De pellicula, cui titulus "Der Untergang"

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De pellicula, cui titulus "Der Untergang"

Emitteby Marcus Favonius on Sat 25 Sep, 2004 16.35

M. Favonius sodalibus s.
Quod ad pelliculam attinet Germanicam, cui titulus est "Der Untergang" („Interitus“), YLE Radio heri Latine nuntiavit Bernardo Eichinger, „productori pelliculae, ne propositum quidem fuisse spectaculo suo Adolfum Hitler diabolum describere“.
Quo nuntio adductus hanc ausim proponere quaestionem:
Inter alios complures homines imprimis Adolfum Hitler Josephumque Stalin scelera commisisse constat inaudita. Qui viri quamvis ob plurimos homines suo iussu crudelissime vexatos atque interfectos portenta diritate omni et immanitate taeterrima fuisse videantur, tamen homines appellandi sunt. Etiamnunc permultos scimus esse homines, qui scelera gravissima moliantur. Homines dico, non bestias sive portenta! Hoc ipso loco quaestio exoritur: Nonne sceleratissimis licet hominibus postulare, ut, etiamsi gravissima digni sint poena, sua defendatur dignitas? Ecce Germaniae legis primariae articulus 1 (1): „Hominis dignitatem non licet impugnare.“ Quae autem res ne in deterius trahatur: Quicumque scelus commiserit, eum pro modo poena quidem esse dignum puto, sed salva hominis dignitate. Vos quid ea de re censetis?
Valete.
VII Kal. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Sat 25 Sep, 2004 16.52

Spartacus docto Favonio sal.

Necesse non esse, mi Favoni, ut ad epistulam tuam proxime praeteritam revertar, quae mihi plena gravitatis videtur: grate legi, omnino assentior.

Puto homines semper conatos esse quascumque res pravas diaboli tribuere. Omnia quae homo quiddam fecit, sua sponte fecit. Iudicium tamen aeque animo dare, opus est; etenim propius humanitatis, ut ita dicam.

Vale!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Tiberis on Sat 25 Sep, 2004 18.52

Tiberis Marco s.d.p.
cum verba tua legerem, mi Marce, mihi denuo in mentem venit illud Alexandri Solchenizyn,quod libro suo de Archipelago Gulag praeposuerat: finem,qui bonum a malo divideret, non dividere classes ac factiones,sed unumquodque cor humanum; quem finem tempore procedente mutari; in ipso corde a malo occupato restare pontis caput quoddam boni, in ipso corde piissimo latebras mali inexpugnabiles.
Illa pellicula spectata non dubito,quin Bruno Ganz partes suas optime egerit in Adolpho Hitler imitando, cuius naturam credibiliter expresserit.
quantam auctoritatem,quamvis inanem, Hitler in ipsa clade habuerit, facile intellegas in eo loco, ubi ministra aegrorum quaedam aetate florens, cum in eum incideret aetate iam confectum ac tremebundum, lacrimis obortis "impera", inquit,"mi dux, equidem te,quocumque nos duxeris, sequar." :shock:

vale.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

de tyrannis eorumque dignitate

Emitteby Herimannus on Sol 26 Sep, 2004 17.45

Herimannus sodalibus sal.

Ego etiam consentio dignitatem hominis cuiusvis servandam esse tyrannorumque et terroristarum animi motus investigandos esse: tanti horroris initia cognoscendo, forsitan vitabuntur.
Hoc tamen confiteor, aspiciens multos feritatis fines novos in dies transire: animum meum sua sponte dolere nequire cum homicidas quosdam emori cognoverim, e. g. nominatum illum Adolphum Hitler, e. g. terroristas illos, qui plurimos pueros et pueras necnon homines apud Ossetiae scholam crudeliter occiderunt. Vis immoderata, censeo, animis omnium duritiem infundit.
Valete!

Novocomi, a. d. VI Kalendas Octobres
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Sol 26 Sep, 2004 18.45

Iulia sodalibus sal.

Assentio vobiscum omnes homines, ergo etiam dictatores tyrannosque, habere dignitatem. Si aliter esset, quidnam fieret? Primum Tyranni carerent dignitate et ita a quovis necari licerent, deinde etiam homicidae, tum ii, qui torquent alios et qui verberant filios, denique fures et mentitores. Nonne iidem, qui dicunt Hitler nimium humaniter esse monstratum, accusant illos milites Americanos, quia captivos Iraquianos cruciaverunt, et condiciones in Guantánamo Bay esse intolerabiles? Ista ratione rectum esset capivos eos cruciare, quia, cum multi eorum cum tyrannis collaboravissent, dignitatem hominis perdidissent.
Ceterum constat et Hitler non in omnes malum fuisse: Nam cur Eva Braun eum amavisset, si semper malus in eum fuisset? Habuit canem Hitler, quem valde amavit, et in quem pro certo non malus fuit. Id sane non est causa, cur ei ignoscamus aut eum misereamur, sed monstrat fuisse hominem, non diabolum, ita et ei contribuendam esse hominis dignitatem. Nam cur tyrannicidae in fine saepe dubitant, ante quam tyrannos profecto occidunt? Nonne, quia cognoscent etiam iis esse dignitatem?

Aliquando legi quastionem, e qua apparet magnam partem Britannorum (nescio quot centesimae, sed erant plures) ita mundum realem commiscere mundo ficto, ut putarent etiam Hitler esse fictum et re vera nullo tempore vixisse. Quod difficile mihi erat creditu, sed si verum est, ex eo comprehendere possum esse homines qui putent Hitlerem nimium humanum esse demonstratum: Si enim esset nonnisi res ficta, certe non deberet esse humanus, immo potius quam maxime diabolicus, quia aptius est rebus.

Valete.
Gottingae, a. d. VI. Kal. Oct.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron