nummus hungaricus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

nummus hungaricus

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 14.40

nummus hungaricus
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 31.07.2003 - 22:07 | |
--------------------------------------------------------------------------------
salvete.
in locutorio quodam aliquis haec verba,quae in nummo Hungarico anno DXLIV. cuso leguntur, convertenda proposuit:
Buda potens et Pannony gens martia regni
quod fuit esset si viveret iste puer.
quo titulo sine labore converso tamen cum a vobis omnibus tum praecipue a Mercurio nostro ut viro rerum Hungaricarum peritissimo
quaerere velim, quisnam sit ille puer, cuius res agatur.
gratias ago cuivis responsuro.
Tiberis


RE: nummus hungaricus
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 31.07.2003 - 23:10 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
pro Iuppiter! nunc demum me nimis neglegentem fuisse animadverto,quod ad annum istius nummi pertinet, qui quidem anno MDXLIV. cusus est. quod quaeso ignoscatis.
Tiberis


RE: nummus hungaricus
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 01.08.2003 - 10:34 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Tiberi salutem.
Quamquam de isto nummo inscriptioneque a te citata numquam audivi, tamen habeo, quid respondeam. Iste "puer" enim, nisi fallor, Ludovicus II. rex Hungariae fuit, qui admodum iuvenis, nonnisi annos XX natus in pugna Mohácsiensi adversum Turcos, nominis Christiani hostes a. MDXXVI. miserabiliter cecidit, quod nos Hungari numquam satis dolere possimus, quod illo mortuo aemulatio exitialis regni bellumque fatale inter duos rivales rerum potiri aeque cupientes, Ferdinandum nempe Habsburgicum Joannemque Szapolyai orta sit; quamobrem Turci, antea a Hungaris saepe fugati ac devicti, anno MDXLI. magnam partem patriae nostrae discordiis dilaceratae facile occuparunt. Mirum autem mihi est Ludovicum in hoc carmine "puerum" nominari; hominem enim XX annorum "iuvenem" appellari decet. Sed haud credo de alio in hoc epigrammate agi. Fortasse verbum "puer" metri causa carmini insertum.
Vale.
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron