Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tiberis on Lun 31 Ian, 2005 19.48

Tiberis sodalibus suis, imprimis autem Mercurio suo, s.d.
ad hoc aenigma solvendum, mi Mercuri, nullo quidem auxilio - crede mihi - opus fuit. nam cum de re quadam ageretur, qua " homines ultro citroque siccis pedibus commeare possent",deinde, cum verbum quaesitum e quattuor litteris constaret , non iam fuit dubium, quin nil id esse nisi pontem oporteret. praeterea mihi pervolutanti, quinam pons , utpote qui esset in celeberrima urbe situs :D , nomen suum e structura sua traheret, protinus in mentem venit ille , qui nostra lingua :D "pons catenatus", in lingua Hungarorum autem "lánchíd" appellatur.
vale!
prid.Kal.Feb.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Aenigma paschale

Emitteby Marcus Favonius on Merc 23 Mart, 2005 20.36

M. Favonius sodalibus s.
Ecce aenigma paschale!
In quodam praestantissimi scriptoris Romani (A) libro (B) haec fere leguntur:
Antiquissimis temporibus virum quendam (C) in mare quoddam (D) delatum fluminis cuiusdam (E) ostio pervaso contra aquam remigavisse; paucorum dierum cursu perfecto ab illo in ripam egresso vicum quendam (F) "constitutum nominatumque" esse. (Quem vicum etiam nostris temporibus incoli scitote.)
Scriptor (A)?
Liber (B)?
Vir (C)?
Mare (D)?
Flumen (E)?
Vicus (F)?
Valete. X K. Apr. Crefeldiæ.
:roll: :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby damianus on Ven 25 Mart, 2005 3.04

Marco Favonio ceterisque collocutoribus Damianus spd:

Valde delectatus sum aenigmate tuo, eximie Marce, non solum quia mihi praebet locum ad rursum aggrediendum istud laudabile sodalitium, sed etiam quia nobis commemorasti illum nunquam satis laudatum Latinitum auctorem, quem novimus sub cognomine Taciti. Vere fuit ille historicus et, ut erudite loquamur, etnographum insignis, ut patet ex eo libro "Germania" vocatum, qui procul dubio tibi, Theodisca natione generato, inter primos carissimus est.
Ut redeam ad quaestionem tuam, mare de quo locutus est, Occeanum et flumen Rhenum esse adfirmo. De eo pago vel vico Asciburgio, ab Ulixe condito, iuxta notas a me inspectas, alii ferunt esse Burgfeld, alii, cum melius nomen auri respondeat, Asberg. De lapidibus repertis cum litteris Graiis de quibus Tacitus ipse mentionem facit, tantum repetere possum id quod antiqui scriptores dixerunt de Gallis quoque, id est litteras Graias antiquitus alterutrumque populum accepisse et Graie loqui multo prius consuevisse quam Romane ob mutua commercia. Ceterum, ut patet, tota est fabula, quae avos nostros saepe alliciebat et interdum, praesenti tempore, nonnihil roboris servat. Non sine risu enim audivi patrem meum fere quinquagesimum annum agentem mihi fere vicesimo iurare equum unicornum Apuliam suam quondam supervolavisse, se puerum illum aspexisse et suapte manu tetigisse. Sed fama est, et aliquid famae concedendum! :wink:

Valeatis omnes!
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Marcus Favonius on Sat 26 Mart, 2005 20.25

Marcus Damiano s.d.p.
S. v. b. e., e. q. v. Gratias maximas ago tibi, honoratissime mi amice, pro litteris tuis perhumanis neque oportere puto affirmari „aenigma paschale“ abs te perfecte solutum esse. Praeterea te quoque Taciti admiratione imbutum esse gaudeo.
Quod vero ad Asciburgium (Germanice Asberg) attinet, nostris temporibus pars est municipii, cui nomen est Moers. Equidem plus triginta ante annis Asciburgii habitabam in vico, qui vocatur „Am Burgfeld“. Taciti ergo verbis me delectari facile intellectu!! :lol: Neque mediocrem mihi evocat risum, quod pater „equum unicornum Apuliam suam quondam supervolavisse“ quasi extra iocum tibi narravit. Ita est: semper „aliquid famae concedendum“...
Quam iucundissimum tibi exopto diem paschalem.
VII K. Apr. Crefeldiae.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 05 Mai, 2005 18.15

M. Favonius sodalibus s.

Virgo quaedam venustissima (A) in dorso senis cuiusdam (B) nuda insedisse loraque manu tenens eum coegisse dicitur, ut quadrupedem imitatus se per hortulum veheret :lol:. Quae res etiam ab artifice quodam (C) initio saeculi XVI in lignum incisa est. Ceterum virgini illi idem nomen erat quod puellae cuidam "flavae", cuius mentionem in carmine quodam (D) facit Horatius.
(A)? (B)? Si vultis, etiam (C) et (D).
Equidem hoc aenigma vobis gaudio fore spero. Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Ven 06 Mai, 2005 23.29

Pistos Marco Favonio sodalibusque sal.

Illi virgini, de qua narravisti, nomini est (A: ) Chloe (D: Hor carm. 3,9). Daphnem (B) illi hirco esse nomini reri conor.

Valete!

Hamelina, prid. Non. Mai.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 07 Mai, 2005 16.02

Marcus Pisto s.d.p.
Vae misero tibi, mi amice! Quantum in errorem inductus es! Num, ut de ceteris taceam, „Daphnem“ putas illum esse senem :!: , qui virginem in dorso suo sedentem per hortulum vexisse dicitur? Erravisti quidem, sed noli desperare!
Vale. Nonis Maiis. Crefeldiæ.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 09 Mai, 2005 18.08

M. Favonius sodalibus s.
Cum timeam, ne aenigma in nuntio 2951 propositum solutu sit difficilius, quam colloquia nostra patiuntur, vobis narrare velim fabulam, quam ad rem pertinere intellegetis:
Philosophus quidam senex (B) quondam adulescentem quendam (E) de calamitosa feminarum vi praemonuisse dicitur. Qua re audita virgo quaedam (A), adulescentis illius amica, tanta incensa est ira, ut philosophum ulcisceretur. Corpore ergo elegantissime exornato summa philosophum lascivia illexit, ut quadrupedem imitaretur. Sine mora in dorso philosophi insedit frenisque ei, tamquam si esset caballus, iniectis ab eo se per hortulum vehi iussit; quo enim viso adulescentem in risum effusum iri sperabat. Qui autem, cum philosophi auctoritatem insolenter imminutam esse animadvertisset, minime risu corruit, sed verum ab eo dictum esse intellexit.
Quam rem ab artifice quodam (C) anno MDXIII arte xylographica depictam esse scitote. Praeterea virgini illi idem nomen erat quod puellae cuidam „flavae“ :!: , cuius mentionem in carmine quodam (D) facit Horatius.
Virginis nomen (A)?
Philosophi senis nomen (B)?
Adulescentis nomen (E)?
Si vultis, xylographi nomen (C)? et Horatii carmen (D)?
Agitedum, sodales!
Valete. VII Id. Mai.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 19 Mai, 2005 20.56

Salvete, sodales!
Et fuisse reor aenigma in nuntio 2951 propositum solutu difficilius, quam colloquia nostra patiuntur. :roll: Quid ergo?
Virginis nomen (A)? Phyllis.
Philosophi senis nomen (B)? Aristoteles.
Adulescentis nomen (E)? Alexander.
Xylographi nomen (C)? Ioannes Baldung Grien.
Horatii carmen (D)? c. 2, 4, 14 („Phyllidis flavae“).
Cf. „Alia themata“ -> „De feminis illustribus“ -> nunt. 3043 et 3051.
Optime valete. XIV K. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Luca on Lun 23 Mai, 2005 17.02

Luca s.

Ecce alium aenigma:
quomodo hoc vertitis:(vertetis in italicum, anglicanum, gallicum vel hispanicum, quod finnicum nescio) "NE MATER MEA SUAM" aut "CUM EO EO EO"?
Eorum qui italici sunt, quomodo hoc vertitis: "I VITELLI DEI ROMANI SONO BELLI" aut "CANE NERO MAGNA BELLA PERSIANA"?
Luca
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sol 24 Apr, 2005 20.44
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 23 Mai, 2005 19.34

M. Favonius Lucae s.d.p.
Quod ad „Cum eo eo eo“ (1) et „Ne mater mea suam“ (2) attinet, eae sententiae etiam Latine explicari possunt:

(1) „Cum illo sive isto homine ad id loci vado“ (eo = abl. sg. m.: is/ea/id; eo adv.; eo = 1. p. sg. ind. prs. act.: eo, ii, itum, ire);

(2) „Fila duc, id est lanam in fila attenua, mater mea! Ego suturas faciam“ (ne = imp. sg. prs. act.: neo, nevi, netum, nere; mater mea = voc. sg.; suam = 1. p. sg. fut.I act.: suo, sui, sutum, suere).

Vale. X Kal. Iun. Crefeldiæ.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 23 Mai, 2005 22.51

Salve iterum, amice!
Nonne sententiam Italicam "I VITELLI DEI ROMANI SONO BELLI" hoc modo Latine interpretari possumus:
„I, Vitelli, dei Romani sono belli!“ ? - Id est:
„Vade, o Vitelli, cum deus te Romanus armorum voce excitaverit!“
Sententia autem "CANE NERO MAGNA BELLA PERSIANA" difficilis videtur esse; vocabulum enim illud „persiana“ parum sonat Latine. Tamen hoc ausim scribere: „Cane, Nero, magna bella Persica!“ – id est: „Canta, o Nero, magna bella sive proelia Persica!“
Sententiae non infacetae! :lol: :lol:
Bene vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Luca on Mart 24 Mai, 2005 16.05

Luca Marco salvem dicit,

gratulationem tibi facio!
:)
Luca
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sol 24 Apr, 2005 20.44
Location: Italia

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 24 Mai, 2005 17.13

Salvete, amici!
Duo aenigmata vobis propono:

1. Haec verborum series datur:
amor, spiritus, Roma, potestas, columna, sensus, caelum.
Quid membrum sequens sit huius seriei, dicite.

2. Huic objecto geographico principio nullum erat nomen, in tabulis autem numerus eius indicabatur et directio, qua numeratio faciebatur.
Quo verbo nunc et objectum hoc appellamus, et regionem, in qua positum est?

Valete!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Tiberis on Mart 24 Mai, 2005 22.01

Tiberis Luciae Aureliae, sphingi Russicae, s.d.p. :)
difficillima mehercle aenigmata nobis proposuisti ! :shock:
quod ad primum eorum attinet, ullo adhuc consilio careo. :cry:
de altero haec sunt, quae mihi ante oculos versantur:
cum primo de lineis "retis graduum", quod dicitur, cogitassem, tamen eiusmodi cogitationes reieci, quia illae lineae haud recte "obiecta" appellari possunt.
deinde mihi in mentem venit mons quidam, cui nomen est "K2" : cui monti T.G.Montgomery,geometres Britannicus,nomen dedit, qui medio saeculo XIX. cacumina montium "Karakorum" appellatorum ex longinquo mensus in tabulis geographicis descripserat.
qua re littera K (pro "Karakorum") directionem, qua mensura facta est, significare videtur, numero autem II secundum ex ordine cacumen appellatum est.
tamen dubito, num recte suspicatus sim..
vale! :)
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron