Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 21 Iul, 2004 9.42

Mercurius Spartaco s. d.

Origo nominis in Graecia quaerenda est. Demosthenes enim, orator Atheniensium clarissimus 'Philippicas' appellabat suas orationes, quas contra Philippum III. regem Macedoniae habebat. Constat Philippum totam Graeciam in suam potestatem redigere voluisse. Haud ergo mirum est hanc appellationem a Cicerone esse delectam: videlicet partim propter similitudinem temporum, partim forsan ut Demosthenem aemularetur. Vale. d. XII. Kal. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 23 Iul, 2004 1.31

Spartacus Mercurio omnibusque ceteris sodalibus salutem plurimam dicit.


Gratus erga te sum, Mercuri, in idoneo maximaque cum celeritate responso, quare iucundus mihi valde fit, talem rem in promptu habere !

Non possum tamen aliquid novum vel inusitatum, ne dicam insolitum, pro beneficio tibi hodie praebere, nam fessus de opere meo sum. Utpote qui laboraverit fere tredecim horas, nulla res venit in mentem meam, quamobrem vitabo stultiloquentiam.

Nunc tempus est ad somnum carpendum. Me in lecto sedente, nulla opera moliar! Certe, cogitabo in somnis de rebus secundis, fortasse de immunitate mihi mei operis datura, magni praemii sortitionis causa (quis non vult?). Nec omittam otium ad Latinam colendam tam desideratum...

Optime valeas.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De rerum natura

Emitteby Herimannus on Merc 28 Iul, 2004 0.56

Herimannus Lucretii aestimatoribus sal. dicit

Marcus Favonius noster ad Lucreti poematis prooemia nos vergit, quae tam celebrata totiensque lecta reputo, ut redundantem eorum lectionem in his colloquiis habuerim. Erravi! Nam et doctrina sodalium eadem clarius illuminabit, et frequentia locorum in scholasticis libris saepius citatorum iuvenes novos sodales (de quibus alibi disputatum est) illicere poterit.

Iterum ergo legi initium libri tertii poematis "De rerum natura", quod in laude Epicuri scriptum est. Haec mihi legenti nova visa sunt:
laudem sollemnem, tamquam Veneri matri, homini sapienti conversam esse;
opera philosophi, non bellatoris nec legum auctoris nec urbium conditoris laudari, id quod apud Romanos, temporibus illis non magni philosophiam habentes, insolitum est;
opus Epicuri narratur mentem hominum clariores efficere, ut discedant moenia, diffugiant terrores, natura "manifesta patens ex omni parte retecta" sit (tria verba aperiendi in singulo versu!): hic mihi videtur praecox nuntius aliquot magni momenti mutationum, e. g. humanismi saeculi XV, scientiae saeculi XVII, illuminismi ... omnium mutationum quibus inventio mente et libertate effecta novarum rerum hominum progressum praeparavit.
Nec tacenda tum maiestas tum suavitas imaginum!
(III, 1-30)

"E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis vestigia signis,
non ita certandi cupidus quam propter amorem
quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis equi vis?
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua semper dignissima vita.
nam simul ac ratio tua coepit vociferari
naturam rerum divina mente coorta
diffugiunt animi terrores, moenia mundi
discedunt. totum video per inane geri res.
apparet divum numen sedesque quietae,
quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina
cana cadens violat semper[que] innubilus aether
integit et large diffuso lumine ridet:
omnia suppeditat porro natura neque ulla
res animi pacem delibat tempore in ullo.
at contra nusquam apparent Acherusia templa,
nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
his ibi me rebus quaedam divina voluptas
percipit atque horror, quod sic natura tua vi
tam manifesta patens ex omni parte retecta est."

Valete!

Novocomi, a. d. V Kal. Augustas
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Merc 28 Iul, 2004 21.58

Iulia omnibus, praecipue Herimanno sal.

Sane non puto supervacuum esse prooemia huius poematis recitare. Equidem numquam ante ullum Lucretii versum legi.

Cogitavi ego quoque hoc prooemium libri tertii hic conscribere. Quod ubi iam fecisti, in mentem mihi venit alia pars, ubi laudatur philosophus Graecus, non quidem Epicurus, sed Empedocles (I, 716-733; agitur de iis, qui omnia quattuor ex elementis, scilicet igne aere terra et aqua, genita praedicant):

"Quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
Ionium glaucis aspargit virus ab undis
angustoque fretu rapidum mare dividit undis
Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
murmura flammarum rursum se colligere iras,
faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
quae cum magna modis multis miranda videtur
gentibus humanis regio visendaque fertur
rebus opima bonis, multa munita virum vi,
nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
carmina quin etiam divini pectoris eius
vociferantur et exponunt praeclara reperta,
ut vix humana videatur stirpe creatus."

Valete.

Gottingae, a. d. V Kal. Aug.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De rerum natura

Emitteby Herimannus on Iov 29 Iul, 2004 18.59

Herimannus Lucreti amantibus et praecipue Iuliae sal.

Etiam libri secundi initium mihi semper placuit: ibi invenies philosophiam non ad gloriam doctorum nec poetae ipsius sed ad hominum omnium felicitatem constitutam esse.

"Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
suave etiam belli certamina magna tueri 6
per campos instructa tua sine parte pericli; 5
sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere 7
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque videre
errare atque viam palantis quaerere vitae, 10
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
qualibus in tenebris vitae quantisque periclis 15
degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?"

De verbo "videre" in versu XVI quid putatis, estne infinitum (nonne
licet videre?) an praesens tempus (loco videris, quod admodum insolitum sit)?

Valete!

Novocomi, a. d. IV Kal. Augustas MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De infinitivo "videre"...

Emitteby Marcus Favonius on Iov 29 Iul, 2004 21.01

Marcus Herimanno, Iuliae ceterisque Lucretianis sal.

Gaudeo, quod Lucreti etiam prooemia in colloquia nostra venerunt. O Lucreti! Divino quodam spiritu inflatus philosophiae studio ita incensus es, ut etiamnunc summus nobis iniciatur ardor ad versus tuos legendos.

Quod vero ad „videre“ (v. 16) attinet, res facilis est explicatu. Cyrillus Bailey in commentariis suis (Oxonii, 1950): „videre“ esse „infinitivum exclamatorium“ (cf. Ter. Andr. 253: „tantamne rem tam neglegenter agere!“). Lucretius stomachose exclamat: „Nonne videre sc. homines ...?“, id est „Nonne vident homines...?“. Quicumque ergo his inifinitivis utitur, is clare significat se iis rebus, quas expositurus sit, ita commoveri, ut verba finita formare nequeat.
Decem (!) huius modi infinitivi, qui etiam „adumbratici“ appellantur vel „descriptivi“ vel „historici“, reperiuntur in Tac. Agr. 38. (Quae omnia cognovi, cum plus triginta quinque ante annis litteris studerem Latinis....).

Valete.

IV Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 29 Iul, 2004 21.35

Iulia Herimanno aliisque Lucretii amatoribus sal.

O care Herimanne, vero infelix es in loca citanda eligendo! Id prooemium ob eam solum causam non hic conscripsi, quia memineram Marcus amicus noster idem iam in angulo philosophico nobis proponisse (epistula 851). Quod autem nil refert, cum eos versus sane dignos putam, qui saepius citentur! :D

Hodie in fine libri tertii inveni partem, quae, quamvis iterum non sit verum prooemium :wink:, tamen ad prooemium libri secundi pertinere mihi videtur, aliam cum dat causam rerum naturae studendi dicens - ut et alii philosophi Romani - oportere res physicas cognoscere ea fine, ut eo honestius possimus vivere (versus 1053-1975):

"Si possent homines, proinde ac sentire videntur
pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
tanta mali tam quam moles in pectore constet,
haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
commutare locum, quasi onus deponere possit.
exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
esse domi quem pertaesumst, subitoque [revertit>,
quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
currit agens mannos ad villam praecipitanter
auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
aut etiam properans urbem petit atque revisit.
hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
naturam primum studeat cognoscere rerum,
temporis aeterni quoniam, non unius horae,
ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
aetas, post mortem quae restat cumque manendo."

Similia etiam in Horatii sermone I, 1, sed alia fine.

Valete!
Gottingae, a.d. IV Kal. Aug.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De rerum natura

Emitteby Herimannus on Ven 30 Iul, 2004 23.23

Herimannus severis sodalibus sal.

Ops! Iam semel mihi acciderat idem! Tamen iterum legere iuvat (mediocris excusatio!)

Valete!

Novocimi, a. d. III Ka. Aug.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De infinitivo

Emitteby Herimannus on Ven 30 Iul, 2004 23.47

Herimannus Marco F. sal.

De responso a te celeriter reddito de verbo "videre" in versu illo Lucretii, libro meo temporum illorum (ante XXXIV annos!) iterum aperto, inveni duo infinitiva sententiam principem regentia, historicum sive descriptivum (quod apud Taciti Agricolam legitur) et exclamativum. "Videre" de quo agitur est videlicet exclamativum, sicut rettulisti, sed in interrogatione insertum (sicut Vergilianum: Mene incepto desistere victam?), non in exclamatione, quod longe saepius accidit; hoc censeo mihi rem intellectu magis arduam effecit.
Fode fode, aliquid semper discitur!

Vale!

Novocomi, a. d. III K. Aug.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De infinitivis...

Emitteby Marcus Favonius on Sat 31 Iul, 2004 11.44

Marcus Herimanno ceterisque sodalibus artis grammaticae studiosis sal.

Pergamus ergo fodere!

Ecce primus apparet infinitivus exclamativus (item a.c.i. exclamat.): „O spectaculum miserum atque acerbum: ludibrio esse urbis gloriam, populi Romani nomen!“ (Cic. Verr. 2, 5, 100) > infinitivus indignantis vel admirantis.

Cui similis emergitur infinitivus meditativus: „Quid enim? Sedere totos dies in villa?“ (Cic. Att. 12, 44, 2).

Sequitur infinitivus qui dicitur „polemicus“: „Tene haec posse ferre?“ (Cic. Att. 9, 13, 8 ); „Quemquamne fuisse tam sceleratum, qui hoc fingeret, tam furiosum, qui crederet?“ (Cic. Phil. 14, 5, 14).

O admirabilem artem grammaticam :lol: !

Antequam finem faciam, oro te ad me scribas, quem librum grammaticum inspicere soleas, ut res dubias vel controversas componas.

Vale, valete.

Pr. Kal. Aug.
Last edited by Marcus Favonius on Sol 01 Aug, 2004 10.23, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De libris grammaticis

Emitteby Herimannus on Sat 31 Iul, 2004 18.28

Herimannus Marco Favonio sal. d.

Duos vero libros (videlicet Italicos) ad dubia resolvenda lego, quorum alter, quo discipulus Gymnasii utebar, vocatur "Italo Bartoli - Sintassi del verbo- Ed. SEI, Torino", alter mihi carissimus ab avunculo meo acceptus "Giovanni Zenoni - Morfologia latina - Editio XIII (MCMXXVII) - Ed. Zenoni, Venezia", quem adulescens XII annos natus cupidus perlegi, re vera singularis adulescens!
O tempora laeta!

Vale et valete omnes!

Novocomi, pridie Kalendas Augustas.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Sat 31 Iul, 2004 23.25

Marcus Herimanno s.

Gratias tibi ago pro epistoliis tuis.

--Quid de vocabulo „chartula cursualis illustrata“ sive „chartula illustrata“ sentis?

---Et repperi Iohannis Zenoni de Morphologia Latina librum (ed. a. MCMXXV) :D ! Quem sine mora X dollariis emi a bibliopola interretiali Americano. Me quidem iuvabit intellegere, quomodo in Italia grammatica Latina doceantur (docta sint?).

Diem Solis tibi, tuis vobisque omnibus precor bonum faustumque.

Pr. Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De chartula epistulari imagine praedita

Emitteby Herimannus on Sol 01 Aug, 2004 0.10

Herimannus Marco et omnibus sal.

Legentibus communicare opus est me in epistolio privato verbum "Ansichtskarte/picture postcard" per longum ambitum verborum sub themate relatum Latine convertisse.
Brevius mihi difficile idem exprimere: nam "illustratus" mea opinione ut "luce illuminatus" vel "fama gloriosus" intelligitur, non ut "imagine praeditus"; "cursualis" loco "epistularis" dici potest, sed adiectivum tale mihi necessarium videtur ut verbum "chartula" recte intelligatur.
Thema nostrum tamen :o rei reliquimus: ad Florilegium auctorum redeamus!

Valete omnes!

Novocomi, Kalendis Augustis anni MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De L. Annaeo Seneca...

Emitteby Marcus Favonius on Sol 01 Aug, 2004 11.51

Marcus omnibus sodalibus flores legendi studiosis, imprimis Herimanno sal.

Rebus minoris momenti omissis revertamus ergo ad florilegium!

Constat Lucretium tanto ingenii acumine valere, ut opus eius cum exhauriri non possit, iterum atque iterum legi oporteat. Sed hoc loco de Lucretio satis.

Quid igitur? Principium variationis sive ποικιλίας (poikilías) secutus Senecam hodie vobis propositurus sum. Qui a.u.c. DCCCXV (a.s. LXII) scripsit ad Lucilium Naturalium Quaestionum libros VII. Equidem hanc praefationis libri IIIi partem maximi esse momenti censeo; demonstratur enim, quid in vita humana praecipuum sit. Legamus ergo:

„(10) ... Quid praecipuum in rebus humanis est? non classibus maria complesse nec in Rubri maris litore signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse in oceano ignota quaerentem, sed animo omne vidisse et, qua maior nulla victoria est, vitia domuisse. Innumerabiles sunt, qui populos, qui urbes habuerunt in potestate, paucissimi, qui se.

(11) Quid est praecipuum? erigere animum supra minas et promissa fortunae, nihil dignum illam habere putare, quod speres: quid enim habet dignum, quod concupiscas? qui a divinorum conversatione quotiens ad humana recideris, non aliter caligabis quam quorum oculi in densam umbram ex claro sole redierunt.

(12) Quid est praecipuum? posse laeto animo adversa tolerare. quicquid acciderit, sic ferre, quasi tibi volueris accidere. debuisses enim velle, si scisses omnia ex decreto dei fieri: flere, queri et gemere desciscere est.

(13) Quid est praecipuum? animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non adversus tantum, sed infestus nec avidus periculi nec fugax, qui sciat fortunam non expectare, sed facere, et adversus utramque intrepidus inconfususque prodire, nec illius tumultu nec huius fulgore percussus.

(14) Quid est praecipuum? non admittere in animo mala consilia, puras ad caelum manus extollere, nullum bonum petere, quod ut ad te transeat, aliquis dare debet, aliquis amittere, optare, quod sine adversario optatur, bonam mentem; cetera magno aestimata mortalibus, etiamsi quis domum casus adtulerit, sic intueri, quasi exitura, qua venerint.

(15) Quid est praecipuum? altos supra fortuita spiritus tollere, hominis meminisse, ut, sive felix eris, scias hoc non futurum diu, sive infelix, scias hoc te non esse, si non putes.

(16) Quid est praecipuum? in primis labris animam habere. Haec res efficit non e iure Quiritium liberum, sed e iure naturae. liber autem est, qui servitutem suam effugit. haec est assidua et ineluctabilis et per diem et per noctem aequaliter premens, sine intervallo, sine commeatu.

(17) Sibi servire gravissima est servitus: quam discutere facile est, si desieris multa te poscere, si desieris tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam tuam et aetatem posueris, licet prima sit, ac tibi ipse dixeris: quid insanio? quid anhelo? quid sudo? quid terram, quid forum verso? nec multo opus est nec diu.

(18 ) Ad hoc nobis proderit inspicere rerum naturam...“

(ed. F. Haase, Lipsiae MDCCCLXXXVII).

Ut epistula concludatur: Haec Senecae verba anno MCMLXXX discipulis, qui scholam egressuri erant, id est „abiturientibus“, in Germanicum convertenda erant. Conversa sunt – simul cum discipulis eademque scilicet condicione - etiam a ministro cultus eruditionisque, qui discipulis clam se interposuerat, idque excellentissime :roll: ! Qui minister postea factus est Germaniae Foederatae praeses: Romanus Herzog, iuris et doctor et professor.

Valete.

Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Lun 02 Aug, 2004 1.59

Spartacus omnibus sodalibus sal.

Accidit ut ego forte aliquid ad opus cuiusdam Caecilii Statii attinentem legi. Id tractabat de fabula “Epicleros”.

Suntne qui melius de hac re sciant, atque eandem fabulam mihi summatim praebere possint?

Cupio potissimum intellegere quid factum est de sene quodam, in quem audientes comicique tota fabula ista irriserant.


Valete!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron