Itineraria

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: itineraria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 04 Sep, 2008 14.29

Marcus amicis suis s.d.p.
Domum reverso mihi liceat pauca vobis narrare de itinere meo Flandrico. Tria imprimis visitavimus municipia, Dammam, Brugas, Gandam.
Dammae (Flandrice Damme, id est Agger), in oppido haud procul a Brugis sito, hominem quendam callidissimum in lucem editum esse narrat Carolus de Costero, Belgarum scriptor celeberrimus (1827-1879): Dammae, in oppido Flandrico, cum mense Maio crataegus florere coepisset, Ululae Speculum filius Nicolai natus est.* Quae res cum sane sit admirabilis explicanda videtur: Medio saeculo septimo decimo homo facetus in coemeterio Dammensi lapidi penitus exeso inscripsisse dicitur: H. S. E. Tyll Ulenspiegel. Quibus verbis lectis Dammenses Ululae Speculum in suo oppido natum quoque esse putaverunt. Cuius facinora a Carolo de Costero relata sunt ad Bellum Octogenarium, quod Flandri servitutis iugi depellendi causa in Hispanos conflaverant (1568-1648).
Haud procul a Damma situm est municipium Brugae (Flandrice Brugge, id est Pons). Permulta ibi invenies non solum aedificia medio aevo lateribus exstructa fossisque circumdata, sed etiam artis opera praeclara. Notae imprimis sunt tabulae, quas Ioannes Memling pinxit, et in templo B. M. V. admirari tibi licet Mariae Iesuque infantis statuam marmoream, quam fecit Michael Angelus.
Postremo iter fecimus in municipium Gandam, quo vocabulo Gallico confluens significatur (Flandrice Gent). Ne longus sim, nihil aliud hoc loco commemoro nisi clarissimas illas tabulas versatiles, quas Ioannes de Eyck pinxit anno MCDXXXII. Considerari licet in templo S. Bavonis**. Sed iam satis est.
Quicumque enim in Belgas proficiscitur, is cervisia quoque Belgica se delectatum iri sperat. Quid plura? Quot Belgae, tot genera cervisiae! Grimbergen sententia excellit Latina: Ardet nec consumitur. Nota est et Jupiler. Equidem me semper adhuc legisse fateor Jupiter: Nonne est error qui vocatur Freudianus?
Curate ut valeatis.

-------------------
* Initium libri qui inscribitur La légende et les aventures héroiques joyeuses et glorieuses d'Ulenspiegel et de Lamme Goedzak au pays des Flandres et ailleurs (1867).
** http://eurocelebration.eu/presentations/belgium/belgium/dateien/GENT.JPG
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Scylla et Charybdis

Emitteby Phlebas on Lun 08 Sep, 2008 2.20

Phlebas sodalibus salutem

Hiemem Calaris egimus, deinde navis ad litora Tusciae nos vehit, ubi inter Ilvam, Labronem, prumunturium Punta Ala italice dictum et montem Argentario otiose iucundeque ver consumpsimus. Sed nova litora et novas gentes necesse est cognoscere: vela dare, Graeciam petere.

Iulio, ex Tuscia, Dianium deinde ripam Tybris petiimus, dein Pandatariam Neapolimque: Neapolim initium navigationis aestivalis statuimus.

Die secundo sextilis, media nocte, solvimus, Neapolim linquentes, vadum inter peninsulam Surrentinam et Capreas petentes. Luces Neapolitanas clare ostendunt formam sinus et amplitudinem.

Prima lux brevem noctem terminat et sine vento; navis, pulsu mechanico vecta, aquam immotam scindit. Dies solum aquas et celum nobis ostendit, terrae nullum vestigium. Medio die, cursum breviter interrumpimus et, relicta nave, in aquam ad natationem adimus. Namus in alto, ubi ullam terram, solum caelum aquamque aspicere possumus; solum liquidum et aerium nos sustinent.

Post meridiem, vento orientali orto, vela damus usque ad noctem. Frugaliter cenamus, feliciter conloquimur de pulchritudine sinus Neapolitani ed de futura navigatione. Tertia vigilia, cum Aeolias insulas praenavigamus, visio mirifica nos recepit: ignis per vertice montis eructans purpurea luce noctem inluminat. Excitati propter spectaculum, noctem exsomnes usque ad diluculum transcurrimus, de proximo freto Siculo loquentes. Paulo post illuminatio nos indicat litora Brittiorum et Sicaniae.

Prima lux Scyllam et Charybdim nos ostendit: leva tenent altae rupes Brittiorum, dexter humilora litora, ubi Messana iacet. Necesse est vadum illum petere ubi aquae Tyrrheni et Ionii tumultuose se miscent: quantum commotionis fretum illud celeberrimum Ulixei intrare. Epistulam brevem (SMS) de navigatio mitto filiae meae, et cito respondit: "Fac ut Ulixes fecit: diligenter cursum tene". Religiose locum cursumque navis in charta delineo.

Freto enavigato, medio die secundo, post duas noctes navigationis, portum Regii intramus: brevis pausa necessaria ut aquam et alimenta reintegremus. Post meridiem, partim contractis velis, ventus animosus secundusque nos celeriter vehit et litora meridionalia Brittiorum praenavigamus. Sub noctem extremitatem meridionalem Italiae (italice Capo Spartivento) flectimus: iam cursus transfretare nos dictat, Graeciam petere Italiamque linquere.

CCXL milia nos exspectant et luces Brittiorum lente evanescunt.

Epistulam claudens scopulum centesimi nuntii flecto: opus est gratias plurimas agam vobis, sodales carissimi: sicut nautici unam navem ascendimus, una meta diversa petentes. Gratias omnibus sodalibus et praesertim Marco, magistro humanitatis, qui patientissime me accepit; Erico, numini tutelari fori nostri; Soteri, athletae urbanitatis, amico carissimo; Mercurio, doctori antiquae et recenti Latinitatis, et ultimae, ut primae, Iuliae carissimae, greges mathematicos pascenti in immensitate spatiorum curvorum n-dimensionibus. :)

Valete quam optime

Media nocte, ex Biandrono, luna crescente, transitum tempestatibus patienter expectans
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron