De Roma inflammata: "forte an dolo principis" ?

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Roma inflammata: "forte an dolo principis" ?

Emitteby Marcus Favonius on Sol 05 Feb, 2006 17.55

M. Favonius sodalibus rerum gestarum studiosissmis sal.

Anno a. u. c. DCCCXVII, id est anno p. Chr. n. LXIV, urbs Roma inflammata et incensa est. Qua de calamitate Tacitus in libro Ab excessu divi Augusti quinto decimo haec scripsit: „Sequitur clades, forte an dolo principis incertum (nam utrumque auctores prodidere)...“ (c. XXXVIII).

In controversia ergo relinqui videtis, quae causa sit incendii. Quod „forte“ ortum esse Horst Herrmann explanavit in novissimo suo libro, qui inscribitur „Nero. Eine Biographie“ (Aufbau Taschenbuch Verlag 2005).

Aliter sentit Gerhardus Baudy, qui Constantiæ in studiorum universitate philologiam profitetur. Baudy haec fere dixit (*):

In culpa esse Christianos; quos illo tempore minime fuisse homines pacis amantes generiqe humano amicos, immo vero comparandos esse cum foeda illa consociatione, cui nostris temporibus nomen esset „al-Qaida“. Christianos enim magna fuisse in spe mundum adventu Christi in iudicium ultimum adductum iri. Quae spes quo plus in dies minueretur, eo maiorem impatientiam factam esse Christianorum. Itaque eos censuisse „damnationem meretricis magnae“ (Apc 17, 1) sibi ipsis accelerandam esse. Firmissimo autem pro argumento a se poni incendii diem, „XIIII Kal. Sextiles“ (Tac. an. 15, 41). Quo enim ipso die non solum plus quadringentis quinquaginta ante annis „Senones captam urbem“ inflammasse, sed etiam Sirium sive Caniculam in Aegypto exoriri solitam esse. Cuius ortu Romanos putavisse significari Romam renatam mundique diem natalem, Christianos autem ‚appropinquavisse regnum Dei’ (Mc 1, 15). Finem mundi deflagrationem esse ex Pauli apostoli verbis apparere (1 Cor 3, 13): „dies enim declarabit / quia in igne revelabitur / et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.“ Maximi autem momenti esse Regnum Dei Christianis illis non tam regnum caeleste visum esse quam terrenum. Eos enim sibi persuasisse Dei civitatem constituendam esse in terris. His sententiis probatis consequens sibi videri culpam Romae incendio deletae esse in Christianis.

Vos quid censetis, amici? :roll:

Valete. Nonis Februariis. Crefeldiae.

_________________
(*) Relata refero. Cf. R. Herzinger in diario septimanali Germanico, quod vocatur “Welt am Sonntag“ (id est „Mundus dominicalis“, Jan 15, 2006, p. 58sq.) Baudy sententiam suam, nisi fallor, aperuit in statione televisifica Britannica, cui nomen est Channel Four.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 05 Feb, 2006 19.58

Mercurius Marco suo s. d.

Epistula tua perlecta maxime obstupui, amice. Certe, quod ille professor asserit, novum quidem et prorsus inauditum est, tamen, opinio eius argumentis et testimoniis non satis esse praemunita mihi videtur. Quod vere maximi momenti est: scribit ille Christianos "illo tempore minime fuisse homines pacis amantes generiqe humano amicos, immo vero comparandos esse cum foeda illa consociatione, cui nostris temporibus nomen esset „al-Qaida“." Quod ad me attinet, nihil adhuc audivi de incendiis in aevo antiquo a Christianis excitatis, nec aliis facinoribus ab eisdem patratis. Et si Christiani Romam inflammassent, id brevi apparuisset. Sed si testimonia efficaciora ille professor produxerit, et ego ei credam. Vale. Budapestini, Nonis Februariis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 07 Feb, 2006 22.01

Mercurius Norico Marcoque s. d.

Heu rem tristem ac inusitatam! Quare nuntium tuum, Norice, in hoc colloquio deleveris?? Ceteroquin libenter testimonia ab illo philologo proposita ediscam, Marce, quibus innisus asserit Christianos illius temporis fuisse tam inquietos ac impios, ut Romam igni delere vellent. Cetre, verbum Dei a hominibus saepe detorquebatur. Valete. Budapestini, a. d. VII. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 07 Feb, 2006 22.42

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s. d. p.
Equidem prorsus nescio, amice mi doctissime, utrum Gerhardus Baudy argumenta litteris quoque proposuerit necne :( . Utcumque se habet res, permultos sodalium esse reor, qui ad sententiam eius vehementissime impugnandam provocentur. Imprimis fas esse nego suspicari Christianos, ut religionis causa vim adhiberent, inter se coniurasse. Si id factum putaretur, nonne dici necesse est ortum esse ab illis quasi terrorismum? O rem absurdam!
Valete. VII Id. Febr. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Immanuelites on Lun 15 Ian, 2007 16.14

Absolute in culpa Christianos non esse. Culpa Neronis est, quia Christianos occidere volebat, et forsitan terrenum ob Domo Aurea accipere volebat.
Immanuelites sum, philosophus Eburinus!
Philosophi scholae ephiricae, advenite ad me!
Immanuelites
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Ven 12 Ian, 2007 14.30
Location: Eburum (SA), Italia

Re: De Roma inflammata: "forte an dolo principis" ?

Emitteby Enricus Flor on Sat 02 Mai, 2009 16.08

"ABSOLUTE in culpa Christianos non esse" non dicam: scire non possumus, ergo esse verosimile inflammationem Romae in culpa Christianos non esse est tantum dicendum. Sed puto hanc dolo principis fierisse.
Valete! Enricus
Enricus Flor
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Sat 02 Mai, 2009 14.24
Location: Tridentum, Italia

Re: De Roma inflammata: "forte an dolo principis" ?

Emitteby Rhumak on Lun 04 Mai, 2009 13.45

Omnibus salutem.

Nemo est qui terrorista fieri non possit. Venio in quandam civitatem mecum consilia et quam voco sapientiam ferens: haec video neque ita civibus vocari neque accipi, immo, video ea, quae sequor, illius civitatis legibus oppugnare; nam si mihi est religio nullum umquam ullo pacto necare, hoc oppugnat legi Romanae - et cuiusvis nationis etiam modernae: nam si bello flagrante arma suscipere recuso, neminem credo esse vestrum qui per legem sibi patriam hoc licere testari possit: bene: hoc christiani faciebant. Si bellum flagrabat, ipsi proscribi nolebant quia occisuri essent. Nunc hoc quaero ex vobis: si legi repugno, utrum aequius est? delinquere in patria an contendere terram, in qua quod mihi placeat, etiam liceat? Certe, quia probi estis, respondebitis: malo alibi honestus esse, quam hic inhonestus: omnia facio, dum non delinquam! Bene, hoc christiani non fecerunt: in imperii Romanorum terris manserunt et nihilominus Romanorum legi obviam ire perstiterunt. Bene, tales ego voco, et iure, delinquentes. Dicetis: quid? conscientiae suae non delinquebant, ergo delinquentes vocari non possunt. Respondeo: quid accideret in civitate vestra, si suam quisque conscientiam potiusquam legem communem sequeretur? hoc bene eveniret si cuncti quasi mens una pluribus dispertita corporibus essent ita ut aeque de quavis re sentiat, dicat, decernat alter atque alter eorum: sed res sic se non habet. Quid igitur? Socrates se mori dignum non ducebat, quia se recte semper fecisse sciebat: morti nihilominus obviam ivit, hac ipsa de causa, quam explanavi: quia se nunc recte non facturum, si fugeret, sciebat: hoc, quia ita legi patriae, quae ipsa Socrati vitam dedisset, non pareret. Eundem in modum lex Romana dabat vitam Romae et imperio, quia armis hanc et illud cogebat defendere cives, et ita faciendo defendebat cives ipsos, ipsosque christianos qui in civibus erant... sed erant? Hic est crimen et culpa christianorum: ipsi se dicebant "mundi esse, sed non in mundo esse": hoc est, cives certe, sed non omnino: ubi hoc legi suae concors, cives, ubi minus, non cives! Hoc quid sibi vult? ecce: christianos legem suam ceteris idest communibus superponere. Num est hoc iustum? Respondete. Qui hoc agit, eum delinquere et deerrare iusto dicere debemus, quia si hoc quisque faceret non est respublica quae non dissolveretur.
Tamen ita se gerere perrexerunt etiam sub principibus christianis, qui summa cum audacia eorum vesaniam fulciebant: Constantinus permisit illis, si se sacerdotes esse dicerent, ut arma non gererent eodemque tempore omnia fecit, ut qui christianus fieret maxime ex hoc lucraretur et per testamenta et per legata: tunc nil amplius ut esses sacerdos satis erat, ut talem te diceres: ex hoc quot milia christianorum orta sunt nemo apte aestimare potest: et quot homines exercitui subducti? et quot vires, dum imperium ruebat, conciliis eorum insulsissimis impensae? Vno in quinto seclo, quo imperium corruit, plura quam quinque concilia et nescioquot synodi imperatorum iussu constituta sunt! Quod, si quae vires in his impensae essent, imperio defendendo essent tributae... fingite mente.

Quid his rebus cum incendio Romae? En: qui civitatis suae leges recusat, exspectet sibi quemvis posse se suspicari de quavis culpa. Nos quoque - quo argumento, Mercuri, qui miraris quibus argumentis ille studiosus haec dixerit, eos Romam incendisse perabsurdum dicis? Legisti, ut puto, quid christiani de Roma scriberent, cum eam vocarent magnam meretricem! scis tunc eos esse certos Iesum cito venturum, tam ut aliqui eorum omnia bona venditarent, ita ut non solum Iesus non veniret, sed etiam vivere coacti essent in summa paupertate!! Hoc humanitatis affert homini odium, qui se unum iustum putat et unicum iustum deum credentem, ceteros iniustos perditosque: qui credit ceteros perditos, quales credere debet ceterorum civitates, nisi perditas? Terroristae semper oriuntur ab eis, qui se unicam veritatem scire putant, et tantopere id putant, ut legem suam communi et civili praeferant, mi Mercuri: qui autem terroristis contrarii sunt, dicunt se, ut Socrates, neque illam veritatem, neque alias, praeter hanc: se nil scire.

Ceterum dicis Christianos facinora facere non posse? Quaere ex philosopha Alexandriae, quaere ex gentilibus a Theodosio ceterisque caesis, quaere ex delubris deorum deletis et correptis vel turpius et peius in ecclesias conversis, quaere ex sanctuario Olympiae Delphorumque, quaere ex Iordano Bruno, Galileo Galilei... index longus est, amice mi.

Pancratice vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron