Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Phlebas on Ven 20 Ian, 2006 23.23

Phlebas M. Favonio, Laetitiae et Veronicae salutem

Ungaretti scripsit epistulam ad Papini (8 Iulii 1916) in qua invenis <<…c'è qualcosa di gratuito al mondo, Papini, la vita; c'è una pena che si sconta, vivendo, la morte>> (1)

Id est, mea (humillima) opinio : vita gratuita est, mors poena est, mortem luimus vivendo.

Quod censetis?

Valete quam optime

----------------------------------------------------------------------

(1) Giuseppe Ungaretti, Lettere a Giovanni Papini, Milano 1988
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius on Sat 21 Ian, 2006 15.51

M. Favonius Laetitiae, Phlebae, Veronicae s.d.p.
Equidem gaudeo, quod Phlebas non solum verba Ungaretti ipsius exhibuit, sed etiam suam nobis sententiam aperuit. "Causam finitam esse" opinor. Valete. XII K. Feb.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Laetitia on Sat 21 Ian, 2006 17.50

M. Favonio, Phlebae, Veronicae Laetitia s.p.d.

Paucis verbis resumam epistulas vestras:
A - coniectura “forensisâ€
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 21 Ian, 2006 22.20

M. Favonius Laetitiae sociae suae litteratissimae ceterisque sodalibus pariter omnibus sal. pl. d.
Tanta est sententiarum, quas explicasti, copia, ut latiorem mihi quidem aditum ad intellegenda Iosephi Ungaretti carmina recondita patefeceris. Imprimis Montalis ille proxime ad veritatem videtur accedere; neque enim controversiam esse puto, quin carmina „ad maturitatem perducenda“ nobis tradantur. „Tempora mutantur nos et mutamur in illis“: quid ergo mirum, si progrediente aetate etiam iudicium in carminibus interpretandis immutatur augetur corroboratur?
Priusquam finem faciam, Laetitia optima, hoc addere velim: Quo plus operae tribuo versibus in Latinum transferendis, eo melius, quid poetae dixerint, intellegere mihi videor.
Optime valete. XII K. Feb. Crefeldiae.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Ioanna papissa

Emitteby Marcus Favonius on Lun 23 Ian, 2006 20.44

M. Favonius sodalibus s.
Ad manum habeo librum veterrimum, quem saeculo sexto decimo factum esse arbitror. Inscribitur „Ioannis Carionis Chronicorum libri tres“. Exemplar non integrum esse doleo; desunt enim libri involucrum et frons, et multa verba ab eo, qui plus quadringentis quinquaginta ante annis in libri possessionem venerat, atramento inducta sunt. Ut exemplo utar: Indicis verba „Martinus Lutherus“ adeo oblita sunt, ut vix legi possint. Neque tamen gravor evolvere librum et legendo percurrere.
Casu hodie in hunc incidi locum atramento exstinctum:
„Post Leonem 4. Ioannes 8. Anglicus ex Moguntia oriundus, sexu fœmina, mentito habitu, pontifex fit 106. ann. 854. sedet ann. 2. Hic eruditione pollens, in via pariens agnoscitur, & dolore partus moritur. Hinc cautum ut membra virilia attractentur pontifici priusquam confirmetur, foramine ad id in sede existente“ (p. 346).
Quam rem obscuram vel potius ineptam atque absurdam a Ioanne Carione Chronicorum libro tertio insertam esse mirandum sane mihi quidem videtur. Cario enim, cum Chronica componeret, a Philippo Melanchthone viro omni doctrina ornato adiutus esse dicitur. Haud scio an papatum deridere studuerint.
Nonne hodie quoque exstat liber, qui de Ioanna est papissa?
Valete. X Kal. Feb. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Re: De Ioanna papissa

Emitteby Iulia on Mart 24 Ian, 2006 0.38

Marcus Favonius wrote:Nonne hodie quoque exstat liber, qui de Ioanna est papissa?

Ita est: Libri titulus est "papissa" sive "Ioanna papissa" (Anglice: Pope Joan, Germanice: Die P
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Papissa Johanna

Emitteby Laetitia on Mart 24 Ian, 2006 18.23

M. Favonio Laetitia s.d.
Iamdudum legi fabulam a Lawrence Durrell scriptam cui titulum erat "Papissa Johanna". Memini in exordio legisse scriptorem anglicum materiam ex medieovalis fabulis repetisse, sed nunc ab oculis meis liber ille abest.
Vale!
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

Emitteby Veronica on Mart 24 Ian, 2006 19.00

Veronica Marco Favonio s.d.

Graecus Leo Allatius scripsit "Confutatio fabulae de Ioanna Papissa". :!:

Optime Vale!

IX Kal.Febr. a.D. MMVI - Mediolani.
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 24 Ian, 2006 20.23

Mercurius Hungaricus sodalibus s. d.

Quod ad me attinet, verum esse opinor, quod in libro Carionis legitur; eandem enim rem Ianus Pannonius in carmine suo lascivo perstringere videtur:

Pontificis Pauli testes ne Roma requiras,
Filia quem similis sat docet esse marem.


:lol:

Valete. :D Budapestini, a. d. IX. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Veronica on Ven 27 Ian, 2006 18.20

Veronica Sodalibus s.d.

Cum hac nive quae meam urbem dealbat, divinam mentis
incitationem invenio...


"...Nihil Sentio
Nisi Silentium Nivis..."


:lol:

Optime valete!

VI Kal. Febr. a.D. MMVI - Mediolani.
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 27 Ian, 2006 20.19

M. Favonius sodalibus, imprimis Veronicae sociae suae Mediolanensi sal.

Horatium evolvamus, carissimi!

"Vides ut alta stet nive candidum
Soracte nec iam sustineant onus
silvae laborantes geluque
flumina constiterint acuto.

dissolve frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
deprome quadrimum Sabina,
o Thaliarche, merum diota.

permitte divis cetera..."

(c. 1, 9).

:D

Optime valete.

VI Kal. Feb. Ex Rhenania nive constrata frigoreque rigente.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Veronica on Sat 28 Ian, 2006 16.14

Veronica M.Favonio sodalibusque s.d

Mihi placent hi versus Ovidii Nasonis:

"Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas,
Quas tibi divitias pigra ministrat hiemps."


Optime valete!

V Kal.Febr. a.D. MMVI - Mediolani.
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Nix, Mediolanum atque Papissa

Emitteby Phlebas on Sat 28 Ian, 2006 20.59

Phlebas Veronicae, Iuliae, Marco Favonio et omnibus sodalibus salutem

Heri nocte Mediolanum perveni, longum iter factum. Heri nix, hodie imber nive mixtus cadit.

Media nocte epistulas Veronicae, Marci et Iuliae legi ( sincere dicam : verba vestra serena solamen sunt lassitudinis ) et mihi venit in mentem librum "De Magnalibus Mediolani" in quo Bonvicinus de Rippa scripsit: "Inter estum solarem et plagam nivalem quasi in meditullio sita sanis aeris temperiem sibi vendicat; ideoque non est ibi frigus intolerabile hiemis tempore nec in estate fit nimia caumatis estuatio."

Novum catalogum librorum percurri et – mirabile dictu - inveni librum de Papissa Johanna; titulus est : "Esame critico degli atti e documenti relativi alla favola della Papessa Giovanna" (id est : examinatio documentorum de fabula Papissae Johannae), Aurelio Bianchi Giovini scripsit, anno 1845.

Valete quam optime
Last edited by Phlebas on Ven 24 Nov, 2006 0.31, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius on Sol 29 Ian, 2006 13.28

M. Favonius Phlebae viro doctissimo ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Quod ad Ioannam quae dicitur papissam attinet, hoc addere velim:
David Blondel, theologus evangelico-reformatus Francogallicus, saeculo XVII duos composuit libros, in quibus gravissimis argumentis usus, quaecumque de Ioanna papissa in ore hominum essent, ea ad fabulae fictae errorem traducenda esse censuit. Qui libri inscribuntur „Familier
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Bonvicino de Rippa

Emitteby Marcus Favonius on Lun 06 Feb, 2006 16.38

Marcus Phlebae s.d.p.
Ad manum habeo –auctore te, amice! :D – Bonvicini de Rippa librum, qui inscribitur „De magnalibus Mediolani“. Quem sine mora legere coepi. Quod quidem ad Bonvicini orthographiam attinet, haec mihi in mentem venerunt Suetonii verba: „<Divus Augustus> orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis institutam, non adeo custodit ac videtur eorum potius sequi opinionem, qui perinde scribendum ac loquamur existiment“ (Div. Aug. LXXXVIII). Sed, ut hoc omittam, imprimis me delectari fateor duobus illis capitulis, qui ad Coloniam Agrippinam, patriam meam, pertinent, cap. V 6 et VI 6: „... de amissione trium Magorum“. Ecce Bonvicini verba: „...et, quod in deterius et maius opprobrium nobis cessit, trium Magorum corpora, que in civitatem nostram anno .cccxiiii. beatus Eustorgius ab urbe Constantinopolitana miraculose transvesit, proch dolor! Coloniam, Alemanie civitatem, per eiusdem civitatis archiepiscopum detracta fuere. Cur dixi quod in deterius et maius opprobrium nobis cessit? Causam festinanter assigno: forma enim civitatis reparata in melius est; tantarum vero reliquiarum texaurus a nobis longe persistit“ (V 6). Oro vos Mediolanenses ignoscatis Agrippinensibus!
Vale. VIII Id. Febr. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron