M. Favonius sodalibus, imprimis Laetitiae sociae suae honoratissimae sal. pl. d.
Carmen, quod Laetitia ingeniosissime proposuit, et mihi admodum probatur. Certo scitis compositum id esse ab Ungaretti, cum bello mundano primo in regione prope Sontium fluvium sita sub monte Sancti Michaelis stipendia mereret.
Quamquam non est hic locus docendi, sed colloquendi, tamen, quod ad carmen Latine redditum attinet, a Laetitia ipsa adductus
haec addere ausim:
1) „lapis“, lapidis m.
Qua de causa scribi quidem oportebat „Ut hic lapis ... tam frigidus...“; sed vocabulo lapidis saxa rupesque montium significari nego.
Hoc loco potius duco vocabulum petrae, quippe quo Italicum illud „pietra“ imitari possimus:
„Ut haec petra
montis Sancti Michaelis
tam frigida...“
2) „exhanimata“: h littera supervacanea videtur esse: „exanimata“
(ex-anima-ta).
3) „Mors luitur vitā“ (~ „Mortem luimus vivendo“).
4) „In vallecula sub Culmine Quarto posita, Non. Sext. anno MCMXVI“:
„Cima Quattro“, „Cima Dodici“: quibus vocabulis milites uti solent, ut montes collesque, qui nominibus propriis carent, in tabulis significent. Quam ob rem scribi licet: „Culmen Quartum“, „sub Culmine Quarto“; neque enim vocabulum Latinum est illud „cima“.
Vos quid censetis?
Utcumque res se habet, carmen pulcherrimum a Laetitia electum esse constat.
Quis enim nostrum est, quin mirificis illis delectetur verbis Italicis?
Optime valete. XV K. Feb. Crefeldiae.