M. Favonius sodalibus s.
Quod ad pelliculam attinet Germanicam, cui titulus est "Der Untergang" („Interitus“), YLE Radio heri Latine nuntiavit Bernardo Eichinger, „productori pelliculae, ne propositum quidem fuisse spectaculo suo Adolfum Hitler diabolum describere“.
Quo nuntio adductus hanc ausim proponere quaestionem:
Inter alios complures homines imprimis Adolfum Hitler Josephumque Stalin scelera commisisse constat inaudita. Qui viri quamvis ob plurimos homines suo iussu crudelissime vexatos atque interfectos portenta diritate omni et immanitate taeterrima fuisse videantur, tamen homines appellandi sunt. Etiamnunc permultos scimus esse homines, qui scelera gravissima moliantur. Homines dico, non bestias sive portenta! Hoc ipso loco quaestio exoritur: Nonne sceleratissimis licet hominibus postulare, ut, etiamsi gravissima digni sint poena, sua defendatur dignitas? Ecce Germaniae legis primariae articulus 1 (1): „Hominis dignitatem non licet impugnare.“ Quae autem res ne in deterius trahatur: Quicumque scelus commiserit, eum pro modo poena quidem esse dignum puto, sed salva hominis dignitate. Vos quid ea de re censetis?
Valete.
VII Kal. Oct.