LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 08 Aug, 2005 9.22

Mercurius sodalibus s. d.

Septimana una iam exacta victor mihi promulgandus esset, nisi duo participes, Gaston ac soter a suffragiis ferendis afuissent. Si enim nunc duello primo finem faceremus, Horatius victor evaderet, qui puncta IV tulisset (a Marco, Lucia, Erico ac a me), cum Catullus tantum III (a Herimanno, Tiberi, ac Iulia).
Quod ad me attinet, omnino exspectandum esse nobis censeo, dum duo illi sodales sententias suas ferant. Si unus poeta V, alter vero II puncta nunc haberet, certe hoc non suaserim. Quid vobis videatur? Valete. Budapestini, d. VIII. Idus Augustas.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Lun 08 Aug, 2005 10.03, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 08 Aug, 2005 9.57

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Cum probos nos atque humanos esse deceat, plane tibi assentior. Prorogatione concessa fortasse victoria apud Catullum erit :lol: . Optime vale. VI Id. Aug. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Lun 08 Aug, 2005 13.08

Gastón sodalibus s.p.d.

Gratias pro propagatione. Sed neque legere, neque suffragare possum, quod valde occupatus labore sum. Ignoscite mihi si meam sententiam non feram.

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 08 Aug, 2005 13.20

Mercurius sodalibus s. d.

Lugete, o fautores Catulli! Paullo enim ante animadverti epistolam electronicam ad me a sotere amico missam; quae epistola iam die VI. Non. Aug. ab eo emissa; sed illa inscriptio electronica, quo eam miserat, a me rarissime frequentata... :oops: Haec ille scripsit:

"Optimi Mercuri et Marce,
vobis... privatim scribo, ut vos certiores faciam me proximas hebdomades absentem fore a nostro Foro Latino...
Quando potero, amplius vobis scribam.
Ecce, attamen, mea suffragia de "Lectione Magna":
1) Duellum inter Catullum et Horatium: palmam HORATIO tribuo...."

Hinc vero epistolam amplius non legi; sed intellegi in omnibus sex duellis opinionem illum suam detexisse mihi et Marco (qui suam inscriptionem electronicam haud crebrius quam ego visitare videtur... :D) Quas opiniones in temporibus suis publicabo.

Quid ergo? Horatius iam puncta V habet, Catullus vero nonnisi III. Quidquid Gaston scribet, Horatius iam vicit. Certe, non solum nos IX participes suffragari possumus, sed etiam quicunque velit; ultra autem "lineam lethalem" est duellum primum. Quid vos censetis, sodales? Ibidem, eodem die.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Lun 08 Aug, 2005 15.21, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 08 Aug, 2005 15.06

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo iterum s.
Equidem, optime Mercuri, quod ad Catullum Horatiumque attinet, certamen nunc omittendum esse censeo; nam „est modus in rebus, sunt certi denique fines.“ Gaudeo victoriam apud Horatium esse; neque tamen Horatianos de Catullianis triumphum agere fas est. Catullus enim minime fractus atque comminutus est. Ceterum: Quid, si tu quoque Catullo suffragatus esses? Incerto eventu quae valet regula? :roll:
Nunc ad epistulam a.d. IV Non. Aug. a Sotere missam! Receptaculo epistularum diligentissime inspecto doleo quidem, quod nuntium eius privatum non accepi, sed satis est hanc epistulam esse apud te, quippe qui certaminis nostri sis praeses. Vale, valete!
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 08 Aug, 2005 15.32

Mercurius Marco suo s. d.

Assentior tibi, mi Marce, nobis Horatianis non esse gloriandum; nec ipse ex imo corde gaudeo Flaccum victorem evasisse. :roll: Sed iam consummatum est: HORATIUS VICIT.
Ceterum placet mihi expressio "receptaculum epistolarum" :D, etsi paullulo longior quam anglica illa "mailbox"... :lol:
Vale ac valete. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Miser Catulle!

Emitteby Herimannus on Mart 09 Aug, 2005 0.33

Herimannus Mercurio ceterisque sodalibus ab itinere rediens salutem dicit

Litteras horum dierum simul perlegens, iterum gratulor Mercurio Hungarico, qui locum hunc disputationum singularem et doctum creavit. Tremuisse fores dum absum cognovi, quod mihi facultatem dedit aliquid discendi de lingua Hungarica: etiam ad hoc colloquia nostra adiuvant.

iam est tempus redeundi Sirmionem
atque vulneribus tuis medendi:
quid si Lesbia saucium adiuvare
te, Catulle, velit? si amare velit?


Valete!

Novocomi, a. d. V Idus Augustas.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Mart 09 Aug, 2005 12.17

Marcus sodalibus, imprimis Herimanno s.d.p.
Versibus tuis, optime amice, e quibus alterum te Catullum esse apparet, non mediocriter delectatus in memoriam revocatus sum carminis XXXI: „Paene insularum, Sirmio, insularumque / ocelle“. Quo hodie perlecto iterum ante oculos habeo amoenitatem lacus Benaci, quem primum vidi, cum puer essem quattuordecim annorum...
Quod vero ad LECTIONEM MAGNAM attinet, prorsus tibi assentior: Mercurius noster nonne certamen molitus est, quo subtilius atque iucundius in colloquiis nihil excogitari videtur posse?
Illud nunc restat, ut quaeram, quando Livius et Tacitus in arenam dentur.
Vale, valete. Quinto Idus Augustas.
Ad Cornicum Campum caelo hodie parum aestivo gaudentem.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 09 Aug, 2005 12.51

DVELLVM SECVNDUM: TACITVS VERSVS LIVIVM

Nunc ergo Tacitus et Livius inter se aemulabuntur, id est, illorum opera vastissima: "Annales" scilicet ac "Ab Urbe condita Libri". Quod certamen aeque acerbum, si non acerbius fore crediderim... :twisted: Ostendite ergo, e duobus historicis uter vobis praeferendus videatur! Valete. Budapestini, d. VII. Idus Augustas.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 09 Aug, 2005 17.27

M. Favonius contentionis praesidi sociisque s.

In certamen nunc descendit egregium par rerum scriptorum, Livius et Tacitus. Optime quidem, sed uter utri anteponendus? O quaestionem perdifficilem! Cum vero in disputatione ludicra versemur, equidem, ne nimis cogitando persando dubitando excrucier, narrans quam via ac ratione procedens, quid sentiam, dicere malim.

Ac primum quidem, quod ad T. LIVIUM attinet, me ‚lactea ubertate’ eius, ut ait Quintilianus, ad legendum allici confiteor. Etiam haec Quintiliani verba mihi valde probantur: „nec indignetur sibi Herodotus aequari Titum Livium, cum in narrando mirae iocunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem: ita quae dicuntur omnia cum rebus, tum personis accommodata sunt: adfectus quidem, praecipueque eos, qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis“ (inst. or. 10, 1, 32; 101).
Deinde, quid Livius de priscorum Romanorum virtute ac moribus narraverit, maximi facio ducens hercle pro nihilo, utrum verum sit an fictum; mirum enim in modum scriptor Patavinus videtur arguere, quanta vis atque auctoritas in his insit Ennii verbis: „Moribus antiquis res stat Romana virisque“. Quae – mutatis scilicet mutandis – hodie quoque valere reor: Nonne etiam rem nostram integris stare oportet moribus viris mulieribus? Ne longus sim, pauca admodum exempla. Admiratione dignos imprimis hos puto viros mulieresque: Cloelia virgo (2, 13); Coriolanus et Veturia, eius mater (2, 33 - 44); Scipio Africanus (pugna ad Cannas commissa: 22, 53; deque eius magnitudine animi Carthagine Nova expugnata: 26, 49); Cato Censorius (34, 1sqq.: de abroganda lege Oppia); L. Aemilius Paullus (de eius humanitate animique altitudine: 45, 7; 45, 40sq.).
Postremo a T. Livio, quippe qui „mirae facundiae“ sit vir (Quint. inst. or. 8, 1, 3), bene ad Latine scribendum nos instrui posse puto.

Attamen CORNELIO TACITO suffragor, idque imprimis privatis de causis.
In colonia enim Agrippinensi, quae nostris temporibus uno solo vocabulo Colonia appellatur, puerili iam aetate aliquot verba Taciti cognovi atque ea ad patriam meam pertinentia. Quae insculpta sunt in puteali, quod Lupa Capitolina ornatum media in urbe reliquiis muri Romani astructum est: „Sed Agrippina, quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret, in oppidum Ubiorum, in quo in genita erat, veteranos coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum e vocabulo ipsius. ac forte acciderat, ut eam gentem Rhenum transgressum avus Agrippa in fidem acciperet“ (ann. 12, 27). Quam inscriptionem, linguae Latinae quamvis illo tempore parum peritus essem, tantopere admiratus sum, ut Taciti Annales, Germanice scilicet redditos, in manus sumerem. Quo facto stupor me invasit; nam Tacitum, clarissimum rerum scriptorem Romanum, patriae meae mentionem fecisse intellexi. Cum vero ad litterarum Latinarum studium me contulissem, in ipsa opera eius penitus me immersi. Ex eo tempore praestans eius in scribendo ingenium, verborum vim ingentem ingeniosamque eorum structuram maximi aestimo. Deque eximia Taciti brevitate Quintilianum, si eam cognosset, eisdem fere verbis usurum fuisse suspicor quibus de Sallustio: "brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius" (inst. or. 10, 1, 32). Quod vero ad res gestas ab eo exhibitas attinet, imprimis egregie facta Germanici maxima me imbuerunt admiratione. In primo Annalium (60sqq.) legimus eum adisse saltum Teutoburgiensem, ut cladis Varianae reliquias viseret et ‚solveret suprema militibus ducique’. Quam sublimiter Tacitus rem visu dictu auditu horribilem expresserit atque effinxerit, ex his apparet verbis: „Prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur; medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant, disiecta vel aggerata. adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora“: ora hominum! summus terror! Nonne politissima verborum arte Tacitus quasi tabulam perfecit, qua terribilior pingi nulla potest? Etiam narratione caedis Annaei Senecae sane quam commotus sum (ann. 15, 60sqq., imprimis 63). Neque praetereundum esse censeo, quid Tacitus subtiliter de fato disseruerit (6, 22): „Sed mihi ... in incerto iudicium est, fatone res mortalium et necessitate immutabli an forte volvantur. Quippe sapientissimos veterum, quique sectam eorum aemulantur, diversos reperias, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique homines dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse.“ Quibus verbis perpensis quis nostrum est, quin ingenti afficiatur sollicitudine? Ceterum explicem scio oportere, qua mente ac voluntate Tacitus ad scribendum se contulerit; sed eum laborem – pace vestra dixerim – historicis concedo.

Haec ergo habui, de Tacito quae scriberem. Nescio an in narrando modum excesserim; quod oro vos benevole ignoscatis.

Optime valete. V Idus Augustas. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 09 Aug, 2005 23.37

Mercurius Marco suo s. d.

Libentissime opinionem tuam de illis duobus scriptoribus legebam, amice; et praecipue quae a Quintiliano citaveras. Cuius opus saepius mihi volvendum! Causas autem, cur tibi Tacitus gratior, a te prolatas aeque attentus perlustravi: inter quas causas et "obiectivae" et "subjectivae" reperiuntur, quod certe minime mirandum. Quis enim est, quin glorietur de urbe sua mentionem esse factam in opere huiusmodi? Et vestigia illa pugnae fatalis Teutoburgiensis a Tacito descripta maximam misericordiam etiam mihi moverunt, ac simul - si fas est dicere - voluptatem litterariam mihi quamvis iam multoties illa legenti etiam nunc attulerunt.

Quod ad meum iudicium attinet, cras id e rostris edicam: :D nunc enim iam satis defatigatus metuo, ne stylus meus, cum de hac re maximi momenti scribam, nimium pauper ac tenuis fiat. Vale ac valete. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 10 Aug, 2005 9.06

Mercurius sodalibus s. d.

Ecce iudicium soteris ad me per epistolam electronicam missum:

"2) Duellum inter Titum Livium et Tacitum : palmam TITO LIVIO tribuo"

Vivat Livius! Noli desperare, Tacite! :D

Valete. Budapestini, d. VI. Iduum Augustarum.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De certamine secundo

Emitteby Herimannus on Merc 10 Aug, 2005 22.11

Herimannus Mercurio ceterisque sodalibus sal. dicit plurimam

Mihi tempus sufficit, post breve iter meum, de quo alibi narrabo, referendi verba quae privatim Mercurio nostro miseram Kalendis Augustis, ne opinio mea a secundo certamine abesset.

“Annales ab urbe condita et Annales Taciti paulo et passim legi: de Tito Livio magni facio claram et planam narrationem, Taciti autem vividam et saepe obscuram, saepe intellectui lectoris hodierni aenigma et provocationem.
Quorum posterior magis me delectat.â€
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Iov 11 Aug, 2005 13.58

M. Favonius sodalibus, imprimis Herimanno s.d.p.
Kalendis Augustis, optime Herimanne, haec scripsi:
„... modeste ac moderate agendum esse censeo; quis enim nostrum tanta est arrogantia, ut necessarie, uter poeta alteri praestet, diiuducare possit?...“ Necessarie dixi. Scis logicorum atque mathematicorum rationes necessarias esse, id est quicumque eas intellexerit, is earum auctoritati cedere non poterit (cf. ne + cedo) et ad assentiendum cogetur. Totum autem contra est, cum de litterarum monumentis iudicamus. Modeste in ea re nobis disserendum esse censui, ne dogmatismum redoleremus, id quod per se perspicuum est. Qua de causa forsitan id, quod scripsi, supervacaneum sit. Utcumque se habet res, minime dixerim nos ‚indignos esse’, „qui opera maximorum auctorum iudicemus“. Sed haec hactenus.
Quod vero ad Livium attinet, praeter locos a me iam commemoratos hunc quoque dignissimum puto, qui legatur: In tricesimo Ab urbe condita duae reperiuntur orationes, quarum alteram habuit Hannibal, alteram Scipio (30sq.). Hannibal a. U. c. DLII in Africam traiecerat et „per conloquium pacem cum Scipione componere“ temptavit „et cum de condicionibus pacis non convenisset, acie victus est“ (Periocha libri XXX). Magnifica est scaena: „Summotis pari spatio armatis cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces, sed omnis ante se memoriae...“. Et ex duobus illis orationibus Livium ingenii magnitudine excellere apparet.
Valete. III Id. Aug. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Tito Livio

Emitteby Herimannus on Iov 11 Aug, 2005 23.02

Herimannus Marco ceterisque sodalibus sal. d.

Mihi obtulisti, Marce dilecte, facultatem cognoscendi nobiles orationes Hannibalis et Scipionis, quas numquam legeram: quas etsi admiratus sum, stat opinio mea de Tacito et Livio.
De ceteris, nihil mihi etiam addendum videtur. Sed quid ceteri sodales de certamine historicorum censent? Num tota opera de quibus agitur legere coeperunt? (quod ipse non feci).

Valete quam optume!

Novocomi, a. d. III Idus Augustas.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron