paulo apparuit, lucis fulgentis conformatione, eius missionis stetit, tum semel atque simul Paulum ad fidem christianam convertit.

Opus est, ait Deus, diabolum eripere non solum ab Iudaeis sed etiam a omnibus gentibus. Scilicet Deus iussit Paulum ut fidem christianam praeceptaque eorum ubicumque praedicaret, ideo ne sese ad diabolum submittere:


26:15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
26:16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
26:17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
26:18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me


Quodlibet dicatur, satis est tantummodo explanare, existimationem diaboli hactenus haud dilucidam claramve esse. Immo, admodum hebes illa etiamdum mihi videtur. Quia opus est semper spem habere, hortor vos ut proximum caput legatis!



Finis
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 12 Aug, 2004 3.12

Spartacus omnibus sodalibus sal.



De Malefici Existimatione apud Apostolorum Epistulas




Complures epistulas apostulus Paulus scripsit. En ecce:

Ad Romanos:

Hinc diabolus – denique, cogitationem ullam quae novas res molitur reperimus! - intus in nobis ipsis est. Sempiterna perpetuaque disputatio inter vitium delictumve, ne dicam pravitates, et bonitates virtutemque inest in propriis hominibus, non aliter:




7:17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
7:18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
7:19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
7:20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
7:21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
7:22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
7:23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
7:24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
7:25gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati.


Hoc loco Paulus nos certiorem facere voluit quod sive debitus finis sive exitus vitae diaboli proximus erat. Opportune mos temporibus illis erat, omnes credere extremum mundi atque diem irae brevi esset.

16:17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
16:18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
16:19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
16:20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 12 Aug, 2004 3.14

Epistulae ad Corinthios

In epistula prima:

Ratio illa qua potestas diaboli quamquam fortissima esset, vis Dei etiam fortior est, atque cum Deo omnia resistere possumus, iterum corraborata est . Quandoquidem idololatria, vel cultus deis gentilibus vel paganismus erat quod Paulus putabat cultum diabolo fuisse, quomodo possumus hodie eos qui suas religiones more recepto collebant “diabolicos” iudicare? Haec res est ad vos, carissimi anagnosteae, iudicanda:

10:13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
10:14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
10:15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
10:16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
10:17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
10:18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
10:19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
10:20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
10:21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
10:22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
10:23 omnia licent sed non omnia aedificant



In epistula secunda:

Alicui ignoscere vel veniam dare, si hoc fieri posset, haec sunt res agendae. Porro, maxime vitandum a nobis est, in errorem a satan induci, hic ens qui sine ulla intermissione quibusdam hominibus insidias struit atque cupit quemque maleficium contra alium suscipere.

2:10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
2:11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius

Christiani quidam oriundi e Iudaeis, illi aemuli apostoli Pauli, volentes contra eum atque ipsius religionem praedicare, nam illi pro culto pristino Iudaeorum et pro lege Mosis steterunt, fingebant veros christianos atque condiscipulos esse, ut fidem eis omnes auditores habuissent. Denuo, ex contrario stare quase “res diabolica” a Paulo videtur.

11:13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
11:14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
11:15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

Hoc loco apostolus Paulus stetit Deum angelum diaboli cum eo pari et passu collocavit, ut colaphum ei duceret atque vitaret eundem superbum fieri. Praeterea, affirmavit Deum negavisse Daemonium e Paulo extrahere, ut Paulus semper sine omissa modestia vel humiliter viveret.

12:7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
12:8 propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
12:9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
12:10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 12 Aug, 2004 3.16

Ad Galatas:


Nullam rem ad diabolum attinentem hoc loco inveni.



Ad Ephesios:

Iracundia modus diaboli in nos intrare, ut peccemus delinquamusque.

4:26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
4:27 nolite locum dare diabolo


Paulus in carcere Romae adductus, aequavit militem Romanum impetum facientem contra hostes cum christianis fidelibus pugnantibus contra daemonium. Necesse est, ait, bellum cum diabolo gerere.


6:10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
6:11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
6:12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
6:13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
6:14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
6:15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
6:16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
6:17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
6:19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
6:20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui



Ad Philippenses

Hinc Paulo nullam mentionem de diabolo fecit.



Epistula beati Pauli apostoli ad Colossenses

Iterum nulla res attinens inventa est.


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron