Marcus Tiberi suo s.
Valde gaudeo, quod aenigma tam celeriter solvisti. Ita est: „Hominis tragoedia“, poema illud grande Hungaricum, quod etiam in scaenam deferri potest. Opus, quod Marcellus Benedek Germanice reddidit, tantum tamque profundum est, ut exhauriri non possit. Quotienscumque enim in manus sumpseris, totiens res invenies novas.
Ceterum Mercurium nostrum, cum Madáchi fabulam etiam extra Hungariam notam esse intellexerit, non mediocriter delectatum iri puto.
Obiter dictum: Intervallum omittendum esse censebam, quo aenigma paulo difficilius fieret...
Periucundum hebdomadae tibi exopto exitum.
IV K. Mart. Ad Cornicum Campum.