MR linguae Latinae amicis s.p.d.
Ad opus, quod non sine negotio molitus aliquamdiu colueram atque nuper complevi, proponendum haec area idonea mihi videtur. Nam "King’s Quest I" ludum electronicum praestantem et a voluntariis recreatum converti in Latinum.
Quem ludum ex interrete extrahere potestis ad hanc paginam (http://www.agdinteractive.com) adeuntes. Ibi „KQ1VGA feature page“ seligite, et KQ1VGA (v3.0) programma caput et „translation pack“ Latinum (ad finem paginae) adiectum extrahite.
Ut ludum ludere possitis, ambo institutiones Anglicas secuti instruite. Modus ludendi Anglice separatim explanatus, Latine intra ludum illustratus sub signo interrogationis.
Scio sermonem meum minime perfectum esse, quod ad grammaticam quodve ad orationem attinet. Nihilominus opus delectationis gratia suscepi. Spero ludum conversum vobis placiturum esse ac vos annotationes aut vitia ad me relaturos esse.
Valete.