by Iulia on Lun 25 Dec, 2006 23.32
Iulia Regiomontano, Rhumaki, Mucio Scaevolae, Tiberi, Mariae Barbarae ceterisque sodalibus s. d. p.
Constare videtur homines aliquantum ad terrae calefactionem contulisse; quantum autem nos efficiamus quantaque ex parte naturaliter id fiat, nescio. Mihi problema maximum esse videtur, ut, cum nesciamus quanti detrimenti sint emissiones nostrae et cum nesciamus quales sint effectus calefactionis in terram, omnino ignoramus quid quas ob causas accidere possit. Videtur calefieri terra, hoc quidem constat. Si tam calida fit, ut glacies polorum liquefacta sit, minus lucis reflectetur, quod etiam augere calefactionem poterit. Nescimus, quales gasii lateant in humo Sibirico, quos gasios, si glacie liquefacta evadunt, quales effectus habeant ignoramus; si vero, sicut alicubi legi, haud parva copia methani ibi glacie inclusa est, calefactio eo accelerabitur. Sed nescimus etiam, annon aliquid evenire possit, quo calefactiuo diminuetur. Qua de causa, si volumus politicos aliquid agere, certe oportet pericula maiora potius quam minora aestimare.
Alia difficultas est omnes orbis terras in hoc congruere, ut emissio gasiorum diminuatur. Europaei iam aliquantulum dant operae, in Civitatibus Unitis, quos Europaei progammate Kyotensi reiecto magnopere reprehendebant, nunc aliqui gubernatores, inter quos Arnoldus Schwarzenegger (Europaeus) tamen conantur, ut fines Kyotenses in civitatibus suis impleant. Ipsa autem gubernatio foederalis Civitatum Unitarum, nisi fallor, adhuc nihil agit. Post Civitates Unitas maximam molem gasiorum in atmosphaeram mittunt Sinenses, qui in singulis annis industriam suam pluribus novis associationibus augent, quam Britanni in toto habent. Quibus ergo maxime oportebit persuadere, ut diminuantur emissiones suas, quod autem utrum fieri possit non minimum dubito, quamquam scilicet addendum est etiam Sinenses iam animadvertisse aerem in urbibus tam malum esse, ut ferri iam paene non possit. Accedunt etiam nonnulli terrae pauperiores, qui iure poscunt calefactionem primum ab illis esse pugnandam, quae primi ad eam contribuerunt; dum ergo Americani non omnibus viribus contra eam contenderent, ipsis nihil esse agendum.
Status rerum talis est, qualem oeconomici "captivorum dilemma" solent dicere. Mente fingite duos captivos, qui seperatim interrogantur. Utrique est decisio, confiterine an velit negare. Si ambo negant, ambo unum annum agere debebunt in carcere; si ambo confitentur, tres annos. Si alter negat, alter confitetur, negans decem annos captivus erit, confitens autem liberabitur. Itaque optimum esset, uterque si negaret; utrique autem haec est situatio: Si alter negat, melius est confiteri; si autem alter confitetur, etiam melius est confiteri.
Similis est situatio de emissionibus: Omnes si diminuunt emissiones suas, singula terra quae non eas diminuit, id commodi habebit, quod minoris pretii multas res producere possit, et unius terrae emissiones haud multum efficient; si autem nemo diminuit emissiones, singuli terrae afferret incommoda oeconomica et universo non multum prodesset diminuere emissiones. Imprimis, cum nihil fere de re sciamus, ut supra disserui - fieri potest, ut nihil fiat, et nescimus quantum efficere possimus emissiones diminuendo - et cum effectus nonnisi in futuro sentiamus, perdifficilis est res.
Sane nonnullos invenimus modos, quibus fortasse aliquando aliquid prodesse possimus, sed quid in fine eveniat, magna ex parte cogitationibus oeconomicis nititur. Ut uti possimus energeia hydrogenica, Rhumak, primum oportet faciliter et pretio moderato cum motores fabricare tum energiam ipsam per longa itinera ducere et autocinetorum gubernatoribus praebere possimus. Dum non multis locis et pretio moderato emi potest, quis hominum autocinetum hydrogenio provectum emeret, si longa itinera ei essent facienda ad energiam obtinendam? Quis, si cara esset, quoniam tot aliis rebus pecuniam impendere possit? Certe gubernationes terrarum aliquantulum efficere possunt, ut divulgentur modi oecologici energiae obtinendae, sed sescentis aliis rebus pecuniam impendere possunt, ubi quid efficiat celerius cerni possit, et cum in democratia omnis gubernatio eo nitatur, ut proximis electionibus vincant, volunt celeriter cerni posse, quid effecerint et effecturi sint.
Tamen credo etiam oeconomice rectum esse certam pecuniae partem ad emissiones diminuendas impendere; si enim fieret talis calefactio, qualis in horribillimis nobis monstratur relationibus, detrimentum esset maximum multoque maius quam si antea aliquantula pecuniae copia niteremur, ne ita fieret.
Constat calefactionem efficere posse, ut glacies polorum liquefiat; si glacies poli septentrionalis dispareret, id nihil effectus haberet in altitudinem maris, quoniam glacies poli aqua sublevetur; glacies autem Terrae Viridis et Antarcticae multum efficere poterit - nisi fallor, glacies Terrae Viridis liquefacta altitudinem maris aliquibus metris tollere potest, quo efficeretur, ut magnae partes terrae incolitae, imprimis Bangladesia, fluctibus mergeret; glacie antarctica calefacta scire nolo, quid accideret.
Quod attinet ad populorum migrationes, Tiberis, censeo hanc, quam citavisti sententiam, solum infeliciter dictam esse, nucleum autem verum esse: Si vero tantos habeat effectus in terram calefactio, ut plures milliones hominum patriam suam linquere debeant, id toti orbi maximas praebebit difficultates, quas, si omnino, solum maximo cum labore superare poterimus, et terrae divites aeque ac pauperes laborabuntur. Tamen sentio primum magis eo nitendum esse, ut quae ipsi possumus, quantulumcumque sit, faciamus ut diminuamus calefactionem; difficultates ex ea ortas tunc, cum orti erunt, aggredi poterimus, quamquam autem non nocet iam antea paulum de eis meditare.
Tamen tam gravibus de rebus cogitantes curate, ut quam optime valeatis.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -