vae victis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

vae victis

Emitteby Tiberis on Sat 30 Dec, 2006 18.48

Tiberis cunctis sodalibus atque amicis suis s.p.d.

Supplicio de Saddamo Hussein sumpto perpaucos esse suspicor, qui sortem eius miserentur. Qui cum gravissimas poenas meruisset, tamen interfici non debuit, primum, quod poena mortis ab ulla humanitate abhorret, deinde, quod non est dubium, quin futurum sit, ut ea re bellum civile Iraquiense adhuc atrocissimum multo atrocius fiat. Nam erunt, qui eum ut martyrem mortem obisse dicant; ne falso quidem, cum specie iustitiae victores iniquissimam causam egerint. Ceterum certum quidem fuit eum capitis damnatum iri, antequam iudicium fieri coeptum est. Omnino eius generis iudicia non probanda esse censeo, in quibus nihil fit, quod non ex voluntate victorum fiat. Num quis miratur, quod nullus dux aut imperator umquam damnatus est nisi victus aut infirmus ? Num quis miratur, quod Slobodan Milosevic abductus et in iudicium tractus est , cum moderatores « liberarum » civitatum, qui pristinae Yugoslaviae iniustissimum bellum intulissent, boni atque integri haberentur ? Num quis miratur, quod Georgius Bush, quo auctore duo crudelissima bella gesta sunt, adhuc in libertate vivit ? temporibus antiquis imperatores de hostibus victis triumphabant: sic tunc erat mos. Nostri autem temporis imperatores eo tantum differunt, quod triumpho suo speciem iustitiae subdere volunt.
Quid vos de ea re censetis ?

Valete.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Discipulus semiotiosus on Sat 30 Dec, 2006 19.20

Tiberii s.p.

Tecum sane consentio de his rebus, nec aliud dicere necesse est. Vale.
[..] nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. (Conf. X 3. 3)
Amor clarissimus deus deorum.
Discipulus semiotiosus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Lun 25 Dec, 2006 22.37
Location: Etruria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 30 Dec, 2006 23.02

Marcus Tiberi s.p.d.

Fieri non potest, quin tecum, mi amice, ex animo consentiam. Sed hic occurrit difficilis sane quaestio: Anno 1946 Norimbergae complures viri Germani, quos sceleratissimos fuisse constat, genocidii aliarumque rerum capitalium accusati morte multati sunt. Anno 1962 Israelitae de Adolfo quodam Eichmann ingentis Iudaeorum caedis damnato supplicium sumpserunt. Iniuriane isti affecti sunt? Res abs te proposita quandam mihi inicit dubitationem et scrupulum. Fluctuare me vides.

Optime vale.

III. K. Ian. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Scipio on Sol 31 Dec, 2006 0.08

Multis videtur damnationem Saddami Hussein capitis vindicatio americana esse. Multa dubia de hac sententia manent, et autem iustitia de mortis curdis non facta est, id est maxima iniquitas. Iustitia vera facta non est.
Scimus Saddamus tyrannus ferox ac turpis fuisse, et scimus quoque multis seculis tyrannicidium solum iustum ac nobile homicidium putatum esse, sed in casu hodierno homicidium Saddami fert multa impedimenta politica atque ideologica. Illa sunt sub oculis nostris. Americana res publica semper omnino imperium alienum in terra mesopotamica putabitur, ac populatio Sunnica, qui iam est pars minor nationis Mesopotamicae, censebit obsideri ab aliis communitatibus Scitis et Curdis.
Sed autem id est Iustitia Victoris. Recte, bello mundiale secundo concluso, haec iustitia damnavit criminales nazistas, hodie, bello Iraquico inconcluso, stulte Saddamus damnatus est.

Num quis miratur, quod Slobodan Milosevic abductus et in iudicium tractus est , cum moderatores « liberarum » civitatum, qui pristinae Yugoslaviae iniustissimum bellum intulissent, boni atque integri haberentur ?


Nec tibi consentio. Necesse fuit quod fecerunt, et omnes sciunt quod fecerunt legiones serbas Milosevici in Bosnia. Quam multa nova excidia sicut Srebrenica necesse erant ut empietatem Milosevicicam terminarit?
Solum puto Europam ac NATO praeterite agendam esse.
Ante excidium Srebrenicae, ante obsidionem Sareievi. Ante Bellum Dardanicum (Kossovo).
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Rhumak on Sol 31 Dec, 2006 13.24

Scipioni Tiberique suis spd

His in rebus forsan futile non fuerit legisse, quae de quaestione tibi Tiberis prolata Iosephus Grillo, princeps comicorum et, vae nos, politicorum quoque italorum, sentit (quae in www.beppegrillo.it italice popularibu meis legi possunt - nescio Tiberis unde gentium oriaris):

"Homicidamne caedere homicidium est? Num crimini poenam per crimen idem inferri licet? num stupro per stuprum, furto per furtum, neci per necem? homicidium damnare et per legem statuere fascinatio est. Paradoxon mentis humanae. Vltio, non lex. Saddam suspensus est. Iraquenis damnatus. Sed nemo credit. Carnificis manus iraquenae, laqueus Georgii Bush erat.
Saddam ad vincla perpetua damnandus erat. In carcere senescere debebat. Gloriam perdere suam. Per necem nobilitate, quam numquam habuerat, donatus est. Gloria made in Texas.
In mortem Saddami nunc marturis belli persici ab Usa suppeditati meminerimus utinam. Boni Saddami Occidentis socii in Khomeini. Saddami religione liberi et philoccidentalis. Dein sua per semet egit, quod democratiae americanae infensa intolerabilis fuit: illi democratiae, quae viginti centena milia de capite damnatorum in carceribu detinet; quae Sinus Persici inspicere usque cupit.
Si Saddam carnifex erat, tales et quidam gubernatores in Onu consessi sunt. Cur Saddam, non illi? ob petroleum. Vniversus mundus Iraquiae prius bellum propter Kuwait eiusque putea petrolei lacessita indixit. In Darfur centena milia occiderunt. Nemo unguem acciit. In Cecenia ne palacia quidem stant. Nemo unguem acciit. Morositas damnationis de capite iustae, occidentalis et petroleiferae.
Saddam carnifexne fuit? Curdosne gasio caesit? Aemulosne interfecit? Certe quidem. Sed simul ac in Iraquia bellum perficiatur mortui numerari possunt. Et multi, multi plures a regimine saddamico caesi numerabuntur. Numquis laqueo suspendebitur ob quadragintamiliamortuorumcotidianaquaeiamdivulgationedignanonsunt? Numquis multam patietur, ad excusationes petendas obligabitur? Saddam dignitate tabulas suas solvit. Pro Hiroshima, Gulag ac Tibet nemo umquam solvet."

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Tiberis on Sol 31 Dec, 2006 20.29

Tiberis Marco,Discipulo, Scipioni, Rhumaco sal.d.

non est dubium, mi Marce, quin illi scelerati, qui regimini nazistarum praefuerunt, gravissimas poenas meruerint; quos ab illo tribunali morte multatos esse causis supra dictis tamen non probo. si enim consentimus caedem ipsam esse rem inhumanissimam minimeque tolerandam, cavere nos oportet, ne credamus caedem, si modo publice fit, mirabili modo rem iustam ac probandam fieri. accedit, ut vitare nos oporteat, ne ulcisci potius videamur quam punire. longe aliter quidem res se habuisset, si populus ipse eos interfecisset eo consilio, ne plura scelera committerent;
vim enim vi repelli iure conceditur. sed de iis victis victores supplicium sumpsisse, quamquam nonnullam habeat rationem, tamen res inhumana est atque iniusta. licet merito ad mortem ducti sint, iure non ducti sunt.

quod attinet ad bellum , quod civitates in NATOne sociati Yugoslaviae intulerunt,primum est quaerendum , quo iure assumpto intercesserint, praesertim cum non sui defendendi causa rem publicam Yugoslavensem aggressi sint. an iuri gentium bellum istud par fuerit, dubito. sed iam pridem moderatoribus civitatum occidentalium constabat bellum civile, quod gestum est in pristina Yugoslavia, culpa Serborum eorumque regiminis ortum esse; at illi ipsi hortando et illiciendo istis favebant, quorum interfuit Yugoslaviam dilacerari, scilicet Slovenorum Croatorumque. quo bello civili orto bene equidem memini plurimos fuisse, qui Slovenis exercitum Yugoslavense e regione sua expellentibus vehementer plauderent. videres, quot hominibus etiamtunc persuasum esset omnia mala a Serbis exoriri, imprimis in Austria, ubi Franciscus Ferdinandus anno MCMXIV. caesus nondum ex memoria depositus est. quibus rebus non est mirum, quod bello civili confecto unus ex summis pristinae Yugoslaviae magistratibus Slobodan Milosevic in illo tribunali Hagensi causam dicere coactus est, quasi unius culpa omnia scelera facta essent. cui autem accusatores -quod turpissimum atque inhumanissimum est - , auxilium medicorum negaverunt mortis causam quidem praestantes ei, quem interficere ex lege iis non licuit.

valete.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Oenipontanus on Merc 03 Ian, 2007 14.29

Ad Serbia:
Franiscus Ferdinandus quasi ab ministris Austriacis persuasus fuit, ut in provinciam Serbiam iter faciat. Illa provincia semper contra occupationem Austriacam resistere vult, cum in eo tempore Slaves in nacio una unitare voluerunt et muslimes ab occupatione Austriaca se liberare tentaverunt.

Ministros principem ad mortem certum misserunt, ut causam belli generent. In investigatione hodierna id per consilium factum esse videtur. Princeps ipse enim in nobilitate nostra hostes multos se genraverat et Austria contra totam Serbiam odium maximum sentivit et nacionem Serbiam pro eternitate frangere temptavit.

Ad Saddam:
Si hominem occidere sclerum sit, civitatem sclerum repetire non licet....
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Tiberis on Merc 03 Ian, 2007 15.21

Tiberis Oenipontano sal.d.

Franiscus Ferdinandus quasi ab ministris Austriacis persuasus fuit, ut in provinciam Serbiam iter faciat.

Quid? nonne Franciscus Ferdinandus in Bosniam erat profectus, in urbem Sarajevo, ut exercitationibus copiarum interesset ? quem scilicet ob consilia sua monarchiae mutandae Serbis maxime invisum fuisse constat.

vale.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby noricus on Iov 04 Ian, 2007 2.03

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.33, edited 2 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Tiberis on Iov 04 Ian, 2007 22.07

Tiberis norico, sodali suo Styriaco, s.d.

magno mihi fuit gaudio, quod verbis tam benevolis me reducem salutasti.
equidem , cum in tanta recentium nuntiorum multitudine non facere potuissem, ut cunctos pervolutarem, concivem te esse, immo conprovincialem, plane nesciebam. libentissime plura de te cognoscere velim; quod si tua interest, nuntium privatum ad me quaeso mittas.

quod attinet ad poenam mortis, doleo, quod longe aliter sentio ac tu.
sed istam rem tristissimam iterum repetere nolo, praesertim cum id, quod de ea re sentio, iam supra explicaverim. tamen id unum quaeso tecum cogites: si de eo consentimus poenam mortis esse et inhumanissimam et inutilissimam - nam maxime dubitandum est, num quem deterreat a scelere committendo - , naturali ratione nullam exceptionem nobis admittendam esse censeo. quod illi plerumque gravius ferre solent, qui , cum scelus atrocius in se aut in suos commissum est, cupidine ulciscendi afficiuntur. quae res, licet naturalis sit, tamen longe abest a civitate humana. quid ? nonne summo iure eos ipsos punimus, qui quamquam rogati hominem gravissimo morbo afflictum necaverint? quae res , licet sit ignoscenda - si modo misericordia id factum sit - , toleranda ac probanda non est : nam veluti ex lege quemquam interficere nulli conceditur. si autem lege homines miseridordia interfici vetantur, homines ulciscendi causa interfici aequum non est. accedit, ut ista poena ultima et irrevocabilis sit: te non ignorare puto, de quot hominibus innoxiis iudices iam supplicia sumpserint. "at certe" , inquis, " de culpa Saddami Hussein non dubitatur." sit ita. tamen in ipsis causis politicis videndum est, ne opinio praeiudicata victorum praevaleat in iudicando. praeterea id quoque quaerendum est, num aequum et iustum sit victos solos de sceleribus a se commissis causam dicere cogi, cum victores impuniti maneant. equidem non memini - ut exemplo utar - praesidem Americanum Harry S.Truman pro urbibus Hiroshima et Nagasaki exstinctis ullas poenas solvisse. caveamus, ne quasi modiis imparibus metiamur,cum alia scelera - quamquam dolenda - necessarie facta esse dicimus, alia autem tam nefaria existimamus, ut ii, qui fecere, morte sint puniendi.

vale!
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron