by Herimannus on Mart 25 Mai, 2004 0.54
Herimannus amicis, qui de Europa disserere cupiunt salutem dicit
Sine dubio suffragia Europea quae in mense Iunio habenda sunt magni momenti censeo, et aedificationem Europae politicae, cui multi viri honesti et prudentes a secundo universo bello se dediderunt.
Sed fines ponendi sunt gloriae novae Europae, ne forte superbia ad peiora nos omnes inducat:
primum, Europa non modo culturae, doctrinae, artis et religionis origo fuit, sed etiam violentiae, rapinae ceterarum terrarum et longinquorum populorum, ferorum bellorum et caedium: huius rei memoriam vividam servemus, ne ceteros levi animo iudicemus, ne culparum obliviscamur, ne delicta a visceribus nostris resurgant;
secundum: populi qui in maxima inopia versantur in capite consiliorum et cogitationum nostrarum semper manere debent, sic ut ipsi nos ut ditiores propinquos respiciant, quorum auxilium ad libertatem et meliorem vitam conquirendam comitari queat;
tertium: etiam in patriis nostris dominatio argentariorum sufficit, ad necessitates plerorumque civium, quorum vita in dies difficilior facta est, gubernatorum et politicorum mentes convertantur.
Haec consilia - spero - in creando senatu Europeo praevalebunt, non sententiae eorum, qui mercaturam et argenti cursum solam fontem libertatis censent (liberistae).
Valete sodales.
Novocomi, a. d. VIII Kal. Iunias
P. S. Estne "European Parliament" convertendum in "Europeus senatus"? Verbumne aptius vobis subvenit?