Tiberis Luciae Aureliae, sphingi Russicae, s.d.p.
difficillima mehercle aenigmata nobis proposuisti !
quod ad primum eorum attinet, ullo adhuc consilio careo.
de altero haec sunt, quae mihi ante oculos versantur:
cum primo de lineis "retis graduum", quod dicitur, cogitassem, tamen eiusmodi cogitationes reieci, quia illae lineae haud recte "obiecta" appellari possunt.
deinde mihi in mentem venit mons quidam, cui nomen est "K2" : cui monti T.G.Montgomery,geometres Britannicus,nomen dedit, qui medio saeculo XIX. cacumina montium "Karakorum" appellatorum ex longinquo mensus in tabulis geographicis descripserat.
qua re littera K (pro "Karakorum") directionem, qua mensura facta est, significare videtur, numero autem II secundum ex ordine cacumen appellatum est.
tamen dubito, num recte suspicatus sim..
vale!