Angulus philosophicus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mucius Scaeuola on Ven 15 Sep, 2006 21.55

Mucius Norico s.d.p.

Salue Norice! Noli credere me te male interpretatum esse, numquam putaui te omnibus imponere uelle doctrinam cynicam :!: Solum dixi non solam libertatem beatitudinem praebere, quam tamen existimo grauem ut beata uita consequatur.

Tibio assentio quidem partim de possessionibus: uerum enim est hominem plerumque opprimi onere earum, sed non sapientes omnes homines sunt. Haud facile censeo enim esse exire quire domo Laidis... Diuitiae saepe animum corrumpunt, nec facile eis obsistere est. Sapiens attamen non reiectat eas, quia se illas dominari non sinit; stolidus autem uincitur a diuitiis et opibus, nec ubi regustauit eas ab eis seiungi patitur; dum ille sapiens uno die scit gaudere in luxuria uersus, sed die sequente non queritur si pauper in uiis est. Scit enim pauca uitae necesse esse, et illis paucis beatus uiuit, etsi desunt "iuuenum simulacra lampadas igniferas manibus retinentia, nec laqueata templa argento nitent auroque refulgent". Si diuitiae adiuuare possunt in uoluptatem capiendam, bene ueniant! Atqui obstaculum fieri non debent, et non nisi sapiens eas continere potest. Opibus uti sed eas nihili ducere debemus.

Certe, et ego credo, nihil in animo quod non antea in sensibus fuit. Vocaui uoluptates uerum animi, quae mentis sint, et non in solis sensibus. Exemplum afferam: coitus uoluptas corporis est; amor autem animi.
Comedere corporis; laus pro labore perfecto animi.
Cum et amor et laus nati a sensibus sunt (amor a consuetudine cum altero, laus ab auditu), non corpore uoluptatem sentimus, sed mente animoque. Multae sunt huiuscegeneris uoluptates. 8)

Praeterea quamquam paucum sciam de Nietzsche :roll: , cui maxime mihi uideris fauere, tamen mihi uisus sum intelligere eum putare hominem semper quaerere potentiam (der wille zur macht, rectene dico?): hanc uoluntatem potentiae putemus ut mentis uoluptatis cupidinem.
Si quid addere uelis de eo gratus tibi maxime sim, cum eius maiorem cognitionem habere cupiam. :D

Vale quam plurimum amice
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Fabianus on Sat 16 Sep, 2006 13.36

Fabianus omnibus philosophice disceptantibus salutem

eheu! quanta vellem scribere, quantulum tempus tamen mihi est!

Vettius Saturnius alio loco protulit contra Senecam has veterrimas sententias, quae ei iam viventi sunt allatae. se latifundia habere servosque multos, qui possessiones suas omnes etiam in Africa sitas curent, se insuper tot pecunias habere atque tot honores apud magistratus, ut sibi non liceat tractare paupertatem. in litteris suis quidem ipse Seneca multisque in locis haec omnia, quid sibi videret, explicavit. tolle, Vetti, lege!

iam ad rem pervenimus. mirum sane videtur viros, qui pecuniis possessionibusque abundent, paupertatem dicere malum non esse. attamen: censere necesse est qua ad has pervenerint divitias. si per totam vitam nil egerint nisi pecunias colligerent et arcerent... quid mei tanti intersunt viri? ne minimum quidem istos aspiciam sunt digni. si contra ad has divitias quasi forte pervenerunt, aut hereditate aut donis aut merito aut inmerito. quid? tantas divitias deberent abicere? Servitutem pati propter pecuniam nefas est. non vivere nisi pecuniae nefas est. pecuniam sibi soli vindicare nec inter egentes dividere nefas est. pecuniam consulto abicere ut sis pauper - asini est.
hic velim addere, quod ne nummum quidem habeo ad novos soccos emendos. si autem haberem, inquam, hos certe soccos emerem!


valete quam optime.
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby noricus on Sat 16 Sep, 2006 21.10

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.26, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 17 Sep, 2006 14.41

Mucius omnibus salutem

Probo, Fabiane, uerba tua. Nisi malum maius afferant, certe diuitiae non spernendae sunt. Quam Senecam tamen malo Epicurum, qui res aptiore nomine uocauit. Nam Seneca dicit beatam uitam a uirtutibus effici, et uirtutem esse semper exercendam. Non exprobrauit Epicuri modum uiuendi, tamen dixit, si uoluptas requirenda dicatur, homines perperam interpretari doctrinam, et se dare in helluationes :? . At nihili facio uirtutem et illi similia nisi uoluptatem afferunt: hoc dicit Epicurus. Ita malo bene mihi dici quid requirendum sit, quam quid faciendum ut id consequar. Hoc equidem quia credo non omnibus easdem uias patefieri ad metam, sed alium aliud iuuare. Aliorum consilia libenter accipio, sed mihi egomet iter inueniam. Enim quisque ab aliis differt plerumque; quid sit quod sibi uoluptatem det, unicuique est requirendum. Gnothi s'auton, nosce te ipsum, et beatitudinem reperire quibis :D .

De quo autem tu, Norice, scripsisti; uoco uolubilem et inconstantia praeditus qui ab alia ad aliam philosophicam doctrinam euolet. Sed profecto non malum est ex quaque philosophia meliorem partem excerpere, ut optimam colligere conemur :D .

Valete quam maxime amici!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby noricus on Sol 17 Sep, 2006 20.22

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.26, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 17 Sep, 2006 21.15

Norico carissimo Mucius

Gratias tibi ago amice tua mirifica expositione Nietzscheanae doctrinae! Inueni praeterea eam legens nonnullas sententias eius me probare ualde, et me stimulauit ut eum legam, ubi mihi quid uacabit, cum iam schola mihi iterum inceperit (et mihi ultimus annus lycaei est: mihi magnopere discendum erit :x ).

De eligendis rationibus uitae optimis a uariis philosophis, hoc tibi assentio, quod non fieri potest ut sententias contrarias diuersasque capiamus eas in uita adhibentes; tamen aliud bonum ex alio capere, aliud recusare non absurdum uidetur: Epicuri alias sententias exempli gratia non probo, dum, sicut nuper dixi aliquae Nietzsche uel aliorum non mihi displicent.

Vale et ualete! :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Fabianus on Lun 18 Sep, 2006 14.30

Fabianus norico salutem

breviter velim mendum a te in explicationibus philosophiae Friderici Nietzsche factum emendare. Nietzsche nequaquam voluntatem esse negavit, sed hanc liberam esse negavit.
voluntas ergo est, sed quomodo fit, quaestio est. Nietzsche docuit voluntatem non fieri, quia homo vult, sed interactionum harum, quas recte nuncupasti, causa. imprimis enim opinionem hanc oppugnavit: "ego volo, inde voluntas".

vale!
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby noricus on Iov 21 Sep, 2006 11.14

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.26, edited 2 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Fabianus on Iov 21 Sep, 2006 14.12

Fabianus Norico salutem

Egregie dicutm, norice! constat dictiones Nietzscheanas inter se nonnumquam discrepare. hoc autem - mihi saltem - meliorem philosophum efficit. nam ii qui nimis animum advertebant ne sibi contradicerent, plurimis in locis errant. mundus sine contradictionibus non est, qui ergo posset systemate explicari sibi nusquam contradicente? Si tamen philosophiam velis legere quasi in se perfectam, Leibnitium tibi suadeo (cui autem tu, suspicor, maledixeris).

Addere hic velim: non ultimos puto Nietscheanorum librorum esse maximi momenti, sed, quos media sua aetate scripsit. corpora ergo illa aphorismorum "Menschliches Allzumenschliches", "Morgenr
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 21 Sep, 2006 22.06

Mucius Fabiano et Norico

Imprimis gratias tibi Norice ago beneuolentissimis auspiciis tuis! Certusque sis me quam primum Nietzsche lecturum, etiam si probabiliter multum tempus mihi necesse erit; nisi tamen habebo satis tempus ad legendum, me aliquid aliarum rerum demum omissurum esse suspicor... :lol:
Quas operas mihi suadetis illius quae uobis callidissima uisa sunt?

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Fabianus on Sat 23 Sep, 2006 13.19

Salve Muci, amice Italice!

Te dicis ultimum annum lycaei gerere... et ego in ultimo anno gymnasii, ut "Germanice" dicimus, me verto. et inde mihi multum discendum!
Libenter cognoscerem quot annis lycaeum Italicum constat, quibusque artibus discipuli instituuntur. Si de his poteris me certiorem facere, gratias accipias.

Ad Fridericum nostrum. Tibi suadeo librum "Menschliches, Allzumenschliches", cuius Italicum titulum tibi dare nequeo. Latine "Humana, nimium humana" fere est. Aphorismis tantum hic liber constat, qui de quaque fere re humana agunt. Si "continentem" velis legere librum, "Also sprach Zarathustra" (Sic locutus est Zarathustra) tibi suadeo, quem autem nimis longum iudico, quique sine notitia subtili Nietzscheanae doctrinae non facile intellegitur.
Gaudium sit tibi legenti!
Etiam libenter cognoscerem quibus tu faveas libris.

vale!
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 24 Sep, 2006 18.13

Mucius Fabiano suo

Vt incipam gratias pro suasibus de libriis philosophi ago. Libentissime eos legam, forsin auxilio doctrinae philosophi quam non sero puto me fore ut discam. :D
De libris quos mihi maxime placuerunt autem tibi suadeo scripta Epicuri, "epistula ad Menecaeum" uel sententias (aphorismos), et Lucretii "de rerum natura"; iuuat etiam T.Liuii "ab urbe condita", quae callida commixtio historiae et fabulae, ut ita dicam, uisa mihi est.

De aliis rebus tibi scripsi, ne nimis a themate huius fori auertamus de his loquentes, in "forum nostrum".

Vale quam maxime!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 05 Oct, 2006 0.11

Cui dono hos versus, quos, cum peregrinarer, hilarus et ad iocandum promptus confeci? :?


M. Favonius Ursinus
sodalibus
de bene vivendi ratione
acutissime disputantibus
hoc epigramma
d. d. d.


Interpres morum mihi displicet ille Sinopeus:
consiliis pravis provocat iste canis.
Stoica commodior multo mihi secta videtur,
vivere quae recta nos ratione iubet.

:lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Sol 08 Oct, 2006 18.46

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.27, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Iulia on Sol 15 Oct, 2006 12.26

Iulia Norico numerorum studioso sal.

Cum nuntium tuum, quod in colloquio abs te instituto misisti, magis ad philosophiam cum numerorum tum matheseos pertimnere mihi videatur, hunc locum aptiorem habeo, ut tibi respondam.

Maximum gaudium mihi attulisti prima tua sententia te omnia intellexisse! Quam raro talia audio! Quam optime possum, conor res dilucide explanare, tamen multi ne conantur quidem intellegere. :cry:

Deinde difficillimam tetigisti quaestionem in nuntio tuo: videlicet utrum extra hominem sit mathesis. Cuius quaestionis certum responsum tibi dare non possum. Fundamenta omnis matheseos est axiomatum systema, e quibus axiomatibus - in theoria - omnia deduci possunt. Sed originem historicam trahit mathesis nequaquam ex axiomatibus, sed e necessitate numerorum adhibendorum. Numeros vero - hic ita loquor de numeris, ut plerique homines - putaverim ibi oriri, ubi primum tam abstracte coepimus cogitare, ut duas res eodem nomine appellerimus. Certe duo equi multis in rebus dissimiles sunt, sed cum primum coepimus eos idem vocare, oportuit numeros invenire, ut enumerare possimus, ut dicere possimus non iam 'ibi sunt A et B et C', sed 'ibi sunt tria eiusdem generis, i.e. tres equi'. Id naturale nobis est, ut in natura vivere possimus: Si enim omne animal, quod necant venatores, an edi possit oporteret invenire, puto tales homines mox emorituros. Multo facilius, res non singulatim, sed in generibus numerare, ut dicere possimus: 'ibi est cervus: cervos edere possumus. Venemur ergo cervum!' Itaque persuasum mihi est omnes in orbe homines '1, 2, multi' vel simile systema numerorum habere, plerique maius et difficilius. Maiores numeri, numeri negativi, numeri rationales sequuntur, ubi plures homines una vivunt, ubi oppida et urbes crescunt. Inde etiam in alia genera numerorum incurres, si modo satis philosophice cogitas. Ergo numeros puto homini naturales esse, sine numeris enim mundum non satis intellegere possemus, ut in eo vivere possemus.

Ex iis originibus ergo pervenimus ad alias res: ad functiones, ad copias, greges, anulos, corpora, spatia vectorum etc, ad topologiam, ad theoriam numerorum, ad geometriam et ad multos alios matheseos ramos. Illuc pervenimus, quod cerebrum humanum talia cogitare potest; si aliud haberemus cerebrum, certe aliam speciem praeberet mathesis.
Euclides primus mentionem fecit axiomatibus: primum, quid sit punctus, linea etc dicit, deinde res monstrat. Si vis, Euclidis elementa primus est liber mathematicus modernus.
Dein, ineunte saeculo vicesimo, Bertrand Russel invenit antinomiam de copiis. Theoria copiarum aliquos annos ante a Georgio Cantor introducta est, qui dicit copiam esse 'comprehensionem obiectoum discretorum nostrae cogitationis in unum' ('eine Zusammenfassung wohlunterschiedener Objekte unseres Denkens zu einem Ganzen'). Talia obiecta esse possunt quidvis: singula elementa, copiae elementorum, copiae copiarum, quidcumque. Antinomia Bertrandi Russel est haec: specta copiam omnium copiarum, quae non se ipsam elementum continent. Ea copia continetne se ipsam elementum annon? Saepe eadem res alia occurrit specie: Mernte finge vicum, cuius tonsor omnium incolarum barbam tondet, qui non ipsi tondent. Quis tondet tonsorem?
Haec antinomia soluta est alia axiomata introducendo, quibus a) effectum est nullam copiam se ipsam elementum continere posse, et b) non poscitur talem copiam, qualem protulit Russell, revera esse copiam. Revera ex antinomia sequitur comprehensionem omnium copiarum non esse copiam.
David Hilbert talibus rebus commotus ut plurimi eius temporis mathematici, maximum in lucem protulit propositum, scilicet, ut omnia axiomata, in quibus niteretur mathesis, proberentur, supervacua delerentur vel melioribus substituerentur, etiam ut, quid sit demostratio, melius definiretur, breviter, ut omnia fundamenta, super quae constructa est domus mathematica, funditus reviserentur, ut in fine maneret axiomatum systema sine contradictionibus, sed satis amplum, ut omnes hypotheses veras aut falsas demonstrari possint. Quod propositum 'programma Hilbertianum' dicitur. Maximus susceptus est labor, multum profecerunt mathematici, cum necopianter venit Curtius G
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron