by Spartacus on Ven 06 Aug, 2004 2.20
Spartacus omnibus sodalibus praecipue suo latinitatis studiosissimo Favonio sal.
Ausus sum, erubesco!, aliquid ad Statium Caecilium attinens narrare. Quid causae est cur hoc fieri potest, dicere sunt qui possint, si valde ignorans de re relata sim? Quia ego legens opus quiddam Ciceronis (De Amicitia) forte animadverti quod cum multa et pulchra iste scriptor citavit, ea vero tamen melius explicanda esse puto, potissimum erga nos discipulos talium rerum antiquarum tam inscientes.
Hoc officio fungi animose conabor! His rebus patefactis, prosequamur:
Statius Caecilius (219 – 166 a.C.) natus est in Insubria, et postea, iuveni captivo Romam adductus est. Paucis post annis, nescio a quo atque quapropter, manumissus est. Deinde circa annum CC inchoavit fabulam scribere, cum Plautus (ca 258 –184) maxima fama fruebatur. Scitur etiam Caecilius in extremo anno eiusdem vitae amicus Terentii (186 – 159) fuisset.
Scripsit fere triginti et novem fabulas, quae pleraeque Graece sed minor pars Latine atque aliae ambe, quarum infeliciter nullam omnino exstantem habemus!
Illud quod scimus pro certo est, quod Cicero eas bene aestimavit:
<<
Oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de hominibus dicit aliquid, de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum. Oratorem genere non divido; perfectum enim quaero. (De Optimo Genere Oratorum, 1, 2-3)
>>
Et alibi, ad amicum suum Atticum Thessalonicae scribens:
<<
Nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem Caecilium non vidi. (Ad Atticum 3,8,3)
>>
Ex excerpto quodam libri Ciceronis, Laelius citavit versum fabulae Caecilii “Epicleros” nuncupatae, ubi de femina quae meruit heredium narratur.
<<
Ut me hodie ante omnes comicos stultos senes versaris atque inlusseris lautissume. (De Amicitia, 99)
>>
“Epicleros” species heredis generis femininum. Temporibus illis, in Graecia atque praecipue Athenis, semper cum patre mortuo esset, filii viri omnes possessiones recipiebant. Sin nullus heres sexus virilis se praeberetur, feminae heredi quoque licuit praedibus patris sui potiri. Opportune, tali in re femina “Epicleros” nominata erat.
Deinde, et valde quam insolite, ut reor, necesse erat eam matrimonio iungi: unus e cognatis, ille proximus cognatione, interrogatus erat num cupiret feminam istam in matrimonium ducere, non sine ante divortium facere cum prisca uxore! Casu fieret ut hic vir negaret, ex sequenti viro proximo de eadem re quaesitus erat. Reliqui deinceps idem passi erant...
Quamquam tales res temporibus nostris mirabiles videntur, ipsae vero factae erant. Sic dumtaxat fertur. Hoc modo Anglice legi, nempe tum carptim tum in plurimis locis, ipsoque fere modo Latine ad vos libenter afferam.
Huius epistulae ne vos taedeat! Spero eandem saltem aliquo vobis auxilio fore.
Iubeo vos optime valere!