noricus Erico Marcoque salutem plurimum
saluete! caeno ac palude, iniecta insuper crate...

quam grata usque uerba Taciti grauissima tempore grauissimo, cum plebs ignauia sua omnia corrumpat! uacat forum et quidem sic uacat, ut maius detrimentum e contumeliis tantum quam e silentio ipso capere uideatur. nam interdum contumeliose factum esse apparet ab aliis, quod ne breues quidem sunt sed omnino tacent. immo uero uelim ceteros cunctos non languore ignauiaue tam longe afuisse sed grauissimis officiis retentos. nam melior mors et carcer et cum Inferis cenare quam ignauiae dare spatium uel minimum. ergo primum, optimi uiri, uos oro ne me recusestis absentiam excusantem. idque magis cum ipse saepe iam alios, ut nimium abessent, correxerim. fortasse legistis me alibi scripsisse me rebus studere ad computatra pertinentibus, quae interdum omne meum tempus consumunt. sed me oportet uicum parare atque magno usui uel rete uel computrum esse scitote Antiquitati studentibus! sine domo et computatore uiuenti saepissime mihi occasio forum uisitandi, nunc autem possidenti habitantique paene nullum restat tempus! tamen paucis ante diebus, cum me longe afuisse animaduersus eram, forum aditurus fores occlusas occurri. nuntium tum Finnicum perbreue magistri retis (webmaster) promulgabat colloquia restauranda. nunc ex te, Erice, audio forum non melius quasi mutandis mutatis ab illo redditum esse, sed maculam indicis utentium manere, nexum contra recentissimorum nuntiorum utilissimum amissum esse. quid ergo? nihil est. stat enim firme forum et ad futurum stabit. licet alia sint loca, ubi homines de Latinitate disputare queunt, hic solum Latine id faciunt quamobrem Latinitatem maxime colunt. semper te, Erice, hoc loco expertus sum acrem Latinitatis ultorem, qui minime quemquam peregrino sermone forum maculare sineret. haec causa est hoc forum unicum per retis spatia esse, ubi merum discipuli bibant Latinum. si autem umquam forte administratores Radiophonicae Finnicae forum cludendum statuerunt , uotum sanctum accipe meum, ut ipse paginam nexumque praebeam opusque nauem, ut iterum exsurgat manebitque usuqe ad finem! immo ingratum est paginae curare neglectam ab aliis. sed tempora mutant, ut Iulia nostra dicere solet, et nos mutamur in iis...
si uero philologi peregrini, ut dicis, colloquia faece litterarum purganda censeant, comitium ex honestissimis, ut te Marcoque, constituant, qui retis beneficio epistulis electronicis disputant et deinde ex iis nuntiis, qui uel nimiam ob infantiam uel propter obuiam futilitatem non insuper tollerandi esse uidentur, nequissimos delendos disceptant deque his rationem foro reddunt. tunc cum magistro retis caffeum bibens eum ores, ut, si sibi uidebitur indicem utentium purget. si enim uerum retis magister est, facile sodales remouere potest, qui nullum umquam nuntium relinquerunt. nam certe nos, qui forum et amant et adgredimur, haud quiescere debemus. utentes sumus, itaque administratores decet preces nostras exaudiant.
Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni
trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis.
uerum enimuero tibi, mi Zephyre, grates ago, quod Styriam meridialem uer tam maturum praestabas. bene uenias! diu maneas!
ualete!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.