by Tittivillus on Ven 11 Iul, 2008 12.37
Magno cum gaudio, doctissimi ac elegantissimi amici, animadverto topica mea de vacationibus aestivis tam erudita ac iucunda responsa sollicitasse. Invideor enim iis vestrum qui Siciliam proficiscunt--Panormus mihi carissima est, civitas imperialis Frederici Secundi (stuporis mundi), multas culturas amplectens in sino suo; mihi dolet quoniam transoceanici incolae vacationes nullas habent! Eu eu, condoleo de occupatione vestra, sed laetus sum fortuna mea. Ego quoque panem meum cotidianum cuiusdam almae matri Americanae debeo, sed in Tuscis sabbaticum annum contero--ea re, non minus maritimis deliciis fruor quam optimis libellis eruditissimorum virorum medii aevi utor ad ponderosum et (sperem) doctum volumen perscribendum. Salvete atque valete omnes--mar sollicitat me nunc; ius mihi est oboedire et ad boam (*) natare.
Tittivillus
(* boa: rubrum ac fluitans signum navigia admonens quod nimis oras inhabitatas adlabuntur)
Furi, Villula nostra non ad Austri
flatus opposita est neque ad Favoni
nec saevi Boreae aut Apheliotae,
verum ad milia quindecim et ducentos.
O ventum terribilem atque pestilentem!