Aenigma illud ab Aulo Gellio propositum,
amici carissimi, tantis videtur circumfusum esse tenebris, ut pudore confecto mihi ipsi res explicanda sit.
Oro vos haec legatis verba:
„semel minus“ -> „bis minus“ -> Quid aliud exspectandum est nisi „ter minus“? Ecce repente: apparet
Terminus, qui deus „ipsi Iovi regi noluit concedere“!
Qua de re Aurelius Augustinus in quarto De civitate Dei narrat haec (XXIII):
„Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod fieri non potest, qui esse vellet infelix. Nullo modo omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt tres dii, Mars,
Terminus et Iuventas, qui maiori et regi suo nullo modo cedere loco voluerunt. Nam sicut habent eorum litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari vellet eumque locum, qui ei dignior aptiorque videbatur, ab diis aliis cerneret praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium et credens eos tanto numini suoque principi voluntate cessuros, quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est, per augurium quaesivit, utrum concedere locum vellent Ioui; atque ipsi inde cedere omnes voluerunt praeter illos quos commemoravi, Martem,
Terminum, Iuventatem; atque ideo Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris signis, ut hoc vix homines doctissimi scirent. Nullo modo igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a
Termino, Marte, Iuventate contemptus est.“
Nonne aenigma "perquam lepidum"?
