by Ericus Palmén on Sat 29 Oct, 2005 0.18
Ericus Palmén Marco Favonio ceterisque de eadem re sollicitis s.d.p.
Ego quoque aream nostram visitans summa cum indignatione animadverti nonnullos homines ”indice utentium” et ”conspectu personalium” ita, ut dicis, abuti solere. Doleo in regimine Radiophoniae Finnicae Generalis omnem rem videlicet minoris, quam aequum est, iudicari. Quondam uni ex iis, qui ibi operantur, de ea mentionem faciens hoc fere tuli responsum: eodem problemate ceteras quoque colloquendi areas, non solum Latinam, laborare, neque quemquam prae aliis suis muneribus tantum operae nuntiis ineptis impendere posse, ut eorum per dies noctesque vigilandorum curam susciperet; accedere huc, quod perpauci in redactione praesto essent homines Latinitatis tam periti, ut de nuntiis Latinis ex area tollendis soli decernere auderent; ego ipse, si quibus nuntiis peciliariter vexarer, proponerem, ut illi tollerentur. Ita oblique mihi concessisse videtur neminem ibi esse, qui moderatoris munere strenue fungeretur. Interdum Finnice monui de quibusdam nuntiis ab hac area manifesto alienis, ac plerumque me rogante tales nuntii deleti sunt. Praesertim novissimis temporibus tamen redactores aliquid rogans responso omnino carui. Hodie pluribus diversis occupationibus distineor, quam ut moderatoris inofficialis munere me regulariter onerem; sed facere possum, ut redactores denuo adeam. Quid, si ab iis petam, ut ex utentium indice tollantur nomina omnium eorum, qui, quamquam registrati sunt, nullum tamen umquam nuntium in aream miserunt? Iam eorum permagnus est numerus. Deinde colligamus oportet ceteros nuntios, qui iure existimari possunt ”colloquia nostra quasi caeno replere”, et indicem eorum in redactionem Radiophoniae Finnicae Generalis mittamus postulantes, ut ii quoque ad unum omnes deleantur et auctores eorum ex area excludantur; quo facto Redactionis nomine peculiare divulgetur decretum, cuius haec fere sit summa: ”Sic deinde, quicumque alius aream nostram caeno inquinaverit!” (cf. Livius, 1, 7, 2). Valete!
Ericus Palmén