Herimannus amicis salutem dicit,
praesertim dilecto Mercurio qui incolumis inter nos feliciter rediit.
Iram atque indignationem in me suscitavit narratio Domini Butler de enormibus erroribus, quibus affecta sunt consilia Anglicorum moderatorum de bello Iraquico. Nam Butler affirmavit dubium (
doubt) inesse in plerisque intelligentiae fontibus et aestimationibus rectoribus redditis, quod impar fontium earundem fides esset; de interdictis armis, quibus Saddam non longius XLV minutis uti potuerit, ait idem Dominus Butler numquam sententiam illam sine ulla explanatione in moderatoris supremi oratione inserendam fuisse.
Sed, ut inscriptio interretialis BBC rettulit, errores exstiterunt, nemo accusatur. Antonius Blair periculum in se recepit errorum omnium ex bona fide commissorum, nec se belli in Iraquiam illati paenitere confirmavit: Iraquiam, Medii Orientis regiones et orbem terrarum meliores et tutiores (
safer) hodie esse, quod potius ex Iraquianis quaerere velim.
Tecum ergo consentio, Mercuri dilecte, illum, qui tanta et talia falsa (bona fide) vel mendacia pronuntiaverit, indigne magnam et nobilem nationem Britannicam regere. Sed talia saepius in annos evenire cognovi.
De sanctionibus commercialibus Gastòn hoc tantum (sera est hora) respondeo, aliquando, non semper, nuntium moderatoribus iniquis per sanctiones mitti posse; Israelis nationem, cuius terrae fructus magnopere ab Americae Nationibus Unitis ampla stipe adiuvantur, signum tale ab Unione Europea ad meliora impellere possit.
Valete!
Novocomi, Idibus Iuliis.