De die intercalari sive bisextili

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De die intercalari sive bisextili

Emitteby Ericus Palmén on Sat 01 Mart, 2008 1.08

Ericus Palmén omnes reliquos participes colloquiorum Latinorum amicissime salutat.
In eo est, ut dies qui dicitur intercalaris, sapeliatur et Kalendae Martiae illucescant. Olim C.Iulius Caesar viro docto Sosigene auctore eam fere temporis rationem creavit, quae in terris occidentalibus etiam hodie adhibetur: annus normalis e trecentis sexaginta quinque diebus constaret, sed quartus quisque annus (sive potius quintus quisque annus, ut Romani ipsi numerabant) ceteris uno die longior esset. Dies intercalaris non, ut nostris temporibus, ultimus erat mensis Februarii, sed dies vicesimus quartus eiusdem sive sextus ante Kalendas Martias bis consumptus. Huius rei reliquiae sunt hodie quaedam vocabula linguarum Romanicarum: It. ’bisestile’ et Francogall. ’bissextile’ (< Lat. ’bisextilis') atque Hisp. ’bisiesto’ ( < Lat. ’bisextus'), quae cum heredibus adiectivi ’intercalaris’ quodam modo de principatu contendere videntur: Italice dicitur ’giorno intercalare’ (atque etiam ’bisesto’), sed ’anno bisestile’, itemque Francogallice ’jour intercalaire’ (atque etiam ’bissexte’), sed ’ann
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 02 Mart, 2008 11.39

Mercurius Erico Palm
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Aenigma intercalare

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 02 Mart, 2008 13.40

Marcus amicis suis illustrissimis sal.
Ecce aenigma*, quod Ioannes Volfgangus Goethe Vimariae composuit anno MDCCCII. Pertinet ad Friderici Schilleri poema dramaticum Turandot:
Code: Select all
Frater multorum quidem est fratrum,
quorum omnium omni ex parte similis est:
membrum multis necessarium membris,
quae magni patris continentur imperio;
sed raro fit, ut coram conspiciatur,
aeque paene ac si puer sit subditus,
quem ceteri valere non sinunt
nisi ubi ipsi sunt invalidi.

Quod aenigma facillime a vobis solutum iri puto.
Valete. VI Non.Mart. Crefeldiae.


-------------------------------------
*Ecce aenigmatis verba Theodisca:
Ein Bruder ist's von vielen Br
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 06 Mart, 2008 21.57

Mercurius Marco suo amico s. d.

Nonne pater est annus, filiusque ille est dies bisextilis? :D Nunc convivas domi habens plus scribere nequeo: cras fusius. Vale! Pridie Non. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 08 Mart, 2008 0.30

Ita est, mi optime Mercuri!
Plura propediem, eaque alio loco: nam mea quoque multum scito interesse, quis fuerit ille Thaliarchus...
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 08 Mart, 2008 1.51

Iulia Marco Mercurioque amicis suis s.p.d.
Concedas quidem oportet, optime Marce, id aenigma propter contextum non fuisse difficile... :lol:
Ubi primum invenero (timeo, ne pater abstulerit), aliud quiddam praebebo. Interdum valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 09 Mart, 2008 13.24

Iulia sodalibus s.

Ecce, inveni! Meum ergo videatis aenigma:

Autumno anni MMVII senex quidam aetatem suam quaerenti haec respondit:
"Natus sum pulcherrimo die Solis aestivo, et etiam diem natalem septimum calico die Solis in aestate celebravi."
Quot annos habebat senex tempore colloquii?

Valete! :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Merc 12 Mart, 2008 23.28

Nemo? :cry:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Aenigma alterum intercalare?

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 13 Mart, 2008 10.58

Equidem, mea optima Iulia, si quid illud calico sibi vellet coniectura perspexissem, aenigma a me solvi potuisse puto. Num calico = calido? Hmmm, videamus....... :?: Aenigma tuum nonne ratione mathematicorum solvendum videtur esse? Quod nescio quo modo ad diem intercalarem pertinere arbitror. :idea:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Senex CXI annorum?

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 13 Mart, 2008 13.11

Iulia, optima Iulia, quam difficili aenigmate animos nostros torques! Neque tamen hastas abiciendas esse censeo.
Quid ergo?
Mente fingamus senem
aestivo quodam natum esse die Solis.
Ex quo intellegitur, ut celebratus sit
dies natalis primus die Lunae,
secundus die Martis,
tertius die Mercurii,
quartus die Iovis,
quintus die Veneris,
sextus die Saturni,
septimus iterum die Solis.
Quae ratio non constat nisi annis intercalaribus neglectis.
Intercalari solet quinto quoque anno, neque vero anni sunt intercalares MDCCC, MCM, MMC... (nolite oblivisci annos MDC, MM, MMCD, ... intercalares esse!).
Qua de causa septem annorum reperienda videtur esse series, quae diebus intercalaribus caret.
De pegmate deprompsi Herimanni Grotefendi libellum, qui inscribitur Taschenbuch der Zeitrechnung* (~ de temporum ratione).
Quo inspecto facillime septem repperi annos diebus intercalaribus carentes, eosque inter annos bisextiles MDCCCLXXXVI et MCMIV.
Natus igitur videtur esse senex anno MDCCCLXXXVI, idque die Solis, et dies natalis septimus ab eo celebratus est anno MCMIII, idque iterum die Solis.
Quid ergo mirum, si anno MMVII senem illum virum CXI annorum fuisse contendo? Sed obstupesco: Num nomen ei Mathusala? Forsitan ad aures nostras vox venerit senis clamantis ex orco. Tamen quaero: Num apud inferos umbr
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 13 Mart, 2008 22.22

Macte sagacitate, optime mi Marce, quippe qui non solum summo ingentio philologico mendum meum typographicum corrigere valueris, sed etiam aenigmatis solutionem rectissime inveneris!:D
[ehem, utinam ne tam orthographiae neglegens nuntios meos componerem...]

De mathematicis apud inferos nihil tibi dicere possum; ipsa id aenigma primum anno MMIII positum vidi, quo anno senem iam CVII annos natum esse oportebat. At sunt quidem in hoc mundo, qui ad tales aetates perveniant... :shock:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 14 Mart, 2008 12.01

At sunt quidem in hoc mundo, qui ad tales aetates perveniant...

Ita est ut scribis, amcia carissima; his enim diebus in Gallia senex mortuus est aetatis suae anno centesimo undecimo. Militaverat bello mundano primo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron