by Marcus Favonius on Lun 12 Dec, 2005 16.29
M. Favonius Mercurio Hungarico, illustrissimo huius certaminis praesidi, ceterisque sodalibus pariter omnibus salutem.
Iterum ergo opus eligi oportet. Quod bonum faustum felix fortunatumque sit!
In hoc ludo honesto Senecae me fautorem esse scitote, idque his de causis:
Equidem, quod ad dicendi genus attinet, perfectos completosque verborum ambitus Ciceronis, ‚optimi auctoris ac magistri eloquentiae’ (Quint. inst. or. 5, 11, 17), praepono Senecae „minutissimis sententiis“ (ibd. 10, 1, 130). Sed nihilo minus Epistulae Morales magis mihi probantur; res enim, quae a Seneca Stoico laute et subtiliter tractantur, nostris temporibus ad bene vivendum maiori usui reor esse quam quae illis Ciceronis orationibus continentur.
Consideremus, quid Michael de Montania in primo Exagiorum scripserit: Senecae epistulas neque rerum inanes neque exiles esse; immo vero plurimi aestimandas esse non solum propter admirabilem verborum ubertatem atque elegantissimum sententiarum ordinem, sed etiam quod plenae permultorum essent sapienter dictorum; quibus perpensis non fieri quidem lingua nos promptiores, sed et animo et consilio paratiores; praeterea a Seneca nos doceri accuratius agere quam dicere. Turpissimamque esse eloquentiam, qua edoceremur dicendi modum multo maioris momenti esse quam rem ipsam, de qua ageretur (39). Et Seneca ipse ad Lucilium scripsit incredibile esse, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abduceret a vero (90, 20).
Pro argumento sumo etiam libellum quendam Germanicum, qui inscribitur „Seneca für Manager“, i. e. „Seneca in usum procuratorum“ (ed. Francofurti ad Moenum 1994). Florilegium bilingue est gravissimarum sententiarum, quae ex epistulis diligenter excerptae in Germanicum conversae sunt. In rerum indice inter alia multa haec reperiuntur vocabula: aetas, amor, metus, mors, natura, officium, pecunia, spes, tempus, virtus, vita...
Postremo oro vos legatis Senecae epistulam primam, ex qua plane apparet, quantum praecepta eius nostra quoque valeant aetate. Hanc epistulam, quae est de tempore, Michael de Albrecht ingeniosissime interpretatus est in libro, qui inscribitur „Meister r