by Rhumak on Mart 11 Iul, 2006 2.04
Omnib sal
Gratias errore fugato, Marce doctissime, notionibusque additis ago, quod ebraice me minime nosse fateor.
Quod ad Gottfried, bonum scitu! egomet vero illud "fried" cum germanico "freund" britannicoque "friend" aliquid communicare conieceram: sed video plane me profanum sonis vestris Alamanicis esse!
Quod ad Mozart, conventus quodam duos ante annos particeps fui de Muzio Clementi (1752-1832) celeberrimo musico romano, patre clavicordii probato (usus potius, nam clavicordus XL circiter annos ante eum natum inventum erat), in quo a quodam doctore alterum nomen Amad