LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Veronica on Ven 24 Mart, 2006 13.30

Veronica Mercurio, Herimanno sodalibusque s.d.p.


Carissime Mercuri, tibi gratias maximas ago quod me stimulavisti ut certamini interessem et suffragia mea mitterem.
Mihi ipsi gratissima res fuit!! :D

Care amice Herimanne Longobarde ut me atque Vergilium, ex verbis tuis colligo eum in corde tuo esse et, nunc, quoque in meo.
Insolitum casum!! :lol:

Quod ad certaminem ultimum attinet, ego, haud dubie, Horatii Carmina suffragor.
Hos versus elegi :

" Parcus deorum cultor et infrequens,
insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum
vela dare atque iterare cursus
cogor relictos: namque Diespiter
igni corusco nubila dividens plerumque, per purum tonantis
egit equos volucremque currum,
quo bruta tellus et vaga flumina,
quo Styx et invisi horrida Taenari sedes Atlanteusque finis
concutitur. Valet ima summis
mutare et insignem attenuat deus,
obscura promens; hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto
sustulit, hinc posuisse gaudet."

Valete!

IX a.Kal. Apr. a.D. MMVI- Mediolani
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 24 Mart, 2006 15.22

Mercurius Veronicae s. d.

Non tu mihi, carissima amica, sed ego tibi gratias agere debeo, quod suffragium ferre in hoc ludo non dedignata es. Libenter vero de causis legerem, quibus adducta Flacco palmam dedisses.

O o, quid si Tacitus ab omnibus desertus destitutusque hanc arenam linquere coactus erit? Historiarum sive rerum gestarum studiosi, succurrite! Ego Tacito punctum dedi. Quare id fecerim, legite supra, in nuncio meo nr. 4631.

Valete. Budapestini, a. d. IX. Kal. Apr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De certamine postremo

Emitteby Herimannus on Sol 26 Mart, 2006 17.05

Herimannus sodalibus omnibus salutem dicit

Me etiam, Mercuri, piget Tacitum tam paucis suffragiis ornari, qui inter maximos et optimos Latinos auctores sine ullo dubio habetur: brevitas et accurata descriptio gentium et locorum res usque ad tempus nostrum retulit, quae in aeternum aliter periissent, neque taedium Germaniae lectorem umquam afficere poterit. Quorum commemoremus exempli gratia castos et severos mores familiarum, quid simul apud "caput mundi" narrabatur:

In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec corpora, quae miramur, excrescunt. Sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur. Dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas: inter eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet ingenuos, virtus adgnoscat. Sera iuvenum venus, eoque inexhausta pubertas. Nec virgines festinantur; eadem iuventa, similis proceritas: pares validaeque miscentur, ac robora parentum liberi referunt. Sororum filiis idem apud avunculum qui ad patrem honor. Quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et domum latius teneant. Heredes tamen successoresque sui cuique liberi, et nullum testamentum. Si liberi non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi. Quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus, tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis pretia. (Germania, XX)

Etiam elegantem caput de divinatione iterum perlegere velim, ubi ad signa naturae animum intendentes Germani demonstrantur, sicut vestigia deorum verecundo aspectu in templo mundi interrogantes; quanta cum levitate eodem tempore cultus Romanorum in mercaturam convertebatur!

Auspicia sortesque ut qui maxime observant: sortium consuetudo simplex. Virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt. Mox, si publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur. Si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur. Et illud quidem etiam hic notum, avium voces volatusque interrogare; proprium gentis equorum quoque praesagia ac monitus experiri. Publice aluntur isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant. Nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim ministros deorum, illos conscios putant. Est et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant. Eius gentis, cum qua bellum est, captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro praeiudicio accipitur.

Sed non possum Horatio suffragium meum non tribuere: gratia et iucunditas, maestitia et ira carmina eius tam venuste percurrunt, ut saepissime ea passim magna cum voluptate legerim: quod memoriae meae (quid magis placet? ait enim ab initio Mercurius magister ludi) opera illa arte in aeternum vinxit. Quibus rebus additur mirabilis et perfecta varietas metrorum.
Carmen Leuconoës et "Solvitur acris hiems" iam citati sunt, quae animum meum movent; etiam commemorare velim I, 13, ubi amantis suspicio animum dilacerat, puellae corpus omnino cupide perscrutans:

Cum tu, Lydia, Telephi
ceruicem roseam, cerea Telephi
laudas bracchia, uae, meum
feruens difficili bile tumet iecur.
Tunc nec mens mihi nec color
certa sede manet, umor et in genas
furtim labitur, arguens
quam lentis penitus macerer ignibus.
Vror, seu tibi candidos
turparunt umeros inmodicae mero
rixae, siue puer furens
inpressit memorem dente labris notam.
Non, si me satis audias,
speres perpetuum dulcia barbare
laedentem oscula, quae Venus
quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter et amplius
quos inrupta tenet copula nec malis
diuolsus querimoniis
suprema citius soluet amor die.


Denique "parva rura" quo Flaccus confugit, furente bello et praeclaris heroibus et vanis divitiis relictis, citare velim (II, 16, 16-40):

Quid breui fortes iaculamur aeuo
multa? Quid terras alio calentis
sole mutamus? Patriae quis exul
se quoque fugit?

Scandit aeratas uitiosa nauis
cura nec turmas equitum relinquit,
ocior ceruis et agente nimbos
ocior Euro.

Laetus in praesens animus quod ultra est
oderit curare et amara lento
temperet risu: nihil est ab omni
parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem,
longa Tithonum minuit senectus,
et mihi forsan, tibi quod negarit,
porriget hora.

Te greges centum Siculaeque circum
mugiunt uaccae, tibi tollit hinnitum
apta quadrigis equa, te bis ab Afro
murice tinctae

uestiunt lanae; mihi parua rura et
spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit et malignum
spernere uolgus.



Denique, suffragium meum Horatio tribuo, nullo modo Tacitum minorem habens, neque Tacitianos offendere cupiens.
Valete omnes!

Novocomi, a. d. VII Kalendas Apriles.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 27 Mart, 2006 23.03

Mercurius Herimanno amico s. d.

Gratias pro tua epistula, amice, in qua verbis luculentis quare tibi Horatius magis cordi esset nobis demonstravisti. Certe, et ego semper libentissime librum carminum in manus sumo, quia, ut iam prius scripseram, nihil esse "Romanius" quam poesis Horatii mihi videtur. Turpissimum vero duxi Tacitum ab omnibus deseri. Certe aptissime de utroque pauca citavisti: hoc enim colloquium non solum ut de operibus disputaremus institui, sed etiam ut illa relegeremus recenseremusque. Vale! Budapestini, a. d. VI. Kal. Apr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 03 Apr, 2006 14.30

SUFFRAGAMINI, SUFFRAGAMINI, SUFFRAGAMINI!

Quis est melior? Utrum Flaccus poeta, an Tacitus historiographus? Cui palmam denique esse tribuendam putatis? Cartamen finale, finalissime!

SUFFRAGAMINI, SUFFRAGAMINI, SUFFRAGAMINI!

:D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 23 Mai, 2006 20.49

Mercurius sodalibus s. d.

Finis iam prope est certaminis, amici: et, nisi Clio historiae musa Tacito nostro misero subveniat, poeta ille pro certo palmam accipiet. Sed non est desperandum! Suffragari potestis, Taciti fautores carissimi, usque ad diem Dominicam; tunc autem ludo finem faciam. Vobis vero, Horatiani, iam requiescendum est: nihil est, quod timeatis... :wink: Valete! Budapestini, a. d. X. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 29 Mai, 2006 23.23

Mercurius sodalibus s. d.

Cum nemo nuncium sive suffragium novum huc misit, en victorem LECTIONIS MAGNAE vobis proclamo:

Quintus Horatius Flaccus

CARMINUM LIBRI IV


Nunc continuationem huius ludi meditor, sed nescio adhuc, quomodo ille quasi renovari ac novis conditionibus restaurari possit. In qua meditatione ut mihi consiliis vestris succurrite, vos vehementer rogo. Valete! Budapestini, a. d. IV. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 30 Mai, 2006 9.27

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio Hungarico ingeniosissimo certaminis rectori salutem.

LECTIONE MAGNA feliciter ad exitum perducta Mercurius noster Hungaricus eximia laude summaque admiratione dignus est. Tanta enim cura atque diligentia iucundissimo huic certamini praefuit, ut Colloquia Latina ad summum claritatis gradum pervenirent :D .

Quaerenti mihi quoque, qui ludus (dico ludus!) consequi possit, hoc incidit in mentem:

Horatius summam quidem adeptus est gloriam, sed quod carmen praecipua laude dignum videtur? Ut enim montem eximiae altitudinis non raro cruce ornatum videmus, ita etiam poetam praestantissimum uno ex carminibus suis honorandum esse censeo.

Sequitur, ut hoc proponam:

I) Tria quisque Horatii carmina ita eligat, ut puncta per gradus iis tribuat vel III vel II vel I.

II) Suffragiis diribitis spero facile intellectum iri, quod carmen plurima puncta ferens summa gloria dignum sit.

III) Paribus autem sententiis – quod periculum di avertant! – sodales in suffragium revocari oportebit.

Vos quid censetis, amici? :roll:

Valete. III K. Iun. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Mart 30 Mai, 2006 16.00

Soter omnibus Sodalibus, qui “Lectionem Magnamâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 30 Mai, 2006 19.28

Mercurius Marco soterique s. d.

Mi Marce, quod suasisti, placet quidem, sed tuum consilium non ad ludum tamquam novum instituendum, sed solummodo ad ludum nuper perfectum aliquantisper prolongandum pertinere mihi videtur. Certe, possumus disputare de eo, quod carmen Horatianum omnium excellentissimum habendum sit; plurimis autem verbis de Flacco carminibusque suis inter nos iam factis vehementer timeo, ne iterum de illis colloqui sodales taedeat... :oops:
Gratias tibi, amice soter, pro opinione tua sincere mihi prolata. Fortasse recte putas finiendam iam esse "Lectionem magnam". Tamen, cum durante illo certamine plurimi sodales plurimos nuntios huc miserunt (id est, ludus noster habebat favorem amicorum), spero hoc colloquium, si novus ludus de aliis operibus scriptoribusque (e. g. de scriptoribus medii aevi) a nobis institutus sit, iterum a multis frequentatum iri. Quid de hoc censetis? Valete. Budapestini, a. d. III. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Medii aevi lectio magna

Emitteby Phlebas on Merc 31 Mai, 2006 13.10

Phlebas Mercurio sodalibusque salutem dicit

Veniam peto propter longam absentiam (forsitan veniam petere debeo propter inopinatam incultamque praesentiam ... )

Mercuri optime, tecum convenio: ludum Lectionis Magnae multum mihi placuit et maxume propter concorsum sodalium : lectiones novas stimulavit et novam interpretationem dedit veterae lectionibus. Exempli gratia tu - strenue milite Taciti - multum fecisti ut Agricolam Taciti legissem (et valde mihi placuit, maxume ubi de amissa libertate narrat).

Ergo multum tibi - vobisque sodales doctissimi - gratum sum propter Lectionem Magnam praeteritam et gratum ero propter futuram et renovatam.

Mihi valde placebit auctorum medii aevi vastam et (mihi) ignotam materiam vobiscum explorare : inperite (et solo) paucas paginas percurri et inveni :

Tertio decimo queritur utrum ille qui peccat ex malitia gravius peccet quam ille qui peccat ex infirmitate. Et videtur quod non. (Thomae Quaestiones disputatae De malo)

Ille se fundunt oleum, vinum et balsamum, et tu de te sputum, urinam et stercum; ille de se spirant suavitatem odoris, et tu de te reddis abhominationem fetoris. (Lotharii De miseria humanae contitionis)

Diversitas namque aquilonis instabilitatem mentium honinum illorum significat, qui quaeque secundum voluntatem suam previdendo convenientia estimant, in se et non in Deo confidentes; ... (Ildegardae Liber divinorum operum)

Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur - nam par in parem non habet imperium - oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur. Et hic aut erit Monarcha aut non. (Dantis Monarchia)


Explorandum est : eamus igitur ad novas regiones medii aevi, et nova verba antiqua inveniemus et inter nos donemus.

Valete

Post scriptum : Quod sit medium aevum nolo (nescio) investigare; sed mea opinio includere debemus Christianos auctores ab origo : Paulus, Augustinus, Ieronimus sunt origo et anima medii aevi. Quod censetis sodales humanissimi?
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 31 Mai, 2006 23.24

Mercurius Phlebae, Marco soterique s. d.

Gratias pro tua epistula, amice! Ne longus sim (sero enim ad te scribo) : sententiis ex operibus medii aevi citatis stimulum mihi dedisti, ut in consilio meo perseverarem, ac lectionem magnam secundam instituerem! Spero Marcum et soterem epistola mea priore non esse offensos: quod si ita esset, maxime dolerem... :( :( Ceteroquin post scriptores medii aevi in harenam vocari poterunt humanistae, ac demum, ut ita dicam, neolatinistae... Ita lectio magna ex ludis quattuor constabit. Quid de hoc putatis, amici? Valete. Budapestini, Pridie Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 01 Iun, 2006 22.36

Marcus Mercurio, Phlebae, Soteri ceterisque sodalibus pariter omnibus salutem.

Equidem verba tua, optime mi Mercuri, minime in contumeliam verto; nonne iuvat de omni re proposita in contrarias partes disputare?

Ceterum litteris vestris, amici, attente perlectis atque perpensis fieri non potest, quin de eo, quod ipse proposui, decedam: partim Soteris sententiam sequor, partim mihi probatur id, quod Phlebas et Mercurius proponunt. Certamen enim simpliciter restaurari posse nego, sed ludi futuri modum ita commutandum esse censeo, ut quadam novitate sodales ad nuntios mittendos alliciantur. Nescio vero hoc tempore, quanam id ratione fieri possit. Tanta praeterea est copia operum, quae aetate media, id est post Boethium († 524) et ante Petrarcam (1304 -1374), ab omnium gentium scriptoribus composita sunt, et ad tam diversas cultus humanitatisque regiones pertinent, ut certi quoque termini constituendi esse videantur. Magna quidem quaestio est, quam, priusquam incipiamus, ad exitum adducendam esse opinor. Tempus ergo sumamus ad deliberandum :roll: .

Valete. Kal. Iun. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 02 Iun, 2006 0.10

Mercurius Marco suo sodalibusque s. d.

Ita est, Marce: priusquam incipiamus, diligenter nobis animo perpendendum est, quomodo ludus hic renovari possit. Certe, forum noster totum reformari, sodalesque veteres, qui - proh dolor - iam diu Colloquia negligunt, linguae Latinae reconciliari debent. Quid? quod vix duo tresve sumus, qui saepe, aut saltem certis intervallis nuntios huc mittimus: quod olim non ita erat. Qua de re multum interesse puto, utrum lectio magna renovari a nobis possit annon. Valete! Budapestini, Kalendis Iuniis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 02 Iun, 2006 12.11

Marcus Mercurio suo sal. pl. d.

Equidem, illustrissime mi amice, Ericum Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron