Tulliana Rhumaki ,,sensim curiosiori" s.d.p.
Salve amice! Ecce responsa, quae tibi promissa sunt:
Ad tempestatem in Polonia
Heri erat mihi ,,satis calide" - id est 14. Hodie tempore meridiano erat solum 10. Fere omnis dies erat nebulosus ac nubilus ut plerumque hoc tempore in Polonia. Qui ,,status caeli" hodie apud te propendit? Quo modo te habes hodie?
Ad 1.
Praeter U. Eco hoc tempore lego ante omnia litteras Francogallicas <A. Gide, F. Mauriac>, Scandinavias < J. Gaarder, E. Fosnes Hansen>. Nuper perlegi etiam duos libros, quos scripserunt Rita Monaldi et Francesco Sorti (pars I: IMPRIMATUR et pars II: SECRETUM.)Scisne hos libros?
Ad 2.
Nescio bene Lucianum De Crescenzo praeter nonnulla eius aurea dicta <exempli gratia id de angelis> et librum, qui ad antiquam philosophiam Graecam attinet < titulus eius forsan sit ,,Storia della filosofia greca">
Ad 3
Re vera nuper initio docere.
Ad 4
Delectat me ornatus muliebris, quamquam non vestio semper ea, quae novissimae formae sunt < in vestitu prefero enim praecipue meos favores.>
Magna cum voluntate colligo libros et informationes de thea < cultus, species, modus praeparandi et mores bibendi theae> Ipsa sum theae gulosa et semper habeo domi circa viginti eius species.
Studeo quoque ornare capsullas et supellectiles arte, quae Francogallice ,,decoupage" appellatur.
Ad 5.
Nolim te maerore afficere, sed circum visito... solum ut spectator! Nuper eram in circo ,,Zalewski" <id est cognomen eius conditoris>
Gratias tibi pro delectatione ex respondendo.
Utinam magis magisque curiosior fias!
Responsis datis magna cum diligentia excogito examen meo caro Rhumaki !
Vale et tene te optime!
In posterum!