nouicius paginam laudat

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby noricus on Lun 03 Mart, 2008 2.40

noricus Erico Marcoque salutem plurimum

saluete! caeno ac palude, iniecta insuper crate... :D quam grata usque uerba Taciti grauissima tempore grauissimo, cum plebs ignauia sua omnia corrumpat! uacat forum et quidem sic uacat, ut maius detrimentum e contumeliis tantum quam e silentio ipso capere uideatur. nam interdum contumeliose factum esse apparet ab aliis, quod ne breues quidem sunt sed omnino tacent. immo uero uelim ceteros cunctos non languore ignauiaue tam longe afuisse sed grauissimis officiis retentos. nam melior mors et carcer et cum Inferis cenare quam ignauiae dare spatium uel minimum. ergo primum, optimi uiri, uos oro ne me recusestis absentiam excusantem. idque magis cum ipse saepe iam alios, ut nimium abessent, correxerim. fortasse legistis me alibi scripsisse me rebus studere ad computatra pertinentibus, quae interdum omne meum tempus consumunt. sed me oportet uicum parare atque magno usui uel rete uel computrum esse scitote Antiquitati studentibus! sine domo et computatore uiuenti saepissime mihi occasio forum uisitandi, nunc autem possidenti habitantique paene nullum restat tempus! tamen paucis ante diebus, cum me longe afuisse animaduersus eram, forum aditurus fores occlusas occurri. nuntium tum Finnicum perbreue magistri retis (webmaster) promulgabat colloquia restauranda. nunc ex te, Erice, audio forum non melius quasi mutandis mutatis ab illo redditum esse, sed maculam indicis utentium manere, nexum contra recentissimorum nuntiorum utilissimum amissum esse. quid ergo? nihil est. stat enim firme forum et ad futurum stabit. licet alia sint loca, ubi homines de Latinitate disputare queunt, hic solum Latine id faciunt quamobrem Latinitatem maxime colunt. semper te, Erice, hoc loco expertus sum acrem Latinitatis ultorem, qui minime quemquam peregrino sermone forum maculare sineret. haec causa est hoc forum unicum per retis spatia esse, ubi merum discipuli bibant Latinum. si autem umquam forte administratores Radiophonicae Finnicae forum cludendum statuerunt , uotum sanctum accipe meum, ut ipse paginam nexumque praebeam opusque nauem, ut iterum exsurgat manebitque usuqe ad finem! immo ingratum est paginae curare neglectam ab aliis. sed tempora mutant, ut Iulia nostra dicere solet, et nos mutamur in iis...

si uero philologi peregrini, ut dicis, colloquia faece litterarum purganda censeant, comitium ex honestissimis, ut te Marcoque, constituant, qui retis beneficio epistulis electronicis disputant et deinde ex iis nuntiis, qui uel nimiam ob infantiam uel propter obuiam futilitatem non insuper tollerandi esse uidentur, nequissimos delendos disceptant deque his rationem foro reddunt. tunc cum magistro retis caffeum bibens eum ores, ut, si sibi uidebitur indicem utentium purget. si enim uerum retis magister est, facile sodales remouere potest, qui nullum umquam nuntium relinquerunt. nam certe nos, qui forum et amant et adgredimur, haud quiescere debemus. utentes sumus, itaque administratores decet preces nostras exaudiant.

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni
trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis.

uerum enimuero tibi, mi Zephyre, grates ago, quod Styriam meridialem uer tam maturum praestabas. bene uenias! diu maneas! :wink:

ualete!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Lun 03 Mart, 2008 3.09

noricus Mariae Rhumaki

heus! epistulas, amici, uestras omisi! quid? erratam te, Maria, esse mathesis in silua dicis? uerum nescio, etsi te saluam fore toto ex corde exopto, quomodo te ex tanto periculo eripiam! nam si te in numerorum siluam sequor me non umquam reuersurum esse puto. sed te tene! iam scio quis iuuabit: Iulia. quid? et ipsa illic aberrata? tunc erra quam plurimum, ut eam quam primum inuenias! uiribus coniunctis certe euaditis. :wink:

uersificatores, Rhumak Tuscorum mi optime, amicos mihi esse scito simul ac anarchistas! :D hi enim uiuunt id de quo illi scribunt. praeter id utriusque generis homines mihi uidentur cognitos esse legem ultimam nobis a natura impositam seu haec deos fortunasque contineat siue pura necessitas sit.

ambo ualete!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Iulia on Lun 03 Mart, 2008 19.39

Iulia Erico Marco Norico amicis suis s.p.d.

Num aberraverim, Norice? Scito me forum nostrum certis intervallis inspicere, sed cum non habeo quae scribam, taceo. De statu colloquiorum vero modo huc modo illuc vertitur animus meus: Tristis sum cum nihil accidit et iam omni fere spe privata eram, ubi autem amicos veteranos cribentes video, ut antea tam iucunde fieri solebat, valde gaudeo et spes mihi revertitur.

Quod ad me ipsam attinet, oportet dicam fieri, ut vel epistulas privatas prae studiis mathematicis neglegam... Si autem spissiora fiunt colloquia, quam ultimo hoc tempore erant, etiam meos nuntios saepius legetis.

Marce, iterum iterumque iuvat versus Horatianos legere!!! Tempore adveniente vernali - licet nunc terribili, eheu!, ruptum tempestate - fieri non potest, quin et mihi spiritus levantur, ut omnibus e poematis vernalibus magnam traham voluptatem.

Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Maria Barbara on Iov 06 Mart, 2008 20.38

Maria sodalibus S. D. P.
Salveo.
Albertus Einstein dicebat: Nole angere, si... non possum hanc sententiam Latine scribere.
Examen fallitur, quo silva problema erat, sed hoc examen mihi non compulsore est.
Quem quidam eligentes, vel potius religentes miseramus negligentes.
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Emitteby Iulia on Sat 29 Mart, 2008 21.36

Iulia sodalibus omnibus sal.

Ignoscatis, amici, quod aliquos dies quieta remansi: gravioribus difficultatibus computralibus laborabam. At vidi in ea septimana me absente omnino duos nuntios scriptos esse: Si in meliorem statum colloquia nostra redigere volumus, oportet omnes saepius scribamus. Quaedam quidem conata sum, at sola non multum possum. Liceat ergo, optimi aestimatissimique amici, Marce mi doctissime, summe Erice, Mercuri aestimatissime, Norice salsissime, Scipio egregie mi amice, ut vos hortar, qui saepius scribatis, etsi, longe vobis me inferiorem aestimans, vix audeo haec scribere. At nisi una operam demus, timeo, ne in statum priorem tristem relabatur haec area, quod si fieret, serio cogitandum esse arbitror, annon melius faceremus claudendo aream. Hoc ne accidat, humiliter vos moneo, ut scribatis: placet enim mihi amicitias aliquas per forum invenisse, et dolerem, si eam ob causam rumperentur.

Valete!

Stutgardiae, a. d. IV. Kal. Apr.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron