Angulus philosophicus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Lun 04 Apr, 2005 20.46

Iulia sodalibus sal.

E Civitatibus Unitis feliciter reddita nunc hoc colloquium a nobis iam tam longum tempus neglectum revivere volo. Certe enim omnes de Terri Schiavo audistis, quae post quindecim annos in komate nunc mortua est. Cuius causa totam nationem Americanam maxime commovit; multum disputant de finibus vitae et mortis.
Aliud problema ad eandem rem attinens est abortio et investigatio de cellulis embryonalibus: Agitur hic de principio, illic de fine vitae; in utroque autem habemus quaestionem quid sit vita.

In causa Terri Schiavo dicunt alii medicos eam necavisse, cum cibum et aquam desierint ei dare, quod idem esse atque executio scelestorum; Scelus autem solum eius esse, ut in komate iaceret. Sententia partis alterius est eam iam quindecim annos mortuam esse, vitam sine conscientia non iam vitam vocari posse.

Nunc e vobis cognoscere velim ubi vos habeatis principium et finem vitae. Vivone, si corpus meus fungit, etsi animus mortuus, vel solum si animus vivus? Et quid, si est possibilitas vitae animo reddendae? Quando incipiunt embryones vivere, quando desiit Terri Schiavo?

Valete.
Gottingae, pr. Non. Apr.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Africanus on Mart 05 Apr, 2005 0.23

Africanus Iulia s.d.

Iohannes Stevartus Mill olim scripsit:

"Multitudo edicere plebiscitum potest; ac si plebiscitum iniurium edicit vel ullum plebiscitum in rebus quibuscum se interponere non oportet edicit, quamdam multitudinis tyrannidem agit fortiorem quam multas oppressionis politicae formas - quod quamquam hoc non fulcitur a poenis severis, tamen perpaucas facultates ad evadendum dat, penetrans alte in aetatem animusque nectens"

Vale!
Inter malleum cupidinis incudemque pronoeae hominum fatus procuditur
Africanus
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Lun 21 Mart, 2005 17.33

Emitteby Marcus Favonius on Merc 06 Apr, 2005 22.09

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae s.p.d.
Quaeris, honoratissima mea amica, quo tempore incipiat vita hominis, quo habeat finem. Quaestio mehercule perdifficilis, quae non solum doctorum sapientiumque torquet ingenia...! :roll: Itaque fieri non potest, ut haec res in brevi epistula penitus pertractetur. Quid ergo?
Meum hoc loco non esse puto explicare, quid philosophi eruditissimi, theologi religiosissimi, medici iurisconsultique peritissimi ea de re scripserint. Equidem satis habeo quam paucissimis exponere, quid ipse sentiam.
Ac primum quidem neque initium vitae neque finem umquam tam diligenter et accurate a nobis circumscribi posse contendo, ut omnis inter nos controversia excludatur. Rationis enim vis ad terminos vitae plane cognoscendos minime sufficit. Qua necessitate coacti et quasi magno „desiderio metaphysico“ (Schopenhauer) commoti ad religiones philosophiasve confugimus, quarum doctrinis diversis confirmati ex dubitationis ignorantiaeque vinculis in libertatem nos vindicemus. Itaque, quod ad vitae initium et finem, ad abortum artificialem et ad placidam mortem sive euthanasiam attinet, suam cuique nostrum sententiam suscipere licet, dummodo rectae voluntatis conscientia honestoque amore regatur et civitatis legibus iuribusque hominum obsequatur.
Valete. VIII Id. Apr. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby nicolus on Sat 04 Iun, 2005 11.25

Odi et Amo. Quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio ed
excrucior. Hoc est philosophia
Last edited by nicolus on Sat 04 Iun, 2005 11.36, edited 1 time in total.
nicolus
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Sat 04 Iun, 2005 11.18

De Cynicorum doctrina

Emitteby Marcus Favonius on Ven 01 Iul, 2005 21.58

M. Favonius sodalibus, imprimis Gastoni salutem.
Nego, mi Gastón, Cratem Thebanum in „masochinianam rabiem“ prolapsum esse (v. "Facete dicta aut facta" -> nunt. 3341 et 3344). Non fuit vir „dolorum cupidus“, sed Cynicae sectae philosophus.
Pauca ergo de Cynicorum dogmatis:
Antitsthenes, Cynicorum princeps, Athenis philosophiam professus est in gymnasio, cui nomen erat Cynosarges (Κυνόσ-αργες). Qua ex re ii, qui eum secuti sunt, Cynici (id est Canini; kýon = canis) nominati videntur esse.
Nunc ad Antisthenis doctrinam: Ut vitam beatam assequaris, non solum te liberes oportet ab omni improbitate, sed etiam abstineas ab omnibus iis rebus, quae indifferentes, id est nec bonae nec malae sint. Quo in numero sunt opes, honores, valetudo, libertas, familia, res publica, patria. Et quod ad libidines attinet, Antisthenes hoc declarasse dicitur: „Malo mente capi quam succumbere libidini“. Et in „Erotico“ hoc fere scribit: Venerem, si percuti posset, a se transfixum iri :shock: ; amorem vitium esse naturae; quam animi perturbationem a nullo alio deam vocari nisi ab eo, qui libidini succubuerit (frg. 40 Nestle).
Cynicorum disciplinam inter alios complures secuti sunt Diogenes Sinopensis eiusque discipulus Crates Thebanus, qui sua sponte divitias abiecisse dicitur.
Quicumque vero nostrum Cynicorum decreta mente animoque consideraverit, is intelleget, quid insolita illa sibi velint verba Cratis philosophi.
Optime valete. Kalendis Iuliis. Ad Cornicum Campum.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Ven 24 Feb, 2006 20.04

Iulia sodalibus s.p.d.

Confiteor, promisi me saepius de itinereribus meis relaturam, nec feci.
Tamen hic e vobis quaerere volo, quae ipsa in mente vertar, ut aliorum hominum oppiniones noscam:
Die Saturni novissimo in Urbem Caritatis Fraternalis sive Philadelphiam ii cum amicis meis, ubi vidimus Campanam Libertatis, Aedes Independentia et alia monumenta historiae Americanae. Ad eas res adeundas autem oportuit securitates perire tam graves, quam inveniuntur in aeroporto, si in Americam ire vis. Affirmaverunt mihi amici haec orta esse solum post ictus terroristicos anni MMI.
Haecne est illa libertas, quae tam cara est Americanis? Mihi talia videnti semper in mentem venit versus ille Goetheanus "Und das Gesetz nur kann uns Freiheit geben", i.e. "Et lex sola potest nobis libertatem dare" (in carmine eius "Natur und Kunst", i. e. "Natura et ars"), et contradictio mihi videtur. Puto aliquod etiam esse in discrimine inter verba Anglica "freedom" and "liberty", quem adhuc non funditus percepi, sed tamen. Quid hoc est, libertas?

Valete quam optime. E Delawaria, a. d. VI. Kal. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 26 Feb, 2006 21.53

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae sal.pl.d.

Magna quidem abs te, amica eruditissima, allata est quaestio, quae utrum ad exitum venire possit necne, prorsus nescio. Longiore quoque commentatione opus est, ut subtiliter quaerenti tibi respondeam. Sed brevis esse laborabo: utinam ne obscurus fiam (cf. Hor. de arte poet. 25sq.)!

Quamquam Anglice scripta magna ex parte intellego, tamen hac lingua non tam bene loquor, ut dicere audeam, quid intersit inter „freedom“ et „liberty“. Qua ergo quaestione supersedere mihi liceat.

Cum vero legem et libertatem inter se discrepare scribis, paullum te errare puto. Ne autem doctrinarum varietate obruamur, hoc loco sequi velim Immanuelem Kant, quippe qui de hac ipsa quaestione copiosissime subtilissime acutissime disputaverit. Quid tum?

In nuntio meo # 451 haec scripsi:
„Homo civis est duorum mundorum, (1) mundi sensibilis et (2) mundi intellegibilis.
(1) Ac primum quidem homo, quatenus natura corporea est („phaenómenon“), pars est rerum naturae, quae sensibus subiecta est. Homo ergo, quatenus est phaenomenon, a bestia non differt naturaeque legibus ita constringitur, ut libertate ... omnino careat. Imperat ei dira naturae necessitas [...].
(2) Deinde homo, quatenus rationis est particeps („noúmenon“), civis est mundi, qui quidem sensibus percipi non potest, sed quem esse confidimus, idque ex lege morali, quae rationi nostrae insita est. Homo ergo, quatenus est noúmenon, ex naturae legum vinculis emissus libertate gaudet. Quae autem libertas, cum nullo modo coargui possit, tamen postulanda est, ne lex illa moralis irrita videatur [...]“.

Quae lex moralis, quam Kant in rationem quasi incisam esse contendit, nihil aliud est nisi imperativus qui vocatur categoricus: „Ita tibi agendum est, ut ratio, quae acturo tibi ipsi ante oculos versetur, fundamentum legis esse possit, quae ad omnes homines pertineat.“

Ex quo intellegitur veram vel potius sanam libertatem in nulla alia re consistere nisi in obtemperatione legi morali. Etiam obtemperatio legibus externis, quae in rebus publicis valent, minime contra imperativum categoricum sive libertatem rationalem est, dummodo illae leges civibus ex bona voluntate probentur (cf. I. Kant: Zum ewigen Frieden / De Pace Perpetua, K
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De libro, qui inscribitur "Also sprach Zarathustra"

Emitteby Marcus Favonius on Mart 14 Mart, 2006 23.17

M. Favonius Norico sodali suo Cynico sal. pl. d.

Ex litteris tuis, optime, cognovi te in Friderici Nietzsche philosophia versatum esse. Imprimis clarissimo eius libro, qui inscribitur „Also sprach Zarathustra“, commotus videris esse; gravissima enim abs te verba laudari video, quibus Zarathustra iracundia quadam ardens in viros, qui se sapientes putant, invehitur. Et summa est arte compositum illud caput, cui titulus „De sapientibus clarissimis“. Ex quo hanc quoque Zarathustrae sententiam memoratu dignam transcribere mihi liceat:
„In desertis inde ab omni tempore vivunt vere sapientes, viri liberi ingenuique, quasi desertorum domini; sed in urbibus habitant clarissimi isti sapientes obesi perpastique, - iumenta“ [vel potius, ut hodie alio loco scripsisti, „traharii“].
„Semper enim trahunt tamquam asini – plebis carrum!
Non quo ea de re iis iratus sim: sed serviles semper eos duco carroque subiunctos, aureis licet fulgeant frenis“.

Sed iam timeo, ne ad nimiam praecipiendi rationem delabar. Priusquam ergo finem faciam, sic habeto, amice, tanta te vi ingenii excellere, ut ex „nouicii carcere“ te dimitti oporteat. In colloquiis enim nostris liberis etiam mordaci opus est lupo passim vagante. :lol:

Optime vale. Pr. Id. Mart. Ex Rhenania inferiore, cui Zephyrum mox afflaturum esse spero.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Merc 15 Mart, 2006 0.29

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.34, edited 6 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Merc 15 Mart, 2006 17.59

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.34, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius on Iov 16 Mart, 2006 1.07

Marcus sodalibus, imprimis Norico amico sapientia feroci eminenti s.d.p.

Ne quis nostrum Zarathustrae verba (ed. Colli/Montinari, vol. 4, p. 133), quae Latine reddita heri in nuntio meo exhibui, perperam interpretetur, hoc mihi addere liceat: Noricus noster, quamvis Berolini in metropoli vastissima vivat, unus est ex illis vere sapientibus, qui „in desertis inde ab omni tempore vivunt“, minime ergo ponendus in numero istorum sapientium obesorum, qui „semper ... trahunt tamquam asini – plebis carrum“. Qua de causa, optime mi Norice, me quoque scito negare imaginem asini ad te referri posse. Plane nescio, cur credere me scripseris te „asinum trahariumue fuisse“. Ita enim est, ut dicis: Sapientia fera feroci indomita (l.c. p. 135) te eminere intellego (munus tuum nihil ad rem). Sed haec hactenus.

Iusto iure clarissimum illud Zarathustrae laudas caput, quod inscribitur „De tribus mutationibus“ (l. c. p. 28-31). Ecce prima Zarathustrae verba: „Trium mutationum mentionem vobis faciam animi: ut animus mutetur in camelum, et in leonem camelus, et in puerum postremo leo“: camelus ~ animus submissus et servilis; leo ~ animus servitutem exuens seque in libertatem vindicans; puer ~ animus libertate gaudens suaeque ipsius voluntati obsequens. Quod caput summo artificio compositum maximi est momenti, quod Nietzsche gravibus Zarathustrae verbis sanctum libertatis nobis amorem inicit.

Ut finem faciam, verum esse puto, quod apud Senecam inveni: „Quae sit libertas, quaeris? Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere“ (ep. 51, 9).

Optime vale, valete. Idibus Martiis.

:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Iov 16 Mart, 2006 21.39

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.35, edited 5 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius on Ven 17 Mart, 2006 18.30

Marcus Norico ferocissimo Friderici Nietzsche assectatori sal.

Neque voces contumeliosas in me emisisti neque alia me iniuria affecisti: cur igitur veniam a me petis? Licet tibi ut Nietzscheano, dummodo ne modum transeas, superbo esse atque petulanti. Sed satis de hoc.

In nuntio tuo # 4596 Benedictum Spinozam et Immanuelem Kant scribis a te "sperni". Quibus de causis, amice? Oro te paucis ad me rescribas verbis.

Vale. XVI K. Apr.

:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Benedicto de Spinoza

Emitteby Marcus Favonius on Mart 02 Mai, 2006 23.36

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliano Apostatae sal.

Nonnullis ante annis cum iter per Bataviam birota facerem, permulta tam visu quam cognitu dignissima in conspectum mihi data sunt. Imprimis me fateor commotum esse Benedicti de Spinoza domicilio, quod in vico Rijnsburg haud procul a Lugduno Batavorum sito adiri potest. Spinoza, cum anno MDCLVI Amstelodami a rabbinis devotus esset, eam domum anno MDCLX refugium sibi elegit ibique non solum lentes vitreas polivit, sed etiam philosophari perrexit. Domus frons ornata est his Theoderici Raphaelis Camphuysen versibus:

„Eheu! Si omnes homines saperent /
et ipsi inter se alii aliis bene vellent, /
terra esset paradisus; /
nunc plerumque est gehenna.“ (*)

Anno MDCLXIII Spinoza in oppidum Voorburg („Propugnaculum“?) commigravit. Quam ob rem ex te, Iuliane Apostata, quaerere velim, quomodo Voorburg memoriam Benedicti de Spinoza retineat.
Vale, valete. VI Nonas Maias. Ex Cornicum Campo.
:D

----------------------------------
(*) Ecce verba poetae ipsa:

„Ach! waren alle Menschen wijs,
En wilden daarbij wel!
De Aard waar haar en Paradijs,
Nu isse meest een Hel.“
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby julia-ginevre on Iov 08 Iun, 2006 9.15

de gustibus non est disputandum.
hic, philosophia mea terminatur :oops:
julia-ginevre
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Iov 08 Iun, 2006 9.07

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron