EPICA NOVA: Viri factaque illustria

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

EPICA NOVA: Viri factaque illustria

Emitteby Rhumak on Lun 26 Feb, 2007 18.44

Omnibu pariter spd

Vbi possimus, amici carissimi, magna facta aevi nostri magnosque viros nationum nostrarum seu solutis seu numero vinctis enarrare verbis? Europa modo natast: faciamus ut se Europaei agnoscant! Qui sunt aevi nostri viri illustres Germaniarum, Galliarum, Italiae, Russiarum? quae magna gesserunt, uti magni vocarentur? Nosse aveo, et quando Europam reapse natam esse censebo nonnisi Europaeis sese cognoscere quam optime aventibus, ipse incipiam. Hoc adposui locum, ubi et ego et vos omnes, ut spero, de hominibus illustribu quisque nationis suae, sult numero, sult minus, ceteris nota facere omnia. Quod ad nuntium meum, nonnulla addenda, aliquae tollenda fuere, ut factum quo bene structum niteret effarer: ignoscite primo errori. QBFFFS.

BETTINO CRAXI (1934 - 2000)

Quisque silens servit senior sua lumina cludet:
ne tam fortis uti vivas es more turanni
neu tam debilis ut tua dona turannu' recuset.
Sic se habuit triginta annos haec patria nostra.
Vnus homo, Craxi, caput extulit Italiai,
cum Socialistis manibus mala tradita rei
sunt publicai: quae pateant ex quae tibi narro:

Lun 7/X/1985

Itala navis iter facit in medium Mare Nostrum
cum quadringentis Iudaeam tendere pergens:
quattuor hanc capiunt Olpistae, ex fratribus illis
qui Israel armis destruere, exstruere inde minantur
vi telisque Palaestinam super eiu' ruinas.
Pro obsidibus rapiunt vectos comitesque requirunt
quosdam ex carceribus.

Mar 8/X/1985

Craxi tractare volebat;
vi Reagan rem solvere avebat, et inde legati
Romae et Washington cunctantur et inde morantur
res publicae et navis, syrium quae tangere portum
gestit et interea Syriae procer esse daturum
se portum pacto dicit tractare liceret
cum terroristis per Americam et Italicam rem:
per nos id licet at per eos minus; et Syrii tunc
decedunt portumque negant accedere navi.
Tum terroristae properant cuidam dare letum.
Quo facto, nisi se liceat contingere portum
ternis momentis se unum trucidare minantur.

Mer 9/X/1985

Poscitur inde Arafat, Olpistarum moderator:
dum facinus minime se nosse, probasse minus iam
respondens se offert moderatorem esse negoti
cum terroristis hominemque suom cito mittit
qui fuit Abu Abbas: Aegyptica is ad sola vertit
unde - ita creditur - is potuit compescere vires
terroristarum et facere ut de sanguine abirent.
Se vinclis privos navem delinquere avebant.
Et faciunt: ita quisque hospes sat salvu' reverti
dein poterit (necdum caedes nota hospitis eiust).

Iov 10/X/1985

Terroristae tum portum Aegypti properare
aeriportu Tunetem properant fugituri.
Sed dum pace abeunt capiuntur ab aeroploeis
a Reagan missis; et Athenas tangere temptant:
depulsi, Siconellam, et America tunc sibi volt hos,
hos volumus quoque nos, sed nos plus iuris habemus:
"Italicum solum habet facinus, namque Itala navist,
Italicus iudex esto!" firmissimu' Craxi est.
Castrum est in terra Sicula Siconella marinum,
Italicum et Yankees: force delta init ut minitetur
se impetum inire nisi nostri campo decedant.
Invadit miles castrum, circumdare iussus
militis Italici stationem obsistere iussi:
Craxi volt maneant: negat Italiam servire et
cedere campo; volt abeant sed atlanticu' Mavors.
Armis res. Castrum tunc circumsistere nostri,
sed Yankees nostros: ignem fore deinde minantur
ni sierint castrum: "Italico parere licebit
- respondent - moderatori tantummodo summo
Italiae." Vero interea stringuntur ad illos
militiae. Craxi subita obsidione agitatus
de casu net principium vertitque in honorem:
nonne exercitu' sat? praetoria vis properato!
Armis res! Yankees tunc circumsistere nostros?
sed nostri Yankees: triplici stant agmine circum:
militiast exercitu' prima; et "delta" secunda
tertia militiast praetoria, quae est quoque nostra:
Reaganianaque clausa duplex tenet agmina flamma.
Sic non Washington Abu Abbas, Roma recepit.

Craxi sud iudicem missus est paucos post annos, fugere debuit exulque periit. Duos annos post em mortuom tribunal Strasburgi omni crimine eum absoluit. Iudex qui exilii eius causa fuit, nunc in sellis gubernantium sedet. Sepulcrum autem Craxi in Hammamet, extra fines patriae suae indignissimae habet.

Sultis plura nosse:
http://it.wikipedia.org/wiki/Bettino_Craxi

Feliciter D.M. et memoriae Benedicti Craxi, Moderatoris Factionis Socialistarum Italorum Principisque Consilii Ministrorum a 1983 ad 1987


VIVAVUVE
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron