M. Favoinus Ursinus sodalibus carminum peregrinorum studiosis sal.
A Rhumake amico nostro Tusco impulsus carmen heroicum Theodiscum omnium quae exstant antiquissimum Latine reddere conatus sum (
http://www.fh-augsburg.de/~harsch/germanica/Chronologie/08Jh/Hildebrand/hil_intr.html). Compositum dicitur esse in Langobardis, quod nominibus Hildebrandi et Hadubrandi confirmari videtur. Litteris vero mandatum est saeculo octavo, idque in lingua Theodisca antiqua. Unumquemque fere versum poeta Germanus anonymus duobus vel tribus ornavit verbis, quorum litterae primae inter se concinunt. Ut exemplum proferam, ecce versus tertius:
„
Hiltibrant enti
Haðubrant untar
heriun tuem.“
Quae res a Ioanne Pontano scriptore Umbro anno MD vocabulo nominata est allitterationis. Equidem, quantum fieri potuit, hunc versuum ornatum imitatus sum.
Ad rem ipsam:
Pater casu filium convenit neque ab eo agnoscitur, immo vero gravissima afficitur contumelia. Quid mirum, si descenditur in certamen...?
*******
(1) Audivi fando
(2) singulos provocare inter se studuisse,
(3) Hildebrandum atque Hadubrandum inter acies duas.
(4) Pater filiusque armis se ornabant,
(5) loricis se induebant, succingebantur gladiis,
(6) viri potentissimi, circum thoraces, in pugnam equitaturi.
(7) Hildebrandus quaesivit, Heribrandi filius, homo aetate provectior,
(8 ) vivendi peritior, quaerere coepit
(9) paucis verbis, quis pater eius fuisset
(10) inter homines gentis.........................
(11) „.......................vel qua gente ortus es?
(12) Si unum mihi solum memoraveris, novero ceteros
(13) homines in regno, notae mihi gentes erunt omnes.“
(14) Hadubrandus respondit, Hildebrandi filius:
(15) „Hoc mihi nuntiaverunt nostri,
(16) senes atque sapientes, qui antehac illic vivebant,
(17) Hildebrando nomen esse patri, meque nominari Hadubrandum.
(18 ) Olim in orientem equitavit, fugit Odoacri iram,
(19) illuc una cum Theoderico multisque pugnatoribus.
(20) Reliquit in patria pauperem
(21) uxorem in casa viventem et filium infantem
(22) exheredem: equitavit in orientem.
(23) Itaque posthac perferebat Theodericus peregrinantem
(24) patrem meum: qui vir admodum erat sine amicis.
(25) Iratus erat Odoacro immoderate,
(26) carissimus omnium Theoderici pugnatorum.
(27) Semper prima in acie versabatur, semper pugna ei erat iucundissima.
(28 ) Notus erat ........fortissimis.
(29) Puto eum non iam vivere....“
(30) Hildebrandus: „Scis tu, Deus“, inquit, „caelestis,
(31) numquam viros tanta sanguinis coniunctione devinctos
(32) in tantas angustias abs te adductos esse....“
(33) Tum detraxit de lacertis armillas tortuosas,
(34) ex auro imperatorio caelatas, quas ei dederat rex,
(35) princeps Hunorum. „Has tibi dono benevole.“
(36) Hadubrandus, Hildebrandi filius, respondit:
(37) „Hasta oportet dona accipi -
(38 ) cuspis adversus cuspidem!
(39) Putas te, Hune tu senex, prudentissimum.
(40) Pellicis me verbis, petiturus me hasta.
(41) Senex admodum es, semper dolum struens.
(42) Hoc mihi narraverunt nautae,
(43) ab occidente ultra Oceanum, pugnantem illum esse peremptum:
(44) Mortuus est Hildebrandus, Heribrandi filius!“
(45) Hildebrandus, Hadubrandi filius, respondit:
(46) „Cognosco quidem ex lorica tua
(47) domi tibi esse dominum bonum,
(48 ) numquam hoc in regno te expulsum esse.
(49) Age dum - Deus meliora -“, inquit Hildebrandus, „prope est malum:
(50) Sexaginta peregrinabar aestates hiemesque,
(51) semper exercitui insertus pugnatorum.
(52) Arces oppugnans mortem non occubui,
(53) nunc vero aut meus ipsius filius gladio me feriet,
(54) me occidet ferro, aut egomet ipse causa ero eius caedis.
(55) Perfacile tu poteris – dum vires suppetent –
(56) virum annis admodum provectum thorace privare,
(57) praedam facere, si fas esse putaveris.
(58 ) Is vero ignavissimus omnium“, inquit Hildebrandus, „ad orientem colentium,
(59) tecum pugnare qui recusat, quippe qui cupidissimus tu
(60) inter nos pugnandi; periclitemur ergo,
(61) utri nostrum lorica hodie linquenda sit,
(62) uter duobus possit his thoracibus potiri.“
(63) Primum hastas tunc fregerunt fraxineas,
(64) acerrime pugnantes, ut in parmis haerescerent.
(65) Deinde vehementer equis vecti inter se concurrerunt, parmas perruperunt pictas,
(66) periculose parmas percusserunt candidas,
(67) dum parmas e tilia factas perfringerent,
(68 ) armis diffissas..........................
*******
Deest carminis finis: incertum, utrum pater occisus sit an filius...