Vae te, computratrum vesaniens
(
)
Nuper inter Marcum et Sotera nostros disputationem exortam legi de "repulsatro" et "computatro" ceterisq verbis horum similibus. Iam satis doctis argumentis illo in loco descriptis haec parva addere velim, quae opinionem meam explanent.
Equidem computatrum computatorio repulsatrumque repulsorio malo: quid?
Primum: dicitur desinentia agentis -tor, -trix, -trum esse, sed non concordor: melius -or:, -(o)r:ix, -(o)r:um (ubi "o" brevitate consonantibusque complexis antiquitus elisa est): quae desinentia supino adiungitur: aro, aratum, arat: + or = arator; tondeo, tonsum, tons: + or = tonsor (si desinentia -tor et non -or esset, "tonstorem" vel "tostorem" - ut ille *pinstor
pistor a pi(n)s:tum - haberemus).
Nunc, -or- nil ac "agens/tem" aliquid/em significat:
masc. arat:or vir qui arat, arator; fem. arat:(o)r:ix femina quae arat, aratrix (non arabant, sed nunc pares esse contendunt, et arent licet
); neut. arat-or-um = res (non viva) quae arat, aratrum.
Omnia nomina, non adiectiva sunt: ergo, si sola dicta, melius sonant quam adiectivum sine nomine ad quod pertinet; et, ut ita dicam, magis idonea rei breve dicendae.
Ad computator
ium:
Quod verbum his partibus fieri contendo: com:put:a:t-or-i:um = praepositio, radix, vocalis thematica, desinentia supini, desinentia agentis, desinentia pertinentiae, desinentia grammaticae:
Desinentia pertinentiae :i: ab antiquo indoeuropaeo :*j: quod ad quendam genetivum casum adtinebat, nascitur: quam pluribus in linguis invenias, et pariter possessionem, amorem et generationem significat:
GRAECA
theios = the(òs):*j-os = pertinens ad deum = divinus
ETRVSCA
Thefarie = Thefar:*j:e = pertinens, sive sequax Divi Tiberis (= Tiberius)
LATINA
Iulius = Iul(us):*j:us = Iulo natus.
Quae desinentia si illi |-or| adiungitur id significat: qui, ae, od ad agentem pertinet*:
qui, quae, quod cumque pertinet: non unice instrumentum! nam locus esse potest (re:fec:t-or-i:um, aud:i:t-or-i:um etc.) vel quaedam oratio (in/re:quis:i:t-or-i:a), vel ars, sive humana cura (am:a:t-or-i:a; opera pi(n)s:t-or-i:a), sive quodcumque, res, ars vel locus, ad amatorem, re/inquisitorem et auditorem pertinet: etiam instrumentum, sed non solummodo. Quapropter nil alid esse ac adiectivum, nomen numquam, quod cum pertinentia effetur, illud edocendum est: ad quem hoc pertineat. Ceterum nomen elidi potest, nec non interdum evenit, sed hoc non sine periculo dubii, praeterquam in res ubi usum certum est: idest in locos (quapropter auditorium in nomen versumst).
Sine ullo dubio econtra repulsatri et computatri verbis utamur: desinentia neutrius -(o)r:um illud unum significat: res quae agit (sive qua agens in agendo utitur, immo melius ipsa agit homine gesta: nam non arator arat, sed aratrum aratore ductum).
Ceterum cum computatro utar, nil egomet computo (cui rei valde ineptus sum) sed ipsum computatrum, immo sane ideo illo utor, quod si solus computare deberem... Di meliora!
* Dico "ad agentem" tantum et non etiam "ad agens" (sive ad instrumentum quod agit), quoniam des. -orius,a,um "o" longam habet, quae masculino modo generi inest (m. actooris, f. act(o)riicis), ceteris brevis, adeo ut elisa sit.
Spero scripta mea vobis satis plana fore.
Di vos servent.