M. Favonius Soteri amico suo amplissimo s.p.d.
Accepi epistulam tuam, optime mi Soter, quae sane mihi plurimum attulit voluptatis. Plurimum enim in se continet doctrinae atque eruditionis. Quam ob rem etiam magna ex parte tibi assentior: repulsorium multo aptius meliusque sonat quam repulsatrum: quod libenter ita esse concedo. Tamen paullulum tecum me dissentire doleo. Placet mihi quidem admodum series illa: „aratorius < arator < arare, computatorius < computator < computare, declamatorius < declamator < declamare, ordinatorius < ordinator < ordinare“, sed illud „repulsorius < repulsor < repellere“ minus mihi probatur, idque ea de causa: Nonne scribi oportet „repulsatorius < repulsator < repulsare“ sive „propulsatorius < propulsator < propulsare“? Verbum enim repulsandi, quippe quod intensivum sit, in hac causa potius habeo. Ut ergo computare > computatorium, ut declamare > declamatorium, ut calcare> calcatorium, ut sudare > sudatorium, ita etiam repulsare > repulsatorium. Si scripsisses „instrumentum repulsatorium“ sive „repulsatorium“, me libentissime tibi assensurum fuisse confiteor. Tu quid censes, amice mi doctissime?
Quam laetissimam tibi exopto Dominicam secundam Adventus. De media nocte ex Cornicum Campo.