Marcus amicis suis s.d.p.
Domum reverso mihi liceat pauca vobis narrare de itinere meo Flandrico. Tria imprimis visitavimus municipia, Dammam, Brugas, Gandam.
Dammae (Flandrice Damme, id est Agger), in oppido haud procul a Brugis sito, hominem quendam callidissimum in lucem editum esse narrat Carolus de Costero, Belgarum scriptor celeberrimus (1827-1879): Dammae, in oppido Flandrico, cum mense Maio crataegus florere coepisset, Ululae Speculum filius Nicolai natus est.* Quae res cum sane sit admirabilis explicanda videtur: Medio saeculo septimo decimo homo facetus in coemeterio Dammensi lapidi penitus exeso inscripsisse dicitur: H. S. E. Tyll Ulenspiegel. Quibus verbis lectis Dammenses Ululae Speculum in suo oppido natum quoque esse putaverunt. Cuius facinora a Carolo de Costero relata sunt ad Bellum Octogenarium, quod Flandri servitutis iugi depellendi causa in Hispanos conflaverant (1568-1648).
Haud procul a Damma situm est municipium Brugae (Flandrice Brugge, id est Pons). Permulta ibi invenies non solum aedificia medio aevo lateribus exstructa fossisque circumdata, sed etiam artis opera praeclara. Notae imprimis sunt tabulae, quas Ioannes Memling pinxit, et in templo B. M. V. admirari tibi licet Mariae Iesuque infantis statuam marmoream, quam fecit Michael Angelus.
Postremo iter fecimus in municipium Gandam, quo vocabulo Gallico confluens significatur (Flandrice Gent). Ne longus sim, nihil aliud hoc loco commemoro nisi clarissimas illas tabulas versatiles, quas Ioannes de Eyck pinxit anno MCDXXXII. Considerari licet in templo S. Bavonis**. Sed iam satis est.
Quicumque enim in Belgas proficiscitur, is cervisia quoque Belgica se delectatum iri sperat. Quid plura? Quot Belgae, tot genera cervisiae! Grimbergen sententia excellit Latina: Ardet nec consumitur. Nota est et Jupiler. Equidem me semper adhuc legisse fateor Jupiter: Nonne est error qui vocatur Freudianus?
Curate ut valeatis.
-------------------
* Initium libri qui inscribitur La légende et les aventures héroiques joyeuses et glorieuses d'Ulenspiegel et de Lamme Goedzak au pays des Flandres et ailleurs (1867).
** http://eurocelebration.eu/presentations/belgium/belgium/dateien/GENT.JPG