by Ricardus Cordubensis on Mart 16 Nov, 2004 23.55
Honorabilibus Discipulo, Marco Favonio et omnibus consodalibus Richardus Cordubensis Salutem dicit.
Discipule, sicut et tu (et Vergilio nostro) etiam ego puto quod bella horrida sunt.
Marce, novus sum in hoc foro (quod facile videre potest) et ignorabam thema "De Bello Iraquico" (melior quam iraquianus?) iam tractatus fuerat.
Sincere dico vobis quod hoc Belli causa valde tristis et afflictus sum: Mors hominum, excidio urbium, humani cultus destructio, omnis quod ad bellum attinet me dolet et terret.
Valde dubito circa authenticas Belli causas, quia mihi videtur verum esse aphorismus Nicolai Murray Butler (vae mihi! Ex lingua anglica ad nostram vertere temptabo, rogo ut me corrigatis):
"Ego omnes homines describo in genera tres:
Pauci, qui res gerunt.
Multi, qui sciunt quod res geruntur.
Inmensa multitudo, quae ignorat quod res geruntur".
Ubi nos sumus?
Bene Valete!
Boni Aëris XVI Kalendas Decembris, ad crepusculum.
"Stat Crux dum volvitur mundus"