Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Merc 24 Nov, 2004 22.27

Marcus Regiomontano s.d.p.

In titulo abs te proposito E litteram inesse arbitror.

Quod vero ad Petrum Cornelium attinet, natum esse eum scito Mogontiaci anno MDCCCXXIV; vixit annos quinquaginta. Familiariter usus est Francisco Liszt et Ricardo Wagner.

Ut finem faciam: nuntios tuos, si „edit“ pulsaveris, facillime corrigere poteris; ceterum FAQ auxilio tibi erunt (Britannice :cry: : "How do I edit...?").

Vale.
VIII K. Dec.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Regiomontanus on Iov 25 Nov, 2004 3.41

Regiomontanus M. Favonio s.d.

Littera E, quam proposuisti, perbene aenigmati quadrat:

_ _ _ /_ _ _ E _ /_ _ _ _ E /_ E /_ E _ _ _ _ //

Hoc tempore nullum gradum ad patibulum versus fecisti. Sed spero hanc inertiam perpaululum duraturam.

Plurimas gratias ago tibi pro responso de Petro Cornelio et de correctione nuntiorum.

Optime vale.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 25 Nov, 2004 10.35

Mercurius Regiomontano s. d.

Litterae "D" ut in titulo appareant velim.

Vale. Transaquinci, sub Iove sereno quidem, sed frigidissimo, d. VI. Kal. Dec.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Regiomontanus on Iov 25 Nov, 2004 14.21

Regiomontanus M. Favonio s.d.

Tuam vicem doleo, sed littera D titulo proposito est aliena:

_ _ _ /_ _ _ E _ /_ _ _ _ E /_ E /_ E _ _ _ _ //

Primus ad patibulum versus gradus...

Vale.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Regiomontanus on Iov 25 Nov, 2004 17.37

Regiomontanus imprimis Mercurio Hungarico necnon Marco Favonio s.p.d.

Indignum venia lapsum fateor me comisisse, cum novissimum meum rescriptum non ad M. Hungaricum, ut decebat, sed ad M. Favonium misissem. Lapso animo percepto statim in pagina colloquiali frustra correctionem persecutus sum. Quapropter vos precor ut illud falsum rescriptum contemneatis, et hoc verum infra scriptum accipiatis:

Regiomontanus Mercurio Hungarico s.p.d.

Tuam malam vicem doleo, Mercuri, nam littera D aliena est titulo:


_ _ _ /_ _ _ E _ /_ _ _ _ E /_ E /_ E _ _ _ _ //


Primum ad patibulum versus gradum videris fecisse!

Vale quam optime.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 25 Nov, 2004 20.12

Mercurius Regiomontano s. d.

Scripsisti "fac ut valeas": immo patibulum meum erigere etsi invitus coepi... sed videamus, utrum littera "S" in titulo illo inveniri possit an non. Vale. Transaquinci, d. VII. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Regiomontanus on Iov 25 Nov, 2004 23.50

Regiomontanus Mercurio Hungarico s.p.d.

Pro nuntio tuo plurimas ago tibi gratias.

Tres litterae S ex una factae, quam misisti, loca sua in titulo invenerunt apta:

S_ _ /_ _ _ E S /_ _ _ _ E /S E /_ E _ _ _ _ //

Quod tamen facinus laudabile commisisti, ne ob eam rem a tuo patibulo iam salvum te esse arbitratus sis: arcanum aenigmatis nondum violatum est. Interea dum

Te valere iubeo.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 26 Nov, 2004 0.39

Marcus Regiomontano sal.
Quamvis stilus haereat :roll: , tamen hoc scribere ausim: Titulum puto esse illud clarissimum „Così fan tutte“, i. e. „Sic omnes prope se gerunt“. Quod drama melicum a Volfgango Amadeo Mozart compositum esse nemo est quin sciat.
Vale.
VII K. Dec.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Regiomontanus on Ven 26 Nov, 2004 23.24

Regiomontanus Marco Favonio, callidissimo aenigmatum explicatori, necnon ceteris sodalibus pariter s.p.d.

Gratulor tibi, lectissime mi sodalis, qui tam celeriter solvisti aenigma, quod ego candide difficilius solutu putabam. Titulus melodramatis Mozartiani est idem “COSÃŒ FAN TUTTE” quem reperisti. Sed, si per te licet, non possum tecum omnino de versione tua Latina consentire, nam vox “prope” non apte hic convenire videtur, imo vero adulterat intellegentiam sententiae. Mea versio est “SIC OMNES ILLAE SE GERUNT”. Quare illud “illae”? – roget quispiam. Quia, inquam, melodrama ad mores feminarum pertinet, cum de rebus teneris agantur. Pronomen “omnis” tamen linguae Latinae non diiudicat inter genera masculina et feminina, dum lingua Italica (sicut et Lusitana mea, Hispanica, Francogallicaque) speciales formas eiusdem pronomen habet ad utrumque genus designandum. Titulus operis est “Così fan tutte” (tutte le donne), sed non “Così fan tutti” (tutti gli uomini). Quomodo quo posito hoc in titulo indicari potest nisi vox “illae” sit ad vocem “omnes” apposita? Nam si scripsissem “Sic omnes se gerunt”, verus sensus tituli amissus esset. Quoquomodo se res habet, Marce, rationes tuas vel meliorem mea versionem legere mihi gratissimum esset. Eadem ceterisque sodalibus dico, nam cupidissimus sum discendi.

Nesci(ti)s quanta exspectatione te (vos) sim auditurus (Cic.)

Vale ac valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 27 Nov, 2004 0.30

Marcus Regiomontano suo sal.
Ex omni parte tibi assentior, mi amice :D . Cum Italice sciam, res, quae ad verbum „tutte“ pertinet, ante oculos mihi quidem obversabatur, sed nescio qua de causa, cum aenigma solvere studerem, temere neglecta est. Et „prope“ a me inconsiderate positum esse, cum epistulam ad te scriberem, ipse suspicabar; qua enim de causa translaticia illa verba „Quamvis stilus haereat...“. Quod vero ad illud „illae“ abs te propositum attinet, equidem aptius puto pronomen „istae“, ut quod quandam sponsarum significet contemptionem.
Quam iucundissimum hebdomadae tibi exopto exitum.
VI Kal. Dec.

Addendum:
Ut Latinum illud „omnes“, ita et vocabulum Theodiscum „alle“ generis est et masculini et feminini, itaque „Così fan tutte“ Theodisce his redditur verbis: „So machen’s alle“ (= „So machen es alle“). Quae res forsitan causa sit meae temeritatis.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 28 Nov, 2004 21.21

Mercurius Marco s. d.

Mi Marce, quare attributo "Theodiscus" uteris pro illo magis noto "Germanus" sive "Germanicus"? Vale. Transaquinci, d. IV. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 28 Nov, 2004 22.31

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio Regiomontanoque sal.
Novo hoc aenigmate ad Americae meridianae litteras animum velim advertere: Quaeritur titulus Hispanicus cuiusdam operis, in quo saeculi XIX exeuntis res sociales Brasilianae exponuntur. Auctor etiam nobis Germanis :!: satis notus est. Quid ergo? Ecce lineolae, quae ad titulum Latine redditum pertinent:

_ _ / _ _ _ _ _ / _ _ / _ _ _ _ / _ _ _ _ _ / _ _ _ _ _ //

Nunc ad vocabulum „Theodiscus“, mi Mercuri: Variatio delectat! Sed ioco remoto: Cum annum DCCCXLIII memoria repeterem, vocabuli recordatus sum linguae Theodiscae, id est linguae vulgaris (diot = vulgus, diutisc = vulgaris, diutisc > deutsch). Tibi assentior: „German(ic)us“ vox facilior videtur esse intellectu. Ceterum, mi amice Hungare, quae est vera et propria significatio illius Hungarici „n
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 29 Nov, 2004 0.16

Mercurius Marco s. d.

Primum litteras E - plures enim aenigmate inesse suspicor - proponere tibi ausim.

Anno DCCCXLIII foedus ut vocatur Verduniense a filiis Caroli Magni factum esse constat; nonne in eo foedere illud vocabulum reperitur? Quod ad vocabulum "n
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 29 Nov, 2004 8.35

Marcus Mercurio suo s.

Optime, optime! Insunt quattuor E:

_ E / _ E _ _ _ / _ _ / _ _ _ E / _ _ _ _ _ / _ E _ _ _ //

Ceterum maximas tibi ago gratias pro epistulis; dilucide enim res exposuisti, quae ad vocabulum n
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 29 Nov, 2004 10.22

Mercurius Marco suo s. d.

Videamus nunc, quot litterae "I" in titulo lateant! Spero equidem non frustra numero plurali me usum esse. Vale. Transaquinci, d. III. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron