De nomine Jo Jo ludi...

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 22 Apr, 2010 21.45

Marcus amicis suis sal.
In museo Berolinensi hic exhibetur calix: http://twinepitched.com/wp-content/uploads/2009/07/Yo-yo_player_Antikensammlung_Berlin_F2549-300x297.jpg: Puerum funiculo cum globulo coniuncto videtis ludere. Quem ludum nostris temporibus Jo Jo appellari constat, sed - pro dolor - neque nomen Graecum neque Latinum mihi notum est. :?: Quis vestrum me adiuvabit?
Iubeo bene vos valere.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Minetta on Sat 24 Apr, 2010 21.08

Minetta Marco s.p.d.
nullo nomine adhuc pro Jo-Jo proposito, otiose iocoseque has contractiones fingo: “rur-sur” ( rursum-sursum), aut “ro-ro” (rota-rota), quae verba fortasse sonum motus funiculi imitentur.
vale
Minetta
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 19 Ian, 2010 17.43

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 25 Apr, 2010 11.41

Marcus Minettae sal. pl. d.
Vocabula ingeniossime novata! Tamen miror, quod nullam adhuc investigavi vocem, qua ille ludus apud Graecos Romanosque significabatur. Cum enim puer ludens in calice appareat, etiam nomen ludi puto aliquod esse. Exstat et calix*, in quo virginem pictam videmus, quae turbinem flagello torquet (cf. Persius 3, 51), et nota est vox “βέμβιξ“ (cf. LSJ s . v.).
Optime vale. VII Kal. Mai. Ex Rhenania inferiore.

* http://www.klassischearchaeologie.phil.uni-erlangen.de/realia/spiele/kreisel.gif
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 26 Apr, 2010 15.51

Scribi oportebat: ... et calix, in quo .... Quod mendum spero a moderatore corrigi posse. :)

Factum est. Andreas Moderator.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Rhumak on Mart 10 Aug, 2010 2.40

Marco aestimato spd

Prodolor nunc in Sardinia doctores archaeologiae classicae meos percontari non possum, sed scito me simul Romam reditum illos aditurum. Praebe sodes photographema reperti, quia nexus iam non fungitur: post Augusti ferias ope electrogrammatis doctori alicui tradam.

Vale bene.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 14 Aug, 2010 11.04

Marcus Rhumaki amico suo spectatissimo s.p.d.
Pro dolor! - nescio quomodo ad te mittere possim illud photographema. Equidem prorsus non intellego, qua de causa tibi interclusa sit illa pagina http://www.klassischearchaeologie.phil.uni-erlangen.de/realia/spiele/kreisel.gif
Noli quaeso abicere hastam! Ceterum felicissimas tibi precor ferias Augusti.
:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 14 Aug, 2010 11.21

Ecce altera pagina: http://a.imageshack.us/img203/5290/kreisel1.gif
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Rhumak on Mart 17 Aug, 2010 2.54

Gratias pro auxilio, amice! Modo ille prior qui defecerat nexus fungebatur, ille autem novus quem addidisti minus, nunc vero bene utor utroque. Interretis conexio in Sardinia paulum insana est, qua de causa habeas me excusatum oro: donec Sardus ero, fere semper aliqua huius generis difficultate laborabo. Aeque feramus!

Ad nos: reperti photographemate inspecto verum fatear: nil alid ac bembix mi videtur, haud simile illius ludi qui jo-jo in hodie mundo vocatur. Nam hoc est quod video: femina vincta mitra caput baculum gestat, unde duo fila pendent, quae neque usque humum porriguntur (immo vix magis pede post mulierem finem habent), neque ideo ullo modo cum ea re iunguntur humi iacenti, quod fieret, si jo'jo esset: quae mi videtur, ut dictum est, bembix esse: habet enim formam cylindri in summa parte, quae forma deorsum acuitur et plane acus est in ima, qua terram tangit. Jo'jo constat in medio habere rimam, sed ab alto deorsum, non a sinistra dextrorsum, quales huic sunt, qui plures una habent, ideoque potius quam jo'jo ludi rima, bembicis rugae mihi esse videntur, per quas filum volvitur et evolvitur. His visis addere liceat pulchrum esse hercle quod nil sit tot seclis lapsis mutatum! Oppido talem pusus habebam. :)

Forsitan destinato nostro proderit, siquid de tempore et regione intellexerimus, quod fieri posse puto litteras inspiciendo. In parte superiore reperti quod inscriptum est non tam bene legere valeo, sed forsan est: ΕΓΕSΙΕΟΛΟSΕΠΟΙΕSΕΝ . Egesieolos est nomen modo mihi ignotum. Epoiesen more Attico anteclisthenico scriptum est: E est enim pro H; Σ ima cauda ubicumque caret, quod est consuetudo Attica sed etiam passim Ionica praeterquam Milesia; Γ autem et Λ in Egesieolos formam Milesiam habent, non Atticam: ergo aut Athenis factum non est (forsan Athenis repertum quia ibi emptum fuit), aut si Athenis, certe non post annum 403-2av, quo anno Athenae per Clisthenem alphabetum Milesium accepere, quia epoiesen H et non E haberet, neque habet. Ergo si Athenis factum est, id fuit ante annum 403-2 sed non multum ante (nam alioquin meras litteras Atticas et non has plane Ionicas haberet), quod dicere iuvat id quod litterae sat bene delineatae sint: hoc credo fieri posse etsi fictile Atticum non sit. Vtcumque, malo putare id esse Atticum et fere certe ultimae quartae partis saeculi quinti antevulgaris: hoc opinione mea demonstratur convictu alphabeti Attici in "ΕΠΟΙΕSΕΝ" et Milesii Atticique simul in "ΕΓΕSΙΕΟΛΟS", ubi dum Γ et Λ Milesia sunt, E et Σ sunt Attica: nam "EΓESI-" Milesio more "ΕΓΗΣΙ-" scriptum esset, nisi ratio me fugit. Forma scripta duobus alphabetis mixta aliquale momentum transeundi, ut ita dicam, a vetere ad novum alphabetum, quo moveor ut ad illam ultimam partem quinti secli praesens repertum adscribam.
Dicas autem sodes num vera dicam, lectissime amice. Ego quiqui se res habeat repertum istud doctori ostendam.

Di te servent.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Rhumak on Mart 17 Aug, 2010 3.36

Marco iterum spd

Ignosce Marce, inspexi nunc solummodo nuntium tuum superiorem quo dixeras plane hanc virginem bembice, non jo'jo ludere. Sed ego non istam, sed illam, in qua puer jo'jo ludebat, habere volebam ut magistro ostenderem: illius enim nexus ne nunc quidem fungitur, iterum conatus sum. Mitte illam imaginem quaeso pueri jo'jo ludentis. Nam si forte doctor illi studuit visitve, fieri potest ut etiam ludi nomen alicubi legerit! Operae pretium est experiri.

Vale quam optime
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 20 Aug, 2010 8.47

Marcus Rhumaki suo s.p.d.
Pictura illa rotunda (nonne apud vos Italos “tondo”?) his ornata est verbis ΕΓΕΣΙΒΟΛΟΣ ΕΠΟΙΕΣΕΝ, a quo figulo facta est illa κύλιξ (460 aC.; Bruxelles, Musées Royaux d’Art et d’Histoire, inv. no. A 891). Cf. Der kleine Pauly 2, 969; Stephan G. Miller, Ancient Greek Athletics, Yale Univ. Press 2006, p. 170.
Quod vero ad puerum illum Jo-Jo (?) ludentem attinet, considera quaeso:
http://commons.wikimedia.org/wiki/File:Yo-yo_player_Antikensammlung_Berlin_F2549.jpg
Optime vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 20 Aug, 2010 9.21

Addendum.
Utilem tibi fore puto, amice, et hanc paginam: http://www.yoyomaniacs.com/yoyo_la_storia.php
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 20 Aug, 2010 9.44

Paene oblitus sum: http://www.yoyolady.com/history.htm
Equidem doleo etiamnunc me nescire, quo nomine Latino (et Graeco) appellandus duplex ille sit orbiculus. :(
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 20 Aug, 2010 23.14

Exstat res - nonne sequitur ut et nomen exstet? Nescio an apud veteres in usu fuerit τὸ διτρόχιον. Se non è vero eqs. :lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Rhumak on Sat 21 Aug, 2010 4.04

Marco urbanissimo amico suo spd

Optime! Nunc omnia necessaria praesto sunt, nam tam luculente me de re certiorem fecisti. Vbi in Vrbe ero archaeologos nostros interrogabo. Tibi dicam!

Fac quam plurimum valeas, sodalis lectissime.

PS
Quid sibi vult illud "eqs"? :oops:
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 21 Aug, 2010 13.18

Rhumaki amico suo spectatissimo sal.
Hodie hanc repperi paginam: http://5dimcholarg.files.wordpress.com/2009/12/kefaleoa.pdf - lege modo pag. 44, cap. 11 γιο γιό, et incides in vocabulum Graecum διπλός δίσκος.
Quod vero ad illud eqs. attinet, nihil aliud scito esse nisi compendiose scriptum illud et quod/quae sequitur/sequuntur, apud vos Italos ecc., apud nos Germanos usw., id est und so weiter.
Vale. Consualibus a.u.c. MMDCCLXIII.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Next

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron