Angulus philosophicus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Sat 18 Sep, 2004 3.05

Spartacus feliciter hoc opus perficit et omnibus sodalibus cum gratias agit tum salutem dicit.



Conclusio Dissertationis quae tractat de malefici existimatione e Vulgata:

Opinor clare diabolum rem fictam vobis demonstravisse. Mirabile dictu, totam Vulgatam legendo, nullo loco invenimus ubi aliqua verba de specie diaboli scripta fuissent. Scimus eum angelum maleficum esse, dumtaxat ille familiariter cum angelis maleficis vivere. Grave dictu sed dicendum tamen, scimus diabolum nullo pacto immanem draconem vel ingentem serpentem volatilem umquam fuisse (quia talia animalia numquam exsistiterunt!). Idcirco, plures res quas de daemonis diabolisque satanaeve adspectu hodierne intellegimus, sane posterius genitae sunt, scilicet oriundae ab imaginatione nostrorum maiorum.

Videamus, exempli gratia, quod Isidorius Hispaliensis, episcopus, theologus, vir doctus (ca 560 – 636 A.D.) multo post de hoc themate dixit: “Inest enim illis <daemonibus > cognitio rerum plus quam infirmitati humanae, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimae vitae, partim per Dei iussum angelica revelatione. Hi corporum aeriorum natura vigent. Ante transgressionem quidem caelestia corpora gerebant. Lapsi vero in aeriam qualitatem conversi sunt, nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis quasi carcer est usque ad tempus iudicii. Hi sunt praevaricatores angeli, quorum Diabolus princeps est. (...) Satanas in Latino sonat adversarius, sive transgressor. Ipse est enim adversarius, qui est veritatis inimicus, et semper sanctorum virtutibus contraire nititur. Ipse et transgressor, quia praevaricator effectus in veritate, qua conditus est, non stetit. Idem et temptator, quia temptandam iustorum innocentiam postulat, sicut in Iob scribitur. Antichristus appellatur, quia contra Christum venturus est” (de Etymologiarium, liber 8, 11, 15-20).

Quae cum ita sint, haec omnia minime progrediuntur in re relata, id est, vero genuinoque aspectu daemonii, ut reor.

His rebus dictis simul et gratias vobis patientiaeque vestrae constantiaeque agendo, palam dicam quod propositum meum maximum fuit, vos certiorem facere huius thematis insoliti, a quo plurimas gentes abhorrent. Ut opinor, materiae istae tantas res magni ponderis inest quantas mens hominis cogitare possit!

Spero me causam probasse atque haec omnia hinc scripta omnibus et doctrinae et humanitatis faventibus aliquid auxilii fore; praeterea, intellegendo quomodo existimatio malefici facta est, sane poterimus non solum fallacem sermonem quorumdam praedicatorum vitare, cum in errore versari atque etiam illecebris moveri.

Finem faciendum est. Iam satis cogitavi. Illis quibus omnia legerunt gratias denuo libentissime ago. Sin aliquibus haec dissertatio non placuit, eisdem dico, si possem, meliorem fecissem. Dedi legentibus quantum maximum potui, dedissem amplius si possem.

Nunc tempus est ad otium colendum. Ut ait laureatus poeta Horatius, “dum loquimur fugerit invida aetas” (Odes 1.11). Valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De diabolo

Emitteby Herimannus on Sat 18 Sep, 2004 23.29

Herimannus Spartaco doctissimo et amabili salutem dicit

Magno pretio habui, Spartace, scripta tua doctissima, unde certior factus sum de variis modis, quibus loquuntur Bibliorum sacrorum auctores de Satana. Aliquid festinanter legi, sed paginae colloquiorum iterum legere queo, mirabilis technologiae gratia. Hoc tibi addam: filius meus sexennis, cui fidem Christianam tradere conor, me saepe interrogat de diabolo et inferis, qui videlicet pueri cogitationem valde excitant; a scriptis tuis, necnon aliunde, argumenta traxi talia ut verbis aetati aptis illi explicarem "diabolum nullo pacto immanem draconem vel ingentem serpentem volatilem umquam fuisse" sed principium mali et peccati esse, quod etiam in corde hominis saepe inhabitat (si te male geris, ibi diabolus). Tibi ergo rursus gratias ago, gaudens quemquam tanta doctrina praeditum esse eamque Latine (id est longe difficilius quam hodiernis sermonibus) explanare. Vale!

Novocomi, a. d. XIV Kalendas Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 19 Sep, 2004 12.28

M. Favonius sodalibus, imprimis Spartaco s.d.p.

Macte virtute, Spartace! Ingens enim opus abs te perfectum est, idque tanta diligentia tamque mira in componendis rebus accuratione, ut, quae vis calamitosa sit satanae, prorsus manifestum sit.

Equidem satanam, id est malum, sub Dei dicione teneri pro certo habeo: „... et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae, quae fecerat Dominus Deus“ (Gn 3, 1a). Quod ergo serpens quoque animal erat a Deo factum, nobis, dummodo libris divinis confidamus, spem praebet atque solacium. Sed qua de causa serpens a Deo creatus sit, ratione humana explicari nequit. Quot quantique philosophi de theodicea quae dicitur meditati sunt (Stoici, Leibniz, Kant...)! Tamen fieri non posse puto, quin malum rem arcanam esse concedamus.

Ut finem faciam, ecce Iohannis Calvini verba, quae de satanae composuit dicendi genere: „Nec me latet, ut Satan in multis est Dei aemulus, quo se fallaci similitudine melius insinuet in animos simplicium, ita impios errores quibus miseros homines fallebat, astute sparsisse inculto sermone et fere barbaro, et saepe obsoletis loquendi formis usum esse, ut sub hac larva tegeret suas imposturas: sed quam inanis et putida sit affectatio, vident omnes mediocri sensu praediti“ (Instit. Christ. Rel. 1, 8, 2).

Valete. XIII K. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 19 Sep, 2004 18.48

Iulia omnibus, praecipue autem Spartaco suo salutem plurimam.

Nescio quid addam Herimanni et Marci verbis, sed plena sum admiratione tui operis, mi Spartace. Ob immanitatem propositi sane non omnia potuisti dicere, quae fortasse sunt dicenda de malo in Bibliis, sed permulta dixisti perscrutens omiam Vulgatam de vestigiis Satanae. Modo computavi summam nuntiorum tuorum et inveni esse XL! Ad omnia in quiete relegenda copiavi rem in "word", sunt paginae viginti tres.
Valde quidem gaudeo id me fuisse, quae te incitavi ad tale opus conficiendum, cum proposui hoc thema :D , quod, Herimanne, e libro puerorum traxeram. Mihi persuasum est esse conversionem Italicam huius libri, quam potes ergo filio caro tuo curioso legere. :wink: Titulus Germanicus erat "Der Satanarch
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Sol 19 Sep, 2004 20.12

Spartacus Herimanno suo Iulaeque suae sal.


Quia meum opusculum de diaboli existimatione vobis placuit, mi Herimanne et mi Iulia, valde gavisus sum. Re vere, Iulia, impulsu tuo incepi hanc rem narrare!

Confiteor maius de ipso themate investigavisse. Cum tamen omnes fere tacerent, paene silui! Nunc aperte omnia intellego: silentium vestrum sicut clamor tacitus apparuit.

Similis tui, Herimanne, amoenum dictu, habeo quoque filium sexennem, quem christianitatem doceo, dumtaxat doceri in schola libenter concedo. Ipsoque tuo modo, puto malum solum esse id quod intus in animis nostris, ut ita dicam, nam mihi haud certum est animam esse credere, nequiter viget. Sed de hoc iam in eodem opusculo narravi:

<<
Sempiterna perpetuaque disputatio inter vitium delictumve, ne dicam pravitates, et bonitates virtutemque inest in propriis hominibus, non aliter.
>>


Laudem vestramm quoque de meo animi labore, modeste accipiam. Spero tamquam vos, quos magno adiumento ad meum tirocinium Latinum fuisse puto, me aliquod beneficium cum vobis tum ceteris sodalibus redditurum esse.

Optime valeatis!
Last edited by Spartacus on Mart 21 Sep, 2004 2.07, edited 2 times in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 19 Sep, 2004 20.14

Spartacus S.D. Favonio suo


Gratias tibi ago, Favoni docte, pro laude tua. Cerno modo Pythagorico prima aetate omnia didicisse. Silere ante magistrum opus erat. Quam ob rem, haud facile cuicumque altercari mihi videtur. Sed id quod mihi faciendum est, sine mora faciam:

Illud quod scripsi, iam scriptum est: quisquis legit, sane intellexerit. Praeterea, tantasne res tibi debere fateor? Satius esset genibus tui procumbere.

Liceat tamen una sola res dici: serpens in libro Genesis non erat diabolus, ut suspicor. Nullo loco mentio de hoc inveniri potest. Opportune, ea non erat alata, immo serpsit!, idcirco volare non potuisset, sicut satan agere soleret. Ut iam dixi, ratio diaboli magis magisque crevit pari passu cum dura peregrinatione Iudaeroum, dum eorundem cultum gentibus aliis intermiscuerunt. Hactenus.


Finem nondum faciam donec iterum a te petam ut mihi ignoscas, si forte inobsequentem me gessisse putaveris.

Iubeo te optime valere!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Lun 20 Sep, 2004 17.58

M. Favonius sodalibus, imprimis Spartaco s.d.p.

Scribis serpentem in Gen 3, 1a non fuisse diabolum. Recte, mi amice, si tempora spectas, quibus ille liber compositus est. In libris enim, qui multo post editi sunt, serpens cum diabolo eodem videtur haberi loco. Lege quaeso Sap 2, 24: „invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum“; Io 8, 44: „... ille (sc. diabolus, MF) homicida erat ab initio et in veritate non stetit“; I Io 3, 8: „qui facit peccatum, ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat“; Apc 12, 9: „et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem“ (cf. etiam Apc 20, 2). Utcumque se habet res, serpentis sive diaboli sive satanae imagine potentiam nobis maleficam repraesentari puto. Sed videant theologi... (in „Angulo theologico“?).

Ceterum tibi, Herimanno ceterisque assentior omnibus, qui diabolum nihil aliud esse contendunt nisi „principium mali et peccati, quod etiam in corde hominis saepe inhabitet“. Recordemur autem tria mali esse genera, quorum unum ad mortalitatem nostram erroresque pertinet („malum metaphysicum“), alterum ad aegrotationem tormentaque fortunae („malum physicum“), tertium ad hominis mores („malum morale“)... Sed haec hactenus; nimium longus esse nolo.

Iam clausulam epistula poscit: Exstat celeberrima imago a. MDXIII a Durero in lignum incisa, cui titulus est „Eques, Mors Diabolusque“. Sunt, qui hac imagine pia mente considerata animum confirmari posse dicunt contra vim Mortis Diabolique: http://www.budwitz.de/duerer/Ritter.jpg

Valete.
:)
XII K. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Mart 21 Sep, 2004 2.16

Spartacus Favonio sal.


Quid de verbis tuis dicam, mi Favoni, vis scire?

Ecce:

Roma locuta, causa finita!


Optime valeas!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 09 Ian, 2005 21.47

Spartacus omnibus sodalibus imprimis illis qui philosophiam diligunt s.p.d.


Nuper librum pro munere legi, qui de philosopho Epicteto tractat, cuius auctor “Sharon Lebell cuique nomen “Ars Vivendiâ€
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 13 Ian, 2005 21.45

Spartacus Favonio ceteris sodalibus sal.

Io Favoni !

Gratias tibi ago, pro epistula privata tua, ubi de Epicteto actum est.

Dixistine librum eius sive Graece sive Latine habere?

Duas questiones habeo:

Qui ex Einchiridion ex Graece ad Latinam reddidit? Arrianus ipse ?

Potesne excerptum, cuiusvis tibi plaeceat, nobis praebere?

Valeto!
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Epicteto

Emitteby Marcus Favonius on Sat 15 Ian, 2005 0.37

M. Favonius Spartaco ceterisque sodalibus pariter omnibus s.
Ad manum habeo librum, cui titulus: „Epicteti Enchiridion et Cebetis Tabula, Graece et Latine, prioribus editionibus emendatiora et auctiora, Guelferbyti, sumpt. O. Christophori Meisneri. 1740“ [Guelferbytum = Wolfenbüttel, municipium in Germania situm; 378 pp.; 9 x 12,5 cm: libellus ergo vere habilis, βιβλίον vere εγχειρίδιον!].
Cui editioni additae sunt Iohannis Danielis Snecani M. D. notae in Epicteti Encheiridion. Qui Snecanus medicus videtur fuisse Batavus; scribit enim haec: „Encheiridion inscribitur, quod pugionem significat; quia ut pugio militibus, ita hic libellus iis, qui recte vivere student, in promptu esse perpetuo debeat. Fecit idem magnum patriae nostrae [id est Bataviae, MF] lumen: Erasmus; inscriptione istius libri, quo Christianum militem depingit. Est vero titulus hic ab Arriano; qui, delectis ex Epicteti dissertationibus locis philosophiae Ethicae, maxime necessariis, & animos vehementissime permoventibus, hunc libellum ceu epitomen disputationum Epictetum in lucem emisit“ (p. 268sq.).
Encheiridion Latine primum redditum est Bononiae anno MCDXCVII ab Angelo Politiano. Forsitan etiam ille Snecanus Epictetum in Latinum converterit. Ignoro :(, ignorabo.
Nunc ad Epicteti ipsius verba vere Stoica:
„Actorem esse fabulae talis, qualis magistro probata fuerit, te memento; si brevis, brevis; si longa, longa. Si mendicum agere te voluerit; fac eam quoque personam ingeniose repraesentes. Ita si claudum, si principem, si plebeium. Hoc enim tuum est, datam personam bene effingere; eam autem eligere alterius“ (p. 45/47; cap. 17).
Tollite, legite.
XIX Kal.Feb. Ex Rhenania inferiore.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Sat 15 Ian, 2005 1.06

Spartacus Favonio ceterisque obstinatis anagnostis s.p.d.

Ita est, Favoni, ut dixisti: βιβλίον vere εγχειρίδιον!

Problema habui, ac iam a te solutum. Etenim tales res tua manu tuisque litteris enodare, ut soles, recte potuisti.

Infitias igitur non eo quia maluerim simul tecum opus Epicteti non Anglice sed Latine redditum legere.



Valeto!
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Secundo philosopho Atheniensi

Emitteby Marcus Favonius on Sat 29 Ian, 2005 17.16

M. Favonius sodalibus sal.

Casu in opusculum incidi Secundi philosophi Atheniensis. Constat ex undeviginti sententiis sive gnomis Graece compositis, quarum structura ex hoc apparet exemplo:

„1. Quid est Mundus?
Incomprehensibilis complexio, aspectabile aedificium, altitudo oculis inaccessa, ex se natum spectaculum, multiformis figuratio, aeternus tenor, almus aether, multipartitus spiritus, circuitus erroris expers, sol, lumen, dies, luna, sidera, tenebrae, nox, terra, ignis, aqua, aer.“

Ecce - ordine conservato - ceterae quaestiones: Quid est Oceanus, Deus, Dies, Sol, Luna, Homo, Mulier, Divitiae, Paupertas, Amicus, Senectus, Somnus, Pulchritudo, Terra, Agricola, Navigium, Nauta, Mors?

Quo ex numero quaestio sive sententia octava sane monstruosa videtur esse et inverecunda. Legite modo, quid impudenter scriptum sit de muliere:

„8. Quid est Mulier?
Viri desiderium, bellua conviva, leaena lecti consors, dracaena custodita, vipera vestita, pugna voluntaria, bellum sumptuosum, damnum quotidianum, hominum procreandorum adiumentum, animal malitiosum, malum necessarium.“

Qua sententia mente animoque considerata nemo erit, quin intellegat etiam philosophos interdum desipere :shock: .

Valete. IV Kal. Feb. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 30 Ian, 2005 21.42

Iulia Marco sal.

Sententiis tuis perlectis quaero ex te, mi Marce, ut plura mihi narres de isto philosopho Graeco mihi plane ignoto, ut melius eum possim aestimare...

Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 30 Ian, 2005 23.05

Marcus Iuliae s.d.p.
Ad manum habeo Secundi philosophi Atheniensis sententias Graece et Latine. Editae sunt in libro, qui inscribitur „Fragmenta philosophorum Graecorum, ed. a Friderico Gulielmo Mullach, Lutetiae Parisiorum 1860-1881“ (vol. 1, pp. 512-515). Sententiis illis XIX addita sunt „Secundi philosophi responsa ad interrogationes Adriani (Ex Vincentii Bellovacensis Speculo hist. Lib. X, cap. 71)“ (ibd. pp. 516sq.). Quibus ex responsis exemplum hoc: „Quid est mulier? Hominis confusio, insaturabilis bestia, continua sollicitudo, indesinens pugna, viri incontinentis naufragium, humanum mancipium.“ Verba philosophi misogyni vere abominanda! Num Hadriano placuerunt? :roll:
Ceterum Secundus philosophus erat Neopythagoricus, cum Hadrianus imperator esset Romanus (117-138). Iohannes Bachmann de eo scripsit librum, cui titulus „Die Philosophie des Neupythagoreers Secundus“, id est „De Secundi Neopythagorici doctrina“. Quem librum adhuc mihi ignotum esse scito.
Haec habeo, mea Iulia, quae de viro illo monstruoso dicam.
Vale. III Kal. Feb. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron