Versiones operum recentium

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Versiones operum recentium

Emitteby Iulia on Lun 03 Mart, 2008 20.08

Iulia sodalibus aestimatissimis s.p.d.
Versiones nonnullorum operum recentiorum, imprimis autem poematum Germanicorum, in sermonem Latinum hic inveniri possunt:
http://www.pantoia.de/index.html
Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 03 Mart, 2008 22.12

Marcus Iuliae ceterisque amicis pariter omnibus sal.
Gratias ago tibi, mea optima Iulia, pro inscriptione interretiali Pantoia. Hoc vero mihi liceat addere:
Goethe cum anno MDCCCXXIII poema „Hermann und Dorothea“ (id est „Arminius et Theodora“) a B. J. Fischer Latine redditum inspexisset, ut alia omittam, haec fere scripsit: carmen, quo maxime ipse delectaretur, e Theodisco in Latinum conversum iam lingua multo humaniore apparere (cf. Goethe, Editio Hamburgensis, vol. II, ed. VII., Hamburgi MCMLXV, p. 678). Quid plura?
Valete. V Non. Mart. Crefeldiae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 05 Mart, 2008 15.04

Iulia Marco ceterisque omnibus s.p.d.
Gratias, carissime mi Marce, pro hac tua adnotatione. Memineram Goethen aliquam versionem Latinam illius sui operis laudasse, sed cum viderem haud paucas exstare, dubitare cuepi, quaenam esset.
Ceterum valde delector et alia poemata perscrutere variasque versiones inspicere, sive rhythmo servato versae sive metro cuidam antiquo adaptae sint. Swoboda ille carmina Schilleriana rhythmice vertit, ibi e.g. in carmine ad Laetitiam textus Latinus invenitur cum textu originali Germanico congruens, qui cum musica Beethoveniana, quae post "hymnus Europae" facta est, bene cani possit. Etiam de Campana praeclarissimum carmen impetum, quem e rhythmo sumit, non amittit versione metrica.
Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron