by Spartacus on Lun 19 Iul, 2004 1.45
Spartacus Favonio, Iuliae, Gastoni ceterisque amicis sal.
Recte, mi Iulia, iudicavisti de periclitatione “novorum” discipulorum obviam peritis sodalibus. Quasi dea “ex machina” apparuisti atqui locuta est sermonem, qui mihi ab omnibus audiendus vel legendus est. Idcirco, restat solum ut pauca dicam:
Cum profectus sum ad latinitatem colendam, putabam hoc negotium optimum ad summum bonum impetrandum. Quam candidus et simplex eram! Atque quousque tandem? Satis tantummodo fuerit aliquid Senecae legisse:
<< non faciunt bonos ista (studia) sed doctos >> (Ep. Morales ad Lucilium, 17, CVI, 11-12).
In principio, omni studio incubui ut tum amicitias contraherem tum Latinam discerem. Sensebam nescio quo pacto quod non eram tam habitus quam alii, inter quos erant cum doctiores tum minus docti. Relatu dignum, statui forti animo disputare de rebus quas putabam bene scire. Narravi sententias e peritis rei lectas auditasve, semper cum talibus verbis incipiendo: “ferunt...”. Non erant, amici, loci communes. Frustra tamen, nam ego haud summo ingenio praeditus quibusdam videtur. Hoc vero mihi valde molestum sensim factum est.
Quid fieri oportet? Obstinate atque constanter operam dedit ut paene cotidie aliquid scriberem, nam magnam in spem veniebam ut quilibet ex omnibus responderet. Hoc modo novi inclytum Favonium, novi prudentissimam simul cum magna virtute Iuliam, novi praestantissimum Gastonem, ne plura dicam de ceteris studiosis sodalibus. Operam et oleum non perdamus!
Tales gentes et benevolenter et sine ostentatione me docuerunt res magni ponderis, ut ita dicam, sine quibus quid non tam inquinate facere potuero? Has res fieri posse tamen, si cum cura aliquid Ciceronis legissem, iam enim noverim:
<< ex ceteris philosophis nonne optumus et gravissumus quisque confitetur multa se ignorare et multa sibi etiam atque etiam esse discenda?>> (Tusculanae Disputationes, 3,69)
Finem non faciam donec vobis praebeam sententiam meam de dissociatione inter novos et veteros comites fortasse ferenda: cui bono? Utrum sapiens cum sapiente colloqui an tiro cum tirone, sunt qui putent talem rem prodire? Quisque ipsam sapientiam modo cuiquam suo ostendere volens, mihi hoc nullum operae pretium est. Videamus: alter ait “scisne haec?”, alter inquit “scilicet haec scio”.
Potestne aliquid tam sine sale habuisse? Facite potuisse... Sed mox taceam, ne res supervacaneas apud doctos etiam atque etiam dicam.
Equidem sentio videoque nihilum melius esse quam coniunctionem apud gentes dissimilium graduum scientiae et stirpis. Quid odiosius fastidiosiusve, ne dicam nefastius, disceptatione acerba apud illos nuncupatos sapientes? Quid utilius salutariusque amoena disputatione inter discipulos et magistros? Nonne hi ambo res prosperas saepe adipiscuntur?
Idcirco, puto non necessarium esse nos separatim loqui. Vero, res monet cavere, sed satius est, ut opinor, hospitaliter magnaque cum benevolentia, ne dicam benigne, novos discipulos accipere. Hoc modo ego ipse ab Iulia acceptus sum; Favonius et Gastón idem mihi fecerunt. Hodierne, ego illis tam familiariter utor, ut uxor mea, quae nullam rem Latine intellegit, eos agnoscit quasi familiares! Quid Marcus sapienter heri statuit? Ea scit. Quid Iulia maxima prudentia scripsit? Huius rei uxorem meam certiorem feci. Quomodo Gastón omnia ad interretem attinentem semper placide facileque invenit? Idem. Cur, heu!, discedere ab amicis debemus? Digredi a colloquio, mihi discrimen extremum est. Cur, tunc?, si satius est uterque – sive novus sive vetus sodalis - fructum capere ex quolibet. Non credo id idoneum esse, mutari taliter hae regulae. Praeterea, res mutando, non semper tanti est.
Nonne Horatius dixit (quodsi haec verba quoque iam dudum scivissem!):
<<caelum non animum mutant qui trans mare currunt>> (Ep 1,11,)
Sed de hoc hactenus, quia verbositatis mei pudet me ipsum.
Iubeo vos maxime valere.
P.S.: Videtisne hanc tabellam commode tum cupidati sciendi tum verborum libertati favendo, nempe cum observantia in alios debitoque respectu, potissimum corroborandam esse?