Carmina ex linguis peregrinis in Latinum conversa

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tulliana on Sol 26 Nov, 2006 17.08

Tulliana nunc pigra Rhumaki suo iterum s.d.p.

Quid facio? Mi care amice! Inertia defatigata sum. Lego, ambulo, dormio, coquo, edo, amicos visito, in thearum propero, calamo epistulas scribo........ et cogito: quid tu facis? Spero te laetum esse!!

P.S. Versus est /crede mihi/ vero amoenus!!!

VALDE VALE ET SALVE <<RUMAKU>> :D
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Rhumak on Sol 26 Nov, 2006 20.02

Rhumak pigrae (?) inertique (??) suae amicae dps

Inertia?? pigritia ten arguis?? Nihilominus legere, ambulare, coquere, visitare, scribere et in theatra properare, et tota tam properanter ut possis denique dormire, sodalia, quisti? Scito mi eorum, quae te una die fecisse scripsti, septimanam vix parti faciendae sufficere posse, et finem talis septimanae me prope exanimatum quidem pervenire! Labos iam mi fuisset ea dicere tantum! :lol: adde, quod mirus aestus Italiam his diebus inficit, qui aestus omnes mi vires rubripuit. Cupio Poloniam tuam!!! :cry:

Valde vale mi, mea frigore beata!
:D
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Tulliana on Sol 26 Nov, 2006 22.05

Tulliana Rhumaki suo calore extenuato s.d.p.

Re vera multa hodie feci, tamen omnia cum magna oblectatione. Pigram me appellavi, quoniam mihi plerumque tempore libero caret, at heri et hodie nihil serium agebam. :)

Nullo modo possum comparare caelum Poloniae cum aestu, de quo mihi narras, sed etiam apud me satis calide et solariter hodie erat.
,,Cupio Poloniam tuam" dicis amice. Appetitio tua ut scias intelligo, sed ipsa calorem et solem Italiae saepe suspiro. 8)

Vale mi care RUMAKU!
Respira otiosus in vallis umbrosis, bibens aquam ex rivo gelido! :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Rhumak on Lun 27 Nov, 2006 1.25

Tullianae spd

Est unicuique, carissima, sua ratio caloris ac frigoris: quod tibi "satis calide" est, mi admodum frigidum esse potest, nescio. Quot gradus apud vos his diebus sunt? Apud nos coelum mirissimo modo se habet: hodie, cum nuntium illum scriberem, plures quam 20 aderant! :evil:, nunc autem, nocte venienti, 5 :shock:
Suades e rivo gelido bibere? Hic omnes rivi quos habemus a liquaminibus officinarum tanto inquinati sunt, ut, puto, si illas aquas bibam, continuo aestum... flammarum aeternarum in Inferno perpeti debeam!!!
Sed ad seriora: otiosus hodie nil scribens per forum ambulans te examinibu valde laetari sensi!! Et cum Di statuerint ut quod ageremus passuri foremus, sinas ipsa quoque paululum examineris! nam de te necdum quicquam, praeter te magistram esse, comperi:
1. Quibus auctoribus, praeterquam Vmberto nostro, delectaris?
2. Cognoscisne Lucianum De Crescenzo?
3. Quampridem doces?
4. Quo genere humanarum consuetudinum hodiernarum, praeter quod munus est tuum atque ars culinaria, potissime allicieris: pictura, sculptura, architectura? arte vestiaria? scientiis (te mathematicam odisse legi, sed etiam chemica, biologia, physica sunt...)? Alio...?
5. Apud quem circum operam das? Quampridem? Quod nomen ei est? Fuitne umquam in Italia? Estne eius situs in TTT?
Cito respondeas, si numeri quaestionum non taedet... certe me pudet! sed scito cultu, latinitate ac poesi tua me sensim curiosiorem de te factum esse! Multi ceterum hic populares tui sunt, qui nostris in facultatibu student, plerique, ut comperi, inter Asclepiades, sed etiam nonnulli apud nos Daedalios.

Valde Vale, "Tullià"!
:D
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Tulliana on Lun 27 Nov, 2006 12.54

Tulliana Rhumaki suo unico s.d.p.

Homines sunt angeli cum una ala solum. Et possunt volitare solum in amplexu.

Gli uomini sono angeli con un' ala sola. Possono volare solo abbraciati. /Luciano De Crescenzo/

P.S. Mox tibi respondebo!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Lun 27 Nov, 2006 19.51

Tulliana Rhumaki ,,sensim curiosiori" s.d.p. :)

Salve amice! Ecce responsa, quae tibi promissa sunt:

Ad tempestatem in Polonia
Heri erat mihi ,,satis calide" - id est 14. Hodie tempore meridiano erat solum 10. Fere omnis dies erat nebulosus ac nubilus ut plerumque hoc tempore in Polonia. Qui ,,status caeli" hodie apud te propendit? Quo modo te habes hodie?

Ad 1.
Praeter U. Eco hoc tempore lego ante omnia litteras Francogallicas <A. Gide, F. Mauriac>, Scandinavias < J. Gaarder, E. Fosnes Hansen>. Nuper perlegi etiam duos libros, quos scripserunt Rita Monaldi et Francesco Sorti (pars I: IMPRIMATUR et pars II: SECRETUM.)Scisne hos libros?

Ad 2.
Nescio bene Lucianum De Crescenzo praeter nonnulla eius aurea dicta <exempli gratia id de angelis> et librum, qui ad antiquam philosophiam Graecam attinet < titulus eius forsan sit ,,Storia della filosofia greca">

Ad 3
Re vera nuper initio docere.

Ad 4
Delectat me ornatus muliebris, quamquam non vestio semper ea, quae novissimae formae sunt < in vestitu prefero enim praecipue meos favores.>

Magna cum voluntate colligo libros et informationes de thea < cultus, species, modus praeparandi et mores bibendi theae> Ipsa sum theae gulosa et semper habeo domi circa viginti eius species.

Studeo quoque ornare capsullas et supellectiles arte, quae Francogallice ,,decoupage" appellatur.

Ad 5.
Nolim te maerore afficere, sed circum visito... solum ut spectator! Nuper eram in circo ,,Zalewski" <id est cognomen eius conditoris>

Gratias tibi pro delectatione ex respondendo. :wink: Utinam magis magisque curiosior fias!

Responsis datis magna cum diligentia excogito examen meo caro Rhumaki !

Vale et tene te optime!
In posterum! :lol:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Rhumak on Mart 28 Nov, 2006 2.12

Magistellae suae Rhumak sd

14 mense novembri et apud nos rari sunt: si et in Polonia quidem ita est... nusquam esse mi salutem paratam suspicor... Siberia restat!! Berlusconi noster insulas in quibus adversarios exules Mussolini mittebat non exilii, sed gratarum feriarum locos esse olim adfirmavit :shock: , quin et Siberia staliniana talis sit mihimet? :lol:

1. De Monaldi et Soldi numquam audivi: de quo scribunt? etne illos addere pilonibu librorum qui me paene sepeliunt oportet? Hoc ipsa mi dices. De Scandinavis itidem nil; de Gide librum in infantia legi, cuius titulum non memini, sed historiam: dicito ipsa titulum, si fabellam nosti: homo quidam, scientiarum cultor ac vementissime atheus, cuius autem coniunx piissime christiana est, neptem propinquosque suos cenatum accipit. Visa torque, quam neptis induerat, ex qua signum sacrum nescioquod christianae religionis pendebat, puellam obiurgat cumque uxore propinquisque litigat. Exit, signum Matris Dei ante domus fores ex gypso ferrato confectum baculo icit manumque eius effringit, quam in pera thoracis servat quo postmodo sanet. In qua sananda religionem christianam nescioqua visione vel ut ita dicam enthusiasmo adductus amplectitur. Tune aliqua religione teneris?
4. Et me ornatus mulieber delectat visu (non indutu!*) XX secli incipientis (stolas aviae pater meus servat, quas nonnumquam alicui amicae meae quo induat commodando delector), dum ornatus masculini XVIII seclum mi perplacet.
Ceterum cum te valde sermone graeco delectari legissem, simul ac te legerim "colligere libros et informationes de thea" te de diva quadam immortali loqui putavi, et cogitavi, cum legere pergerem, "cultus"... bene, "species"... bene, "mores praeparandi"... hmmm... "mores bibendi"... :shock: :shock: :shock: deinde de thea seu potione indica te locutam esse sensi! Sed nunc si potes praecepta de thea scribere, scribas quaeso (et impero!) in foro de cibo praeparando!!
5. Nonne elephantas curabas? Si opera non fuit, numquid simplex oblectamentum? Explica quaeso, quomodo elephantes tractandi sint! nam secundum spem tuam... magis magisque percuriosissimiorem me fieri scito... necnon examen in me paratum veritiorem :wink:

Anima dulcis, vale!

*Praeterquam in Festis Saturnalibus, semel, cum quindecimum annum agentem amicae me aliosque amicos meos (terribile dictu, horribile visu!) nescioquibus tuniculis femineis per iocum vestirunt.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 28 Nov, 2006 12.03

Oratio Wessofontana
a monacho Bavaro
composita a. D. DCCCXIV
in lingua Theodisca vetustissima

***

Dat gafregin ih mit firahim firiuuizzo meista,
Dat ero ni uuas noh ufhimil,
noh paum noh pereg ni uuas,
ni ‹sterro› nohheinig noh sunna ni scein,
noh mano ni liuhta, noh der maręo seo.
Do dar niuuiht ni uuas enteo ni uuenteo,
enti do uuas der eino almahtico cot.



***

Hoc mihi quaerenti semper mirabile visum:
Nondum mundus erat, nondum mare, sidera caeli,
Arbor erat nondum, nondum mons, terra globosa,
Non radii Solis, clarae non cornua Lunae.
Ventus erat nondum. Nihil undique, torpor ubique.
Ast erat omnipotens solus Deus optimus auctor.

***
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Tulliana on Mart 28 Nov, 2006 17.49

Tulliana Rhumaki suo perstudioso nec minus ,,percuriossimo" s.d.p.

Apud me rursus nebula. Vix possum conspicere arbores extra fenestram. Iam nescio ubi habitem, in Polonia, an potius in Britannia? :? Sed de tempestate satis. Loquamur de rebus sapientioribus!

Ad 1. Monaldi et Soldi scribunt de rebus occultis. Index ad mysteria explicanda sunt verba - simul tituli librorum ex ordine sequentium: IMPRIMATUR SECRETUM, VERITAS MYSTERIUM. UNICUM... Hi libri digni legendo mihi videtur, sed duabus de causis non narro eos diligentius:
primo : ipsa diligo res occulta, secundo: nolo te iam fere sepultum propter me de vita decedere ! Liber Gide, quem noris probabilissime est ,,Cava Vaticana" <Les Caves du Vatican> at ille ,,scientiarum cultor et atheus" Antym Armand - Dubois nominatur. Hic liber Gide omnium mihi perlectorum minime pretiosus videtur. Ad quaestionem tuam revertens, ego quoque sum christiana, tamen nec coniunx, nec superstitiosae pietatis ostentatrix.

Ad 4. Tu in tunicalis femineis? Ha, ha ! :D Erasne etiam mulieribus simile colore fucatus? :D
De thea praeparanda scriptura sum, tamen non decet magistellae imperare!!! :evil:

Ad 5. De elephantis brevissime - ei /ut Vettio narrabam/ blandissime tractandi sunt.
Noli timere mi dulcis, quoniam examen tibi nondum paratum est!

Hoc tempore quaeso solum ut tu magis magisque et magis magisque etc... percuriossimus fias et paucis verbis de aliis oblectamentis tuis <mihi ignotis> narres.

Vale valeasque mi amoene RUMACZKU :!: <id est Polonum nomen deminutivum>
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Rhumak on Mart 28 Nov, 2006 20.52

Tullianae occultae sd

Heus! magistellae meae discipulus imperare non possum? esto, sed sciat magistella, ne in examine suo futuro nimis impune saeviat, discipulum suum, cum ille rudis paganus sit paganissimus, eum valdis leonibus esse praeditum ad christianellas vorandas assuetis! :twisted: Ne nimis autem pertimesce eos, mea dulcis, nam carni christianae conficiendae ventres eorum satis apti sunt, sed carni christianae ac eodem tempore occulta diligenti... cibum nimis controversum iis te fore suspicor!
Sed quid facio? Minor et itidem blandior? Vae me, hodie miro modo eculeus tuus se habet, ergo cave ex iis quae dico accuratius rationem petere! Quaeris de oblectamentis meis? hodie nulla sunt: nescio explicare, nil nisi de minimis colloqui possum, fumo quasi turcus et me sentio violentum, velut, instar Nerudae, sacerdoti ictu auriculae necem intulisse vellem, et itidem mollem, ut illa die saturnali qua vestis femineas indueram, et ab altero ad alterum statum iactor, nec me caffea, ut Vettium, solatur, nec me ars poetica: adfer ipsa solacium!
Obiter dictum, ut quaestioni tuae respondeam: colore femineo me tingier alacerrime vetui! Atqui et ita puella tunc mea laudibus mei effundebatur et obsecrabat, ut cultum illum etiam in cena post saltationem saturnalem adhiberem! vah! potesne mi dicere quare quaedam feminae cultu femineo in maribu tantopere delectentur? Ego in femina ut mas vestita nil quod rideam invenio :roll: Tune te fucas? Qui est mos tuus in vestiendo? De his nunc percuriosestissimotatos factus sum (ignosce, sed hic status meus, quod supra describere conatus sum, de rebu serioribu tractare mi saevissime impedit! :( ) Responde cito, si levitate quaestionum in me irata non es... Vale eculeo tuo exspectanti!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Tulliana on Mart 28 Nov, 2006 22.54

Tulliana mitis magistella <seu leonibus nimis controversa> Rhumaki Misero Suo Eculeo s.d.p.

Non possum hoc tempore tibi melius ac longius respondere, sed scribo, ut scias iratam NON esse. Nil desperandum! Miro modo hodie scribis mi amice, itaque diifficile erit tibi respondere. Nescio etiam quem ad modum possim te solari, si non solum caffea sed etiam poesis fefellit. ,,Tune te fucas?" rogavisti. ,,Nonnumquam" tibi inquam. Qui est meus modus vestiendi? Difficile dictu . Id , ut censeo, spectandum est! Non vestior nec eleganter, nec neglegenter, sed semper ad tempus et animi motum apte. Spero te iam laetiorem mihi respondere!

Vale, valeas et paratus ad sermonem mecum es! :wink: :P

P.S. Valde fascinat me tua latinitas <id est humanitas et modus scribendi>!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Carmina ex linguis peregrinis in Latinum conversa

Emitteby Ericus Palmén on Merc 29 Nov, 2006 17.07

Ericus Palmén omnes sodales poesi studentes salutat.

Unum e celeberrimis carminibus Italicis, quae opere Iohannis Pascoli MYRICAE continentur, ORFANO inscribitur. Ecce ipsum carmen originale idemque a Maria Pascoli, sorore poetae, Latine redditum:

ORFANO
Lenta la neve fiocca, fiocca, fiocca.
Senti: una zana dondola pian piano.
Un bimbo piange, il piccol dito in bocca;
canta una vecchia, il mento sulla mano.
La vecchia canta: Intorno al tuo lettino
c’è rose e gigli, tutto un bel giardino.
Nel bel giardino il bimbo s’addormenta.
La neve fiocca lenta, lenta, lenta.

PUPILLUS
Decidit assidue lentissima nocte silenti
nix: audi, lenis sub tecto cista movetur.
Parvulus infelix luget digitumque labellis
sugit: anus cantat... sustentat dextera mentum...
â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Merc 29 Nov, 2006 19.49

Erico suo optimo Tullianaeque dulci et nugare nolenti sdp

Vere et ego hexametris ad parva dulciaque vel maesta quae ad personam attinent numquam utar. De vertendis poematibu modernis in numeros antiquos saepius vereor ne creationem rhythmicam poesi illi et non alii propriam inquinem, ergo malo, etsi nulli rhythmo antiquo paret, versus similes iis poetae servare... nisi - ut ipse bene fecisti - numerus antiquos ad manum est, qui rhythmum poesis ingenuae bene vertat (velut carmini nerudiano infra relato fit, in quod vertendum tetrametris iambicis catalecticis uti mi visum est). Nam plures uno versus in poesi pascoliana hendecasullabo phalaeceo plane legi possunt! Vg Lènta là neve fiòcca fiòcca fiòcca. Valde placet ergo docta versio tua, Erice, et pulcherrimus est versus postremus: usque nix cadit usque lenta lenta, qui duplicem iterationem verbi lentae in phalaeceo illicitam duobu verbis "usque" et "lenta", ambobu sensu redolentissimis, magna concinnitate rhythmica distribuit. Ad summam, macte virtute!

Ad alia.

Animus iubet carmen poetae mei peregrini praedilecti Nerudae vertere, quod omnium eius carminum maxime mi placet.


Desnuda eres tan simple como una de tus manos,
lisa, terrestre, minima, redonda, transparente,
tienes lineas de luna, caminos de manzana,
desnuda eres delgada como el trigo desnudo.
Desnuda eres azul como la noche en Cuba,
tienes enredaderas y estrellas en el pelo,
desnuda eres enorme y amarilla
como el verano en una iglesia de oro.
Desnuda eres pequena como una de tus unas,
curva, sutil, rosada hasta que nace el dia
y te metes en el largo subterraneo del mundo
como en un largo tunel de trajes y trabajos:
tu claridad se apaga, se viste, se deshoja
y otra vez vuelve a ser una mano desnuda.

Es nuda simplex altera velut manus tuarum
terrena, minima, levis, et translucida, et rotunda,
lunaeque lineae tibi malique semitae sunt
es nuda dilicata ceu sunt trita grana nuda,
es nuda luce caerula caela ut Cubana noctu
virentque fruticibus tui capilli ubi astra lucent:
es nuda gilva magnaque ut fano instat aestus aureo.
es nuda parva unius instar unguium tuorum
rosata dum surgit dies, subtilis atque curva,
ut inserere hypogaea tunc quae lata sunt in orbe
velut cuniculus satur vesti et labore latus
et lux tibi restinguitur vestita et explicata
et rursus agitur ut siet manus proinde nuda.

------

Rogasti, Tulliana, qui sine caffea sineque poesi me defessum et nugarum cupidum solari posses: nullo modo sine nugando! sive nugis meis respondendo: quod, quamvis partim, fecisti, et tibi gratias ago. Ad sermonem tecum utcumque, noli dubitare, paratus sum (necnon, ut semper, de sermone tuo curiosus). Num laetior sim in respondendo, ut te sperare scripsisti, si requiras, me tristem non esse respondebo... et ne heri quidem revera: nam heri, ut dixi, non maerebam, sed lachanizabam. Lachanizanti igitur potiusquam tristi aptum solacium a te sperabam.

Vale(te) mihi
Last edited by Rhumak on Iov 30 Nov, 2006 19.15, edited 2 times in total.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 29 Nov, 2006 22.51

Marcus Erico et Rhumaki amicis suis litteratissimis ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Epistulae vestrae, amici optimi, summo mihi sunt et usui et voluptati: non solum carmina adhuc mihi ignota proponitis politissime in Latinum conversa, sed etiam quid de rebus metricis sentiatis dilucide explanatis. Ita est: diligentissime videre nos oportet, ut unumquodque carmen, quantum quidem fieri possit, commoda numerorum pedumque ratione Latine reddatur. Qua de causa in convertenda oratione Wessofontana hexametris usus sum; quae enim oratio pars videtur esse carminis heroici, quo primum caeli atque mundi celebratur exordium. Hodie duo carmina Theodisca mediae aetatis exhibere velim, eaque amatoria levissima: Germani non modo pugnare solebant, sed etiam amare... Valete.


Carmina amatoria
ab anonymo
in lingua Theodisca mediae aetatis
composita

*** I ***

Chume, chume geselle mîn,
ih enbîte harte dîn
ih enbîte harte dîn
chum, chum geselle mîn.

Suozer roservarwer munt
chum und mache mich gesunt
chum und mache mich gesunt
suozer roservarwer munt.



Veni, veni, mi amice!
valde te desidero.
valde te desidero.
veni, veni, mi amice!

Dulce os et roseum,
veni meque sana!
veni meque sana,
dulce os et roseum!

*** II ***

Dû bist mîn, ich bin dîn:
des solt dû gewis sîn.
dû bist beslozzen
in mînem herzen:
verlorn ist das slüzzelîn:
dû muost immer drinne sîn.



Tu mea es, tuus ego:
Pro certo tu id habe!
In corde clausa es meo
Et careo nunc clave:
Manebis semper hoc loco.

********
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Tulliana on Iov 30 Nov, 2006 12.59

Tulliana iam ad nugas libens :D sed negotiosa :cry: Rhumaki suo priore responso non satisfacto s.d.p.

Velim tibi melius respondere, nescio tamen quem ad modum, quod sum hodie paene privata tempore libero ! Me miseram! In proelio de tua benevolentia et sensuabili corde fere vicit me Poesis, quamquam sine Caffea pugnabat.
Veniam peto mi ,,Rhumaczku" uno tempore pollicens me in iocis corrigi!

In posterum! Responde circa vesperum!

P.S. 1 Primo:valde vale,
secundo: vade mecum ut iocamur! :wink:

P.S. 2 Quid de oblectamentis tuis hodie narrare possis (velis)?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron