Lorem ipsum

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Lorem ipsum

Emitteby Gregorius Sperans on Mart 21 Nov, 2006 9.42

Omnibus lectoribus salutem plurimam dico!

Multa iam scripta sunt de illo textu "LOREM IPSUM" qua de re et Vikipaedia latina refert:
http://la.wikipedia.org/wiki/Lorem_ipsum
Machina computatoria "Google" documentis quaerendis aptissima plus quam decies centena milia documenta invenit haec duo verba continentia.
Hic passus e Ciceronis (De finibus I, 32-33) sumptus et corruptus est, quo proposito quoque decursu rerum multi disseruerunt. Unum hoc eis elapsum est eum contractiones scribarum medii aevi continere:
eiusmod tincidunt (eiusmodi incidunt)
minim veniam, quis nostrud (minimam veniam quis nostrorum)
exercitation ullam corper suscipit (exercitationem ullam corpore suscipit)
Ii vestrum qui codices aut documenta aliqua medii aevi originalia legistis statim cognoveritis contractiones saepissime usitatas.
At non de hoc textu volui scribere sed de illo qui non raro sequitur, quem "Google" undenis milibus documentis insitum esse monstrat quemque referre opportunum mihi videtur:

Typi non habent claritatem insitam; est usus legentis in iis qui facit eorum claritatem. Investigationes demonstraverunt lectores legere me lius quod ii legunt saepius. Claritas est etiam processus dynamicus, qui sequitur mutationem consuetudium lectorum. Mirum est notare quam littera gothica, quam nunc putamus parum claram, anteposuerit litterarum formas humanitatis per seacula quarta decima et quinta decima. Eodem modo typi, qui nunc nobis videntur parum clari, fiant sollemnes in futurum

Haec secunda pars incorrupta esse videtur atque - sicut prima - unam contractionem continet: "consuetudium". Sed quid mehercle hic textus sibi dicere vult? Nonne arcanum vobis videtur? Estne hoc praeceptum legendi ipsius textus? Suntne praecepta observanda:
1. mutare usus
2. legere saepius
3. typos gothicos in mente habere?
Habet unum errorem omnino insolitum: "LECTORES LEGERE ME LIUS (melius!) QUOD II LEGUNT SAEPIUS" quem errorem clavem interpretationis sumendam esse existimo. Hanc affero coniecturam: vocem "melius" cogitate seiuncte scriptam. Quod si verum est sententia huius textus omnino aliter se habet: "lectores eligunt me LIUS quod I (ii) legunt saepius". Ne obliviscatur lector coniecturam oboediaturque praeceptis: "lectores legunt me ILIUS quod i legunt saepius. Scribamus vocem "ILIUS" typis gothicis vertamusque chartam (mutare usus) et legamus: nonne simile est voci latinae: ENLIL? Aut mutemus usus legendi) et ordine inverso legamus: SUILI. Ludi non est finis, sed arcanum huius textus adhuc inexplicatum mansit et manet.

Valete!
Gregorius Sperans
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sat 18 Nov, 2006 12.09

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron