LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 12 Dec, 2005 16.29

M. Favonius Mercurio Hungarico, illustrissimo huius certaminis praesidi, ceterisque sodalibus pariter omnibus salutem.

Iterum ergo opus eligi oportet. Quod bonum faustum felix fortunatumque sit!

In hoc ludo honesto Senecae me fautorem esse scitote, idque his de causis:

Equidem, quod ad dicendi genus attinet, perfectos completosque verborum ambitus Ciceronis, ‚optimi auctoris ac magistri eloquentiae’ (Quint. inst. or. 5, 11, 17), praepono Senecae „minutissimis sententiis“ (ibd. 10, 1, 130). Sed nihilo minus Epistulae Morales magis mihi probantur; res enim, quae a Seneca Stoico laute et subtiliter tractantur, nostris temporibus ad bene vivendum maiori usui reor esse quam quae illis Ciceronis orationibus continentur.

Consideremus, quid Michael de Montania in primo Exagiorum scripserit: Senecae epistulas neque rerum inanes neque exiles esse; immo vero plurimi aestimandas esse non solum propter admirabilem verborum ubertatem atque elegantissimum sententiarum ordinem, sed etiam quod plenae permultorum essent sapienter dictorum; quibus perpensis non fieri quidem lingua nos promptiores, sed et animo et consilio paratiores; praeterea a Seneca nos doceri accuratius agere quam dicere. Turpissimamque esse eloquentiam, qua edoceremur dicendi modum multo maioris momenti esse quam rem ipsam, de qua ageretur (39). Et Seneca ipse ad Lucilium scripsit incredibile esse, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abduceret a vero (90, 20).

Pro argumento sumo etiam libellum quendam Germanicum, qui inscribitur „Seneca für Manager“, i. e. „Seneca in usum procuratorum“ (ed. Francofurti ad Moenum 1994). Florilegium bilingue est gravissimarum sententiarum, quae ex epistulis diligenter excerptae in Germanicum conversae sunt. In rerum indice inter alia multa haec reperiuntur vocabula: aetas, amor, metus, mors, natura, officium, pecunia, spes, tempus, virtus, vita...

Postremo oro vos legatis Senecae epistulam primam, ex qua plane apparet, quantum praecepta eius nostra quoque valeant aetate. Hanc epistulam, quae est de tempore, Michael de Albrecht ingeniosissime interpretatus est in libro, qui inscribitur „Meister r
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 13 Dec, 2005 0.49

Mercurius Marco suo s. d.

Tua epistula excitatus, amice, epistolam illam huc insero, ut cuicunque illa voluptati sit:

I. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. [2] Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterit; quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere; sic fiet ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. [3] Dum differtur vita transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi cum impetravere patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere.
[4] Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista praecipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat impensae. Non possum dicere nihil perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum dicam; causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo succurrit. [5] Quid ergo est? non puto pauperem cui quantulumcumque superest sat est; tu tamen malo serves tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est maioribus nostris, 'sera parsimonia in fundo est'; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet. Vale.


Cras plura. Valete. Pestini, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 13 Dec, 2005 11.00

Mercurius Marco suo s. d.

Merito nos admonuisti illius epistulae primae, amice, cuius verbis sapientissimis perlectis neminem esse puto, quin vehementer commoveatur. Quam epistolam si comparas cum orationibus Ciceronis in Catilinam, certe illa e certamine victor evasit: recte enim dixisti meditationes Senecae "nostris temporibus ad bene vivendum maiori usui esse quam quae illis Ciceronis orationibus continentur". Quae tamen comparatio timeo ne iniqua ne dicam iniusta sit: epistulas Senecae morales non cum orationibus, sed operibus Ciceronis philosophicis conferre oportebat. Certe hoc vitium reparari non potest, cum orationes illae nostris suffragiis adiutae in hunc altiorem gradum ludi pervenerunt, opera vero illius alia e certamine exciderunt. Hoc ergo argumentum abiiciendum nobis est.
Secunda mea ratio, quam ad perpendendum vobis offero, priori similis est: scilicet quod nolite postulare ab orationibus, quod ex natura non habent. Frustra ergo philosophiam in eis exquireres; quamobrem eas res in hoc certamine epistulis Senecae opponendas esse puto, quibus rebus orationes excellent: verborum faecunditatem, vim argumentorum, etc.
Et denique mementote quam maximi momenti hoc opus Ciceronis fuerit in nostris studiis Latinis. Valete. Budapestini, Id. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 13 Dec, 2005 14.14

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s.d.p.
Cum gravissima tua argumenta, optime Mercuri, perpendissem, in dilemmatis cornibus me sedere intellexi :shock: . Ita enim est: “epistulas Senecae morales non cum orationibus, sed operibus Ciceronis philosophicis conferre oportebatâ€
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 13 Dec, 2005 20.56

Mercurius Marco suo s. d.

Percepi rationes tuas, immo fieri potest, ut ego etiam Senecae suffragaturus sim. Non esse autem aequum exsitimo obicere Ciceroni, quod orationes eius hodie ad bene vivendum minori sunt usui; certe, rarissime evenit, ut in senatu alicui sermo est habendus in virum nomine Catilinam :D. Quae etsi ita sint, iudicium tuum eleganter nobis explanatum maxima cum laetitia perlegi. :D Vale. Datum ut supra.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Bernardus Flos on Merc 14 Dec, 2005 19.52

Flos Bernardus sodalibus suis s.d.

Argumentis vestris unum hoc addo: (iuvenis) magister sum linguae Latinae, et in classe "retorica" cum discipulis XVII XVIIIque annorum natis, et orationem Ciceronis perlegimus, et epistolas Senecae. Hi discipuli profecto Ciceroni Senecam praetulerunt. Hunc in paucis verbis sententias dicere arbitrabantur, quae in vita quorumcumque hominorum utiles et sapientes essent, et illum orationes scribere, quae ingeniosae essent, sed nihil ad vitam iuvenorum XXI saeculi pertinerent. Praecipue epistolam quam citavisti, Mercurie, diligebant. :wink:

Curate ut valeate,

Flos Bernardus, Cortoriaci, a.d. XIX Kal. Ian.
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 15 Dec, 2005 1.19

Mercurius Bernardo s. d.

Non mihi, sed Marco gratias age pro illa epistola citata, amice; ille enim fuit, qui - iure quidem - epistolam Senecae iunioris primam laudibus extollebat. Ceterum, nil mirum discipulos Senecae favere, cum in epistolis eius clara ac perspicua ne dicam manifesta consilia leguntur, quae ad recte agendum vivendumque pertinent; sed multa utilia etiam ex orationibus Ciceronis disci posse existimaverim! Artem oratoriam, sed si haec nimium "antiqua" vobis videtur, argumentationem! Artem incusandi, artem convincendi! Pro memoria huc inseram, quomodo Cicero "misereatur" (!) Catilinae:

"VII. Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia totque tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi ferundum putas?"

Nolite ergo Ciceronis orationes tamquam obsoletas hominibusque hodiernis prorsus inutiles despicere, cum et in illis multa sunt, quae "recentia" quidem, et digna "laude postera" sunt, ut Flacci verbis utar. Valete. Budapestini, die quarta post dominicam tertiam adventus Domini nostri.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 15 Dec, 2005 11.04, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby TADW_Elessar on Iov 15 Dec, 2005 9.08

illum orationes scribere, quae ingeniosae essent, sed nihil ad vitam iuvenorum XXI saeculi pertinerent.


Elessar Bernardo s.d.

"inveteravit enim opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud exteras nationes, omnium sermone percrebruit: his iudiciis quae nunc sunt, pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari."

In Verrem, 1,1.

Mihi in mentem multissimi recentiores homines italici veniunt... ;)
Et alia exempla inveniri possunt in orationibus in Catilinam.

Valete,
Matteo
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 15 Dec, 2005 11.33

Mercurius Elessari s. d.

Recte admones, amice, sententias plurimas Tullii nostri, quibus ille res publicas in istis temporibus maxime turbatas corruptasque flagellabat, etiam in aetatem nostram convenire. Quarum sententiarum has certe celeberrimas ex oratione prima in Catilinam vobis cito:

"Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris."

Certe, etiam in senatu Hungarico sedent latrones pessimi, quos si non capitis damnari, tamen in carcerem conici iam pridem oportebat... :lol: Valete. Datum ut supra.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 15 Dec, 2005 17.39

M. Favonius sodalibus sal.

Gravissima Ciceronis verba nobis exhibita sunt, eaque, quae magna ex parte ad nostras quoque res civiles pertinere concedo. Equidem non mediocriter me commotum esse confiteor: et multae certe sunt aliae Ciceronis sententiae dignae, quae intento animo perpendantur. Tamen quod ad hunc ludum attinet, in eo sto, quod iudicavi.

Cum autem haec verba „Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt“ (Cic. Cat. 1, 7, 16) abs te, optime mi Mercuri, commode descripta legissem, continuo in mentem quaedam mihi venit pictura udo illita, qua Romae ornatus est locus, quo nostris temporibus senatores Italici conveniunt. Facta est a Caesare Maccari (1840 – 1919). Mirum in modum depicti sunt Cicero orationem habens et Catilina vacuis subselliis circumdatus.

Valete. XVIII K. Ian. Ex Cornicum Campo.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 15 Dec, 2005 18.20

Mercurius Marco suo s.

Gaudeo, amice doctissime, quod de illa pictura mentionem fecisti, quam in libro scholastico nostro Latino (classis II.) publicatam etiam ego iam pridem novi diligoque; et vere procul est dubio, quin illa verba a me citata pictor Maccari respexerit, cum Catilinam tamquam ab omnibus desertum in senatu sedentem depingeret! Quam picturam magnificam si quis contemplari velit, huc eat:

http://www.romanempire.net/romepage/ima ... Cicero.jpg

Valete. Datum ut supra.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Vivo adhuc

Emitteby Herimannus on Iov 22 Dec, 2005 16.45

Herimannus Marco, Mercurio ceterisque dilectis sodalibus

Nescio quotiens e domo mea Colloquia intrare frustra :( conatus sum: vitium ignotum computatri mei me hoc vetat.
Nunc apud officinam ordinatraliam aegrotus iacet, vobis tantum salutationes mittere possum e loco laboris mei, die Natali et primo anni MMVI die instantibus. Vobiscum spero mox iterum colloqui posse!

Novocomi, A. D. XI Kalendas Ianuarias anni MMVI
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Ven 23 Dec, 2005 12.22

Gastón Herimmano s.p.d.

Multas per septimanas ego quoque meo computatro Colloquia Latina visere non potui. Causa euis problema erant noticulae eae quae "cookies" in lingua Anglica appellantur. Si in navigatro tuo (Explorer, Firefox...) "cookies" prohibes, tuo computatro uti potes. Sed aliae paginae interretiales sine noticulis non operant, et noticulas permittere debes.

Navigatrum tamen tuum configurare potes ut paginam Colloquiorum Latinorum tantum prohibeat noticulis.

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Marcus Favonius on Ven 23 Dec, 2005 21.55

Marcus Herimanno s.d.p.
Equidem graviter doleo, amice optime, quod aliquo computatri vitio prohiberis, quominus nobiscum colloquaris. Sed magna me spes tenet vitium illud exstirpatum mox et funditus sublatum iri. Nam imprimis quod ad novissimum nostrum certamen attinet, maximi nobis momenti tuum quoque est iudicium. Ceterum quam beatissimos ex animo tibi exopto dies festos. X Kal. Ian. Ex Rhenania inferiore.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Ven 23 Dec, 2005 23.59

Soter Mercurio Hungarico, optimo certaminis Magistro, ceterisque Sodalibus s.p.d.

[b]Duellum VI : “In Catilinam orationesâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron