Marcus Mercurio Soterique sodalibus suis carissimis sal.
Priusquam res, quae aenigmatis verbis significetur, a Bernardo Flore aperiatur, ad vos scribere velim, quanta me voluptate altercatio vestra tam humaniter sedata affecerit. Ita sit: IRIS, non ERIS!
Valete.
Vobis congratulor, doctissimi amici! Re vera aenigma agitur de arcu caelesti! Certamen acerrimum ad finem pervenit... Si tamen necesse est unum victorem designare, Mercurius Hungaricus meritus est palmam victoriae! Euge!
Quid? In subscriptione latet solutio, sed non est tempus? Restant ergo verba "mutari", "nos", "et", "in", "illa". Quid de iis faciam? Num mutatio potest esse "Trinus et Unus"? Omnis perturbata sum. Succurrite, sodales! De Luciae aenigmate prorsus desperavi!
Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
Lucia Aurelica omnibus s.d.p.
Consummatum est!!
Marco Favonio hoc in certamine palmam magno cum gaudio do Quae solutio tam facilis documento sit vobis, ne abeatis in materias abstractas, sed remaneatis potius in terra nostra firma Valete omnes quam optime!
Pax tecum, Augustine!
Quod ad aenigma secundum attinet, te errare doleo . Ut enim ex „manat“ una sola mutata littera oritur „manet“, ita duo vocabula investiganda sunt, quae inter se non differunt nisi una sola littera.