Rhumak Agricolae spd
Hoc tandem fastidis! Ergo magis placebit aliquid huius simile
Dormitum ire iubet modo nox modo blandula luna:
ambos enypno ambo numina dentque viros.
vel, ut iam scripseram
blandulum onar duplice carpat uterque dea
(manus oppono: LICET longa syllabe finire: aliter anceps non esset)
vel
somnja bona ambobus det cito bina dea
In his una sunaloephe est, si, per illam, unionem syllabas postremam et primam fusas significas, quam ego rebar solum inter duos versus synaloephen appellari rebar...
sed ante somnum saepe Horatium potius quam Ovidium lectito, et hoc propono Saturis versum:
I,I,XXXIII
parvola, n'exempl'est magni formica laboris.
Sit extra gustus tuos, accepto. Esse extra doctrinam, non accepto

Multa rara sunt, neque ideo vetita aut barbara, velut e.g. hexametrum spondaicum, rarissimum, sed quod numquam pulchrum neges. Nescio an tibi placeat, sed rhythmus strictus et quasi voce retenta missus non mi displicet. Cum hoc te hac nocte consalutare volo:
COLVMBVS ET PHAETHON
C. "Soli homini, Phaethon, pote multaque plusquam corpus
pluraque quam mens quit se nece suscipere:
Divus, ope aurata iussum perfringere divum es
ausus: et ausi sumus nos quoque tantum homines;
mi pote tum rapta nemori arbore rumpere leges
assibus atque ratis divum hominumque fuit:
Vivus ego, ac patuit facies per me nova mundi
tu Iovis interea cuspide concideras"
Cras quod Phaethon responderit.
Nox augescit et bona auguror somnia, amice (sed haec verbo soluto!

)