by Iulia on Mart 07 Aug, 2007 23.50
Iulia Erico, Marco, Norico ceterisque omnibus s.p.d.
Imprimis gratias tibi, optime Erice, ago, quod verba ista in ephemeride de conventu publicata palam fecisti. Profecto Aloisius iam ultimo conventus die articulum istud in nos odiosum - in Latinum scilicet conversum - nobis recitavit et omnia ea, quae in adhortatione nunc divulgata consripta sunt, praecepit nos hortans atque admonens, ut vocem nostram tolleremus; ipse dixit se symbolon scripturum esse, cui omnium conventus participum nomina adiuncturus esset, nisi quis obiceret.
Ceterum, cum adhuc solum de ipso conventu verba facta sint, narrabo, quae diebus insequentibus egerim: Contra enim ac Ericus, qui ante tempus profectus est, ego usque ad ante diem VI. Kalendas Augustas (die Veneris) in mirabili illa urbe permansi.
Excursiones post conventum una cum amicis duas feci (unam etiam ante conventum), primam Herculaneum, alteram in Campos Phlegraios. Iter Herculanense magnificum erat, ore aperto amici explicationes auscultando nesciebam, quo primum oculos verterem, et si potuissem, statim omnes domus simul occuparem nesciens, quam ceteris praeferrem, quamquam fortasse villa illa ad mare (olim) sita paullulo ceteris melior esset... Una etiam nonnulla de villa Papyrorum, quae dicitur, ad finem exfossata somniavimus et quae ibi adhuc inveniri possint. Bis de iis somniavimus: Herculanei et in museo archaeologico, quod una iterum petivimus, cum spatium temporis intra conventum ei reservatum parum visum sit. In museo optima est pars, in qua inventa villae Papyrorum exhibiti sunt, imprimis saltatices et athletae artificissime effecti; ceterum nonnulla Pompeiana ibi collecta sunt necnon praeclarae quaedam statuae Graecae, ut Doryphoros, Hercules Farnese, qui dicitur, tyrannorum necatores, Venus Capuana, ... sed aberro.
Herculaneum, quod attinet ad aream accessibilem, longe Pompeis minor est, imprimis quod supra oppidum recentius eiusdem nominis exstructum est, cuius incolae certe exagi nolunt... Eodem autem modo area archaeologica domibus liberata est: Regibus enim Bourbonicis licuit homines vi expellere. Domuum multorum secundum tabulatum exstat, etiam lignea elementa nonnulla inveniri possunt - lignum quidem antiquum! Est etiam lignum ex parte antiquum, ut ita dicam, nam in unius domus horto semina pirorum, quae in vasibus quibusdam condita invenerunt, iterum seminaverunt et nunc ibi arbores sunt eiusdem generis atque abhinc duo milia annorum! Pompeis etiam maiora fecerunt: Ibi vites seminaverunt et e bacis vinum confecerunt - vinum vere Romanum!!!
Certe etiam libentissime dominum Calpurnium Pisonem Caesoninum sua in villa visitarem, quod autem fieri on potest, cum aedes sub terra adhuc iaceat... In universum dicens iudicarem Herculaneum hoc itinere longe magis mihi placuisse quam Pompei, imprimis autem hanc ob rem, quod Pompeios grege trecentorum hominum visitavimus, Herculanei autem tres fuimus.
Neque minus admirabiles iudicarem esse varia, quae in Campis Phlegrais videri possunt: Mirum naturae spectaculum praebet vulcanus, cuius nomen Solfatara, in cuius imo cratere licet ambulare. Aer sulfuris odore completus est, humus calidus et saepe mollis, nonnullis locis continuo vapores calidi sulfurati exfunduntur, quorum rumor etiam audiri potest. Aliae partes saepibus prohibitae sunt, ne quis in limo fervido mergatur. Mirus sane locus! Tamen sunt, quae in summo crateris margine domus suas extruxerint, nescio qua temeritate capti, nam si paululum solum moveatur vulcanus, domus illae statim evanescent - una quidem cum incolis!
Omnino aliud certe antrum Sibyllae - et hic gratias bibliopoliis Neapolitanis, ubi pridie Aeneidem emi, ita ut sextum librum relegendi mihi esset facultas ante quam profecti sumus! "Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, / quo lati ducunt aditus centum, ostia centum, / unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae." (Verg. Aen. VI. 42-44) Ibi multis locis versus Vergiliani (Latine tantum!) exhibuntur, quae ad ipsa loca pertinent, et credere posis Vergilium heri ibi fuisse, ut eam carminis sui partem conscriberet. Ante oculos profecto habes Troianos ante antrum exspectantes, Aenean ipsum paucis sodalibus in interiora penetrantem, ubi Sibylla miris vestibus indutis in adyto fumis animum obumrantibus completo eum exspectat. Etiam columbae, quorum in Aeneide (VI 190; ibi Miseni, sed tamen) mentio fit, adhuc adsunt!
Supra antrum dua templa, alterum Graecum Apollinis, alterum Romanum Iovis, quod postea ecclesia christiana facta est; utriusque "solum" fundamenta et partes inferiores adhuc exstant, tamen sufficit, ut plus minusve mente fingi possit, qualem fortasse olim praebuerint speciem. Est Cumis etiam magna adhuc area, sub qua creditur urbem ipsam latere - curiosa sum, quae ad lucem proveniant!
Baiarum magnae partes sub aqua nunc sunt ob phaenomena vulcanica, quibus ea regio scilicet abundat; non videri non potest tamen magnum Veneris templum - cui alii deo ibi templum aedificare oportet? Ceterum Bais sunt villae optimi cuiusque Romani.
Misenum ex loco superiore vidimus, et amicus monstrare mihi potuit, unde Plinius maior profectus sit, ut Vesuvium peteret. Est ibi lacus tunc temporis artificialiter factus, in quo naves repararentur. Aspectus ibi pulcherrimus est, omnia mare aut terra aut paeninsulae aut lacus - pulchrio paene quam ipse sinus Neapolitanus, quo pulchrius amoeniusque nihil in mentem mihi venit!
In summa optimum atque iucundissimum Neapoli egi tempus. Sunt quidem, qui dicant Neapolim esse paradisum a diabolis incultum: Ut verum dicam, ne unum quidem diabolum ibi inveni, solum optimos amabilesque homines! Gratias imprimis amicis - verius ante iter amicis, nunc vero amicissimis -, qui non solum ad mirifica ea loca me duxerunt, sed etiam reliquum temporis mecum agere voluerunt et quibuscum iucundissimum tempus egi. Urbs per se sat placet, imprimis cum adiungantur adamatus meus sinus Neapolitanus una cum Vesuvio necnon loca circumiacentia, quorum nomina nusquam non nota sunt: quanto iucundius cum amicis, et si ipsi amici simul ducis munere funguntur, ut meliores peritiores duces fingi vix possint, melius equidem cogitare non possum. Iam meditor, quando proximum illuc me conferam!
Valete omnes!
Gottingae, a. d. VII. Id. Aug.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -